De Opere Monachorum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Et sequitur et adiungit, ne forte quisquam arbitretur ideo non eum accepisse, quia illi non dederant: non autem scripsi haec, ut ita fiant in me; bonum est mihi magis mori quam gloriam meam quisquam inanem faciat. quam gloriam? nisi quam habere uoluit apud deum, in Christo conpatiens infirmis, sicut mox apertissime dicturus est. si enim euangelizauero, inquit, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit, id est sustentandae huius uitae. uae enim mihi erit, inquit, si non euangelizauero, id est malo meo non euangelizabo, quia fame cruciabor et unde uiuam non habebo. nam sequitur et dicit: si enim uolens hoc facio, merc e d e m habeo. uolentem se dicit facere, sine ulla uitae huius fulciendae necessitate conpulsus facit, et ob hoc habere mercedem, utique apud deum gloriae sempiternae. si autem inuitus, inquit, dispensatio mihi credita est, id est si necessitate transigendae huius uitae inuitus cogor euangelizare, dispensatio mihi credita est, ut scilicet ei dispensatione mea, quia Christum, quia ueritatem praedico, quamuis ex occasione, quamuis mea quaerens, quamuis terreni emolumenti necessitate conpulsus, alii proficiant, ego autem mercedem apud deum gloriosam illam sempiternamque non [*]( 2 I Cor. 9, 15 7 I Cor. 9, 16 12 I Cor. 9, 17 15 I Cor. 9, 17 ) [*]( 1 Et om. D 2 eum non Dbd non dederant illi DM non deerant illi PVy dederat B de.derant A non autem ideo PBDV non ideo autem M 3 bonum] melius PVDMi 4 magis mihi N 6 doniinum PVDMf in om. B christum B 7 si enim] quia (in mg.) P si enim quia VD 8 mihi gloria eat M enim om. PVDMf 9 uitae huius FDbd u.e D erit mihi bd mihi est A inquit om. PVDMj 10 malo malo y 11 habeo Ai 13 habebo M sine nllaj M nolla ABDbd 14 conpulsus facit om. M ob] ab L 16 inuitus om. 7 17 transiendae V uitae huius M 19 quam Christum PDM quia om. N 20 quamuis fin. om. M 21 aemolumenti Fy aliis DM proficiam VDMj prophet«a;nt L 22 apud deum mercedem bd sempiternam Mj )