De Natura et Gratia
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
\'Item Iohannes Constantinopolitanus episcopus\', cuius posuit sententiam, \'dicit peccatum non esse substantiam, sed actum malignum\'. quis hoc negat? \'et quia non est naturale, ideo contra illud legem datam, et quod de arbitrii libertate descendit\'. etiam hoc quis negat ? sed non id agitur de humana natura quae in hac uita est; sed agitur de gratia dei, qua sanatur per medicum Christum, quo non indigeret, si sana esset, quae ab isto tamquam sana uel tamquam sibi sufficiente uoluntatis arbitrio posse non peccare defenditur.
Quis item Christianus ignorat, quod beatissimum Xystum Romanae ecclesiae episcopum et domini martyrem dixisse commemorat, \'quia libertatem arbitrii sui permisit hominibus deus, ut pure et sine, peccato uiuentes similes fiant deo\'? sed ad ipsum arbitrium pertinet uocantem audire et credere et ab eo in quem credit non peccandi adiutorium postulare. nam utique cum dicit \'similes fiant deo\', per caritatem dei futuri sunt similes deo. quae diffusa est in cordibus nostris non naturae possibilitate nec libero arbitrio quod est in nobis, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. et quod dicit idem martyr: templum sanctum est deo mens pura et altare optimum est ci cor [*]( 2cf. Exp. euang. sec. Luc. 117 6 cf. Eph.2,3 9 Pelagius ex loh. Constant. quodam tract., cf. Hieron. Epist. 133, 3 (XXII 1551 M) 20 Pelagius ex Xysti episcopi tract. (cf. etiam August. Retract.) 24 cf. Rom. 5,5 27 Xysti episc. tract. ) [*]( 2 dixcrit] scripserit b 3 post inposs. add. s. l. e Vm2 7 in s. I. Rml 9 episcopus om.V, s.l.E 11 maligna Vm1Em1 12 arbitrii (i fin. m2 ex o) R 13 non id] nunc d de—agitur om. V Em1 14in hac uita] uitiatad scd agitur] agitur et d 16 sibi s.l.Vni2 possit LDm1 PEm1 posse (e in ras.) r possi B 18 V in mg.m2 adnolat: Hoc in libro retractationu corrigit, qnrii hęc n xistus martyr xysti (sic pro xpi) sed quida̅ philosophus dixit Vide LXVIII capl xistum LDRBC sixtum b 22 quam V 23 adiutoriii (u s. o) K 26 scm s.l.Vm2 27 martyrem /\' sanctum om.R(\' 5 s.l.V ) [*]( 19* )
Quid etiam presbyter uenerabilis Hieronymus dixit in his, quae illum dixisse commemorat, cum exponeret quod scriptum est: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt? quos non arguit conscientia ulla peccati et adiecit: mundus mundo corde conspicitur, templum dei non potest esse pollutum. hoc utique agitur in nobis conando, laborando, orando, impetrando, ut ad illam perfectionem, in qua possimus deum mundo corde conspicere, eius gratia perducamur per Iesum Christum dominum nostrum. item quod ait a memorato dictum esse presbytero: [*]( 2 cf. II Cor. 4, 16 4 Xysti episc. tract. 9 cf. I Tim. 2, 5 14 loh. 1,12 22 Matth. 5, 8 24 cf. Hieronymi Comment. in euang. Matthaci I 5, 8 (XXVI 34 M) ) [*](2 dum um.LPVB 8 bone b constet LDml PB 10 xiatus LDBC sixtus 6 12 filios dei bd deputans B 13 ea R iam om. LDm1B 15 recoeperunt C 18 uidicat Lm1 ue̅dicat b 20 Quid etiam] Quod uero bd presbiter LDB praesbiter PCE prbt R hieronimuscodd. 21 hisque LB 22 mundi corda P 25 pullutum B polutum Eml 27 conspicere mundo corde b 28 eus Rml iesum s.l.V m2Em1 29 praesbitero LV E presbitero DC praesbytero P )
Redi ergo ad apostolicam sententiam: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. a quo, nisi ab illo qui ascendit in altum, captiuauit c a captiuauit, dedit dona hominibus ? quod autem ex uitiis naturae, non ex conditione naturae sit quaedam peccandi necessitas, audiat homo, atque ut eadem necessitas non sit discat deo dicere: de necessitatibus meis educ me, quia et in huiusmodi oratione certamen est aduersus temptatorem de ipsa contra nos necessitate pugnantem. ac per hoc opitulante gratia per dominum nostrum Iesum Christum et mala necessitas remouebitur et libertas plena tribuetur.
Veniamus ad nos. item, inquit, Augustinus episcopus in libris De libero arbitrio: quaecumque ista causa est uoluntatis, si non potest ei resisti, sine peccato ei ceditur ; si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. an forte fallit incautum ergo caueat, ne f all atur. an tanta fallacia est, ut caueri omnino non possit? n ulla ergo peccata sunt. quis enim peccat in e o quod caueri nullo modo potest? peccatur autem; caueri igitur p potest. agnosco, uerba mea sunt; sed etiam ipse dignetur agnoscere superius cuncta quae dicta [*]( 1 Hioron. Contra Iouin. II 3 (XXI II 299 M) 7 Rom. 5, 5 10 Eph. 4, 8 14 Ps. 24,17 17 cf. Rom. 7, 25 19 Pelagius 20 cf. August. De Iib. arb. III 18,50 (XXXII 1295 M) 26 cf. August. Retract. I 8, 5 pag. 41 7. 43, 13 ed. Knoell ) [*]( 5 recto Dmlli 6 qua Rml caritas Vb critas Eml 11 dedit do*na (dit s.l.) R 13 edem Vm1Em1 15etaduersusE temtatorem P 16 necessite B opilante Em1 17 per I. Chr. d. n. bd 19 et ad nos b agustinus PRm1VBE 22 non om.li 23 peccatur Vm1E 25 possit] add.si ita est bd et Aug. de lib. arb. ergo om. Aug. de lib. arb. 27 peccatur—potest om.Vm1 peccator Rm1 B )