De Opere Monachorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
De hac infirmitate sua dicit alio loco: facti [*]( 10 I Cor. 9, 22 27 I Thess. 2, 7 ) [*]( 1 honera L «onera 0 2 gentibus et B et illi nec ideo M et illi] nec illi PVDAyb 4 apostolus se PVDMf misericordie 0 7 ipsi N Bubuenire LO portansque (om. utique) M 9 flnctione y 11 omnia illa LFbd 12 infirmia est M 13 et om. VABMNy 14 conpatiendo PVDMAf 15 cursum] rursum A 16 imperitos C decidens om. M impediret C et nollet LO 19 est mentitus D est om. V sed debere DV2 21 qua VD quia M 22 uti om. M 27 alio loco dicit MN )
552
sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. nam eius circumstantia lectionis hoc indicat. neque enim, inquit, aliquando in sermone adulationis fuimus, sicut scitis, neque in occasione cupiditatis, deus testis est, neque quaerentes ab hominibus gloriam, neque a uobis neque ab aliis, cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli; sed facti sumus paruuli in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. quod ergo ad Corinthios dicit, habere se potestatem apostolatus sui, sicut et ceteri apostoli, qua potestate usum se non esse testatur, hoc etiam isto loco ad Thessalonicenses ait: cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli, secundum quod dominus dicit: dignus est operarius mercede sua. nam hinc eum dicere illud indicat. quod supra posuit: neque in occasione cupiditatis, deus testis est. per hoc enim quod iure dominico debebatur bonis euangelistis, non propter hoc euangelizantibus, sed quaerentibus regnum dei, ut haec omnia adponerentur eis, inueniebant alii occasionem, de quibus idem dicit: neque enim isti deo seruiunt, sed suo uentri. quibus hanc occasionem amputare uolebat apostolus, ut etiam quod sibi iuste debebatur omitteret. aperte quippe hoc ipse ostendit in secunda ad Corinthios. ab aliis ecclesiis suppletas dicens necessitates suas. uenerat enim, sicut adparet, ad tantam indigentiam, ut de longinquis ecclesiis ei necessaria mitterentur, dum tamen ab eis, apud [*]( 3 I Thess. 2, 5-7 12 I Thess. 2, 6 13 Luc. 10, 7 15 I Thess. 2, 5 19 Rom. 16, 18 ) [*]( 1 paruoli y medi A 2 nam—9 suos om. CLOFBN ei A 3 adolationis D1 5 ab hominibus querentes M 7 esse post apostoli tn M Christi] ceteri A paruuli facti sumus M 8 paruoli P 9 ad] et ad PLOVABDMf chorinthios N se habere M 10 apostolatu F1 quia V 11 in isto VMbd isto] illo M tesalonicenses VLO thesalonicenses ABMN 12 ut] sicnt M 17 regnum dei quaerentibus N 18 apponerentur C 19 idem] item VD 21 uolentibus M 22 in secunda epistola N corintios C chorinthios LO corinthios epistula PVDMBy 25 ei om. PVDM eis] his PVDMy ) 553
quos erat, nihil tale acciperet. numquid peccatum, inquit, feci me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini, quoniam gratis euangelium dei euangelizaui uobis? alias ecclesias spoliaui accipiens stipendium ad uestram ministrationem; et cum apud uos fuissem et egerem, nemini grauis fui. nam id quod deerat mihi adinpleuerunt fratres qui uenerunt a Macedonia, et in omnibus ingrauate me in uobis custodiui et custodiam. est ueritas Christi in me, quia gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae. quare? quia uos non diligo? deus scit. quod autem facio et facturus sum, ut amputem occasionem eorum qui uolunt occasionem, ut in quo gloriantur, inueniantur sicut et nos. de hac igitur occasione, quam hic dicit uelle se amputare, uoluit intellegi quod ibi ait: neque in occasione cupiditatis, deus testis est. et quod hic dixit: me ipsum humiliando, ut uos exaltaremini, hoc in prima ad eosdem Corinthios: factus sum infirmis infirmus, hoc ad Thessalonicenses: factus sum paruulus in medio uestrum, tamquam si nutrix foueat filios suos. proinde adtende sequentia. ita, inquit, desiderantes uos placet inpertire uobis non solum euangelium dei, uerum etiam animas [*]( 1 II Cor. 11, 7—12 15 I Theas. 2, 5 18 I Cor. 9, 22 19 I Thess. 2, 7. 8. 9 ) [*]( 1 erat] praedicabat 8. I. m. 2 F inquit] quid V anI. DM 2 quoniam] ut PVDMf 3 dei] domini PYD, om. M euangelizareinus P euangelizarem VDMf 4 expoliaui PVADMf accipiens ab eis PVDMAf uestram om. M 5 ministrationem nostram M administrationem N 7 qui de Macedonia uenerunt N uenerant D a] de A 8 ingrauantem PVDMf ingrauare N in om. A in nobis om. N custodiam sicut est ueritas PVDMf 9 infringatur F 10 non uos Fibd non (om. r) diligo uos ADr 11 non om. LF\'r facio om. PVDx 13 in quo] in eo quo PVDy in eo qui M 14 dicit uelle se] ae dicit bd 15 neque-testis est om. N 16 dicit bd 17 prima epistola N 18 corintios C tesalonicenses VD thesalonicenses LOBMN tessalomcenses y 19 paruolus OPj paruus D 21 uos] nos A 22 etiam et PFJfT ) 554
nostras; quoniam carissimi nobis facti estis. recordamini enim, fratres, laborem nostrum et aerumnam, nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus: hoc ergo superius ait: cum possemus oneri uobis esse ut Christi apostoli. infirmorum enim periculis, ne falsis suspicionibus agitati odissent quasi uenale euangelium, tam quam paternis maternisque uisceribus tremefactus hoc. fecit. sic etiam in Actibus apostolorum idem loquitur, cum a Mileto mittens Ephesum uocasset inde presbyteros ecclesiae, quibus inter multa, argentum, inquit, uel aurum uel uestem nullius concupiui. ipsi scitis, quoniam necessitatibus meis et eorum qui mecum fuerunt, hae manus seruierunt. omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet iuuare infirmos, memores etiam uerborum domini Iesu, quia ipse dixit: beatum est magis dare quam accipere.