Iam uero quia infirmitati hominum conpatiens id faciebat, audiamus sequentia. cum enim liber sim, inquit, ex omnibus omnium me seruum feci, ut plures lucrifacerem: his qui sub lege sunt quasi sub lege, cum non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucrifacerem; his qui sine lege sunt quasi sine lege, cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucrifacerem eos qui sine lege sunt. quod non [*]( 1 I Cor. 9, 18 8 I Cor. 9, 18 16 I Cor. 9, 19-21 ) [*]( 1 ergo] ego L inquit mihi merces erit PYFBr mihi merces erit inquit LO merces mihi erit inquit R inquit merces mihi (om. A) erit MDbd 3 interrogamus PVM 4 o apostole PVDMAf 5 etiam terrenam A 8 merces tibi M at om. OLOJ!\'2N 9 ponam] collocem PVDMf 10 aumptuosum credentibus M sumptuosum om. A 11 sibi ad hoc M 12 adque L atque etiam om. VDMr 13 quod A 15 infirmitatibus A 16 inquit om. M 17 ex—feci] ab omnibus (hominibus VD) omnibus me subicio PVDMr lucrifaciam PVDMy 18 sunt] fuerant M om. N lege sim (essem M) cani ipse non aim sub lege PVDMr lege si (s. l. m. 2) iam non sim ipse sub lege F 20 lucrifaciam M lege essem (essent P) PVDMAr 21 sim] essem M sed in lege xpi sim nt eos qui sine lege erant lucrifacerem PVDM\'( 22 eos] his N )
550
simulandi uersutia faciebat, sed conpatiendi misericordia, id est non quasi ut se fingeret iudaeum, sicut nonnulli putauerunt, quia legitima uetera Hierosolymis obseruauit. fecit enim hoc secundum liberam et manifestam sententiam suam, in qua dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat, id est non sic uiuat, quasi praeputium adduxerit et id quod nudauerat texerit, sicut alio loco dicit: circumcisio tua praeputium facta est. secundum hanc ergo sententiam suam, qua dicit: circumcisus quis uocatus est? non adducat. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur, fecit illa, quae non intellegentibus et parum adtendentibus finxisse putatus est; iudaeus enim erat et circumcisus uocatus; noluit adducere, id est noluit ita uiuere, ac si circumcisus non esset. hoc enim iam in potestate habebat. et sub lege quidem non erat sicut illi, qui eam seruiliter operabantur, sed tamen in lege dei et Christi. non enim alia erat lex illa et alia lex dei, sicut perditi Manichaei solent dicere. alioquin si, cum illa fecit, finxisse putandus est, finxit et paganum et sacrificauit idolis, quia dicit factum se fuisse his qui sine lege sunt quasi sine lege, quos utique nonnisi gentiles, quos paganos dicimus, uult intellegi. aliud ergo esse sub lege, aliud in lege, aliud sine lege. sub lege carnales iudaei; in lege spiritales et iudaei et christiani, unde illi
[*]( 5 I Cor. 7, 18 7 Rom. 2, 25 9 I Cor. 7, 18 ) [*]( 2 at om. D 3 uetera (cetera y) legitima PVDMf hierosolimis VBN\'( in ierosolimis DA. in hierosolimis M ierosolymis Pbd 5 aocatur M est om. VDM adducat praeputium AMfbd 6 id] ad VD 7 dicitur B 9 circumcissua B 10 adducat praeputium PLVPADMibd 11 attendentibus C intendentibus M 12 cir i, cisus C 13 addaccre praeputium AMbd 15 quidam V et illi PVDMj qui eam) quia PDMj qui V 16 christi erat A 17 lex erat Pbd manichei codd. 18 cum illa] hoc M 19 fuisse ante quasi leg. in M 20 sont] erant PVDlIt r sine lege esset (essem V) PVDMAf nonnistj nisi PVf non M 21 ergo] ergo est PVDANj est ergo LOJ!2Bbd est M 22 aliud in lege om. CPOFVBDMNy 23 spiritale si Y pr. et om. jPFjMfy ) 551
seruauerunt morem illum patrium, sed onera insolita credentibus gentibus non inposuerunt; et ideo et illi circumcisi sunt; sine lege autem gentes, quae nondum crediderunt, quibus tamen se apostolus congruisse testatur per misericordem conpassionem, non per uersipellem simulationem, id est ut eo modo subueniret carnali iudaeo uel pagano, quo modo sibi ipse, si hoc esset, subueniri uoluisset: portans utique eorum infirmitatem in conpassionis similitudine, non fallens in mendacii fictione, sicut continuo sequitur et dicit: factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. hinc enim loquebatur, ut etiam illa omnia diceret. sicut ergo quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium, sic et cetera illa superius. quam enim dicit infirmitatem suam erga infirmos fuisse nisi conpatiendi eis in tantum, ut, ne uideretur uenditor euangelii et uerbi dei cursum apud inperitos in malam suspicionem decidens inpediret, nollet accipere, quod iure dominico debebatur? quod si uellet, non utique mentiretur, quia uere debebatur; et quia noluit, non utique mentitus est. neque enim dixit non sibi deberi, sed deberi ostendit et debito se usum non esse nec omnino uti - uelle professus est, eo ipso factus infirmus, quo potestate sua uti noluit, tam misericordi scilicet indutus affectu, ut cogitaret quemadmodum secum agi uellet, si et ipse ita infirmaretur ut posset de illis, per quos sibi euangelium praediearetur, si eos uideret sumptus accipere, quasi mercimoniorum nundinas suspicari.