Nam et ipse propter eius modi necessitates sanctorum, qui quamuis praeceptis eius obtemperent, ut cum silentio operantes suum panem manducent, possunt tamen multis ex causis indigere supplemento aliquo talium sustentationum, cum dixisset talia docens et praemonens: his autem qui eius modi sunt praecipimus et obsecramus in [*]( 5 cf. I Thess. 2, 9; II Thess. 3, 8 18 cf. II Cor. 11, 9 28 II Thess. 3, 12. 13 ) [*]( 1 in om. A 4 ab euangelizare PVDMf posset AMN 5 quia] quibus y horis et nocturnis M horis om. PVNf operabatur om. 7 6 ipse] sicut ipse PVDMf 8 iherusalem M ierusalem LOFDbd usquae P 9 ad om. PM illiricum YBDAMN; repleuenmt euangelio terras PVDMf quidquid] quid A 10 barbarum LtM. adeundum N adeundem B replendum PVDLMf 11 aocietatem sanctam LO 12 otiosissime A 13 omnium om. PYDMr 14 propagata L propagarum N 16 chorintios C chorinthios 0 17 fuitl erat N 18 uenerant D ex] a y machedonia PLO 22 indigere aliquo sustentationum supplemento N 23 premonens C )
557
domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes suum panem manducent, ne illi qui habebant unde necessaria seruis dei praeberent, hac occasione pigrescerent, praeuidens continuo subiecit: uos autem, fratres, nolite infirmari benefacientes. et ad Titum cum scriberet dicens: Zenam legis peritum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit, ut ostenderet, unde illis nihil deesse deberet, continuo subiunxit: discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad necessarios us us, ne sint infructuosi. Timotheum etiam, quem dicit germanissimum filium, quoniam sciebat corpore infirmum, sicut ostendit monens eum, ne aquam biberet, sed modico uino uteretur propter stomachum et frequentes suas infirmitates, quia in opere corporali laborare non poterat, ne forte, cum indigere nollet uictu cotidiano, ab eis, quibus euangelium ministrabat, aliqua sibi negotia quaereret, quibus animi eius inplicaretur intentio — aliud est enim corpore laborare animo libero, sicut opifex, si non sit fraudulentus et auarus et priuatae rei auidus; aliud autem ipsum animum occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae, sicut sunt uel negotiatores uel procuratores uel conductores; cura enim praesunt, non manibus operantur ideoque ipsum animum suum occupant habendi sollicitudine —: Timotheum ergo, ne in talia incideret, quia per infirmitatem corporis
[*]( 6 Tit. 3, 13. 14 10 cf. I Tim. 5, 23 ) [*]( 1 lesu] deo M 2 necessaria nnde N ande seruis dei necessaria PVDf 4 prouidens LDbd 5 ad Titum] adi.tn N 6 zenan PVMf Apollo] apostolo L 7 et ut alt. jPFJD-f 9 nostria (fin. s m. 2 s. I.) L nostris y 10 fructuosi V 11 quoniam] qu6 D 12 modico uteretur uino PVDM\'( 13 infirmitates suas M 14 in om. M labore V 15 indigeret CLOFN indigeret et B indigeret si (si 8. Z. m. 2) Å uictft A cottidiano PVDMN cotidianQ A eis sustentari B 16 miniatrabat sustentari (snstentari m. 2 8. I.) F 18 opifex potest PVDAMy 19 priuitae rei] priuata etiam V priuatl etiam ODM 21 uel conductores om. PLVDM-f 22 curae P VDMi operantes A 23 suum om. VD sollicitudinem V thimotheum L 24 ergo] autem M ) 558
manibus operari non poterat, sic exhortatur et monet et consolatur. labora, inquit, sicut bonus miles Christi Iesu. nemo militans deo inplicat se negotiis saecularibus, ut placeat cui se probauit. nam qui in agone contendit, non coronatur nisi legitime certauerit. hic ne ille angustias pateretur dicens: fodere non possum, mendicare confundor, adiunxit: laborantem agricolam primum oportet de fructibus percipere, secundum id, quod ad Corinthios dixerat: quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edit? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? fecit ita securum castum euangelistam non ad hoc euangelizantem, ut uenderet euangelium, sed tamen huic uitae necessaria suis sibi exhibere manibus non ualentem, ut intellegeret, quod necessarium sibi sumebat ab eis, quibus tamquam prouincialibus militabat et quos tamquam uineam cultura exercebat uel tamquam gregem pascebat, non esse mendicitatem, sed potestatem.