De Natura et Gratia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ac per hoc et ea testimonia, quae non quidem de scripturis canonicis, sed de quibusdam catholicorum tractatorum opusculis posuit uolens occurrere his qui cum solum dicerent ista defendere, ita sunt media, ut neque contra nostram sententiam sint neque contra ipsius. in quibus nonnihil etiam de libris meis interponere uoluit me quoque aliquem deputans, qui cum illis commemorari dignus uiderer. unde ingratus esse non debeo et familiariore affectu nolo ut erret, qui hunc mihi detulit honorem. prima enim quae posuit, quia nomen eius qui ea dixit non ibi legi, sine quia ille non scripsit sine quia codex quem misistis id aliqua forte mendositate non habuit pertractare quid opus est? maxime quoniam me in huiusmodi quorumlibet hominum scriptis liberum — quia solis canonicis debeo sine ulla recusatione consensum — nonnihil mouet quod de illius scriptis, cuius nomen non ibi inueni, ille posuit: oportuit magistrum doctoremque uirtutis ho mini simillimum fieri, ut uincendo peccatum doceat hominem uincere posse pecc ut m. quomodo enim dictum sit, auctor huius sententiae uiderit [*]( 4 Matth. 6, 12 26 Pelagius oportuit-peccatum] cf. F. Lactantir Diu. instit. IV 24 (CSEL XIX 373, 17 ed. S. Brandt) ) [*](1 pri V uel heri b dum]cū V odie L 7 adiuuande (t s. d ml) R 9 quemquam (e ex a) VEm2 10 negauerint DmZRCEbd negauerint V 11 possint Dm2RCEbd possint V qualicumque R 12 et] ut LDml PVBEml 13 tractatoriam (ū s. i ml) E 14 iis d 16 etiam nonnihil bd 19 nolim DRVCEd et qui V 20 fin. quia (i s.l.) VE illa (in mg. al. ille) b 21 missistis E 23 quia (ia in ras.) V, ex quem E qu∗ā Rm2 24 nonnihil V niliil d 26 posui (in mg. ml posuit) V oportet Lact. uirtutum b 28 uincere] uinci ab eo Lact. 29 ductum V )

287
qualiter possit exponere, dum tamen nos minime dubitemus peccatum Christum non in sc habuisse quod uinceret, qui natus est in similitudinem carnis peccati, non in carne peccati. aliud eiusdem ita posuit: et iterum: u t desideriis carnis edomitis doceret non necessitatis esse peccare, sed propositi a c ac l uoluntatis. ego desideria carnis, si non inlicitarum concupiscentiarum hic dicuntur, accipio, sicuti est fames, sitis, refectio lassitudinis et si quid huiusmodi est. per haec enim quidam, quamuis ca sint inculpabilia, in culpas decidunt; quod ab illo saluatore afuit, etiamsi haec in co fuisse propter similitudinem carnis peccati euangelio teste uideamus.

Beatus uero Hilarius, cuius haec uerba posuit: non enim nisi spiritu per fecti et inmortalitate mutati, quod solis mundis corde d e d i dispositum est, hoc quod in deo est inmortale cernemus, quod dixit contra id quod dicimus uel quid istum adiuuet nescio, nisi quia posse esse hominem mundo corde testatus est. quod quis negat? sed gratia dei per Iesum Christum. dominum nostrum, non sola arbitrii libertate. item quod eum dixisse commemorat: quas s Iob litteras legerat u t ab stineret s e ab omn i re maligna ? quia deum sola mente uitiis non ammixta ueneratur, deum aute m colere proprium iustitiae off icium est, quid fecisset lob dicit, non quid in hoc saeculo [*](2 cf. II. Cor. 5, 21 cf. Rom. 8, 3 4 Polagius ut desid.—uolnntatis] cf. F. Lactanti Diu. inst. IV 25 (CSEL XIX 377, 5) 14 Pelagius PX Ililarii Comm. in Matth. IV 7 (IX 933 M) 21 Pelagius ex Hilarii Tract. in lob (frg. 2, cf. X 723 M) cf. Iob 1, 1 ) [*]( 2 in se non bd similitudine Dbd similitudineni C non—peccatiom. VEml 6 sed propriae uoluntatis (in mg. propositi ac uoluptatis) b 7 si non] siue b hinc R (n s. l.), V 8 re*fectio R lassitudines Dm2RCm1Em3 9 hoct quidam s. l. Vm2E 10 abfuit R abfuit E(b s. l.), Cd 11 hoc b 12 testante B 13 ilarius B uerba haec (hic b, in mg. haec) bd 14 spm I 15 immutati Hil. 17 quiddixit Dm2PRV BCEb,d(dixcrit) ante contra exp. que E 21 quasi RmlV quasi oblitteras B legeret (a s. e) Vm2 ut om. Vml 23 admixta Dm2Vm1C amixta Dml B uenerabatur Cm2bd Hil. 24 iust. propr. bd Hil. 25 quid (o s. i m2)F fecisse∗V dixit bd non quid] numquid DRVBCE )

288
perfecisset aut sine gratia saluatoris, quem etiam prophetauit, uel fecisset uel perfecisset. abstinet enim se ab omni re mala etiam qui habet peccatum quod in se regnare non sinit, cui subrepit inprobanda cogitatio, quam peruenire ad finem operis non permittit. sed aliud est non habere peccatum. aliud non oboedire desideriis eius; aliud est inplere quod praeceptum est: non concup i sces et aliud est per quendam abstinentiae conatum saltem id agere quod item scriptum est: post concupiscentias tuas non e a s, nihil horum tamen scire se recte posse sine gratia saluatoris. facere est ergo iustitiam in uero dei cultu cum interno concupiscentiae malo interna conflietatione pugnare, perficere autem omnino aduersarium non habere. nam qui pugnat et adhuc periclitatur, et aliquando percutitur. etiamsi non sternitur; qui autem non habet aduersarium, plena pace laetatur. et ipse esse sine peccato uerissime dicitur, in quo nullum habitat peccatum. non qui per abstinentiam mali operis dicit: iam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum.

Nam et ipse Iob de peccatis suis non tacet et utique huic amico nostro merito placet humilitatem nullo modo in falsitatis parte ponendam; unde id quod Iob confitetur, quia uerax dei cultor est, procul dubio ueraciter confitetur. et ipse Hilarius, cum locum psalmi exponeret, ubi scriptum est: \'spreuisti omnes discedentes a iustificationibus tuis\', ait: si enim peccatores deus sperneret, omnes utique sperneret, quia sine peccato nemo est. sed spernit discedentes a se, quos apostatas uocat. uidetis quemadmodum non dixerit. quia sine peccato nemo [*]( 3. 5 cf. Rom. 6, 12 6 Ex. 20, 17 8 Eccli. 18, 30 17 Rom. 7, 20 20 cf. pag. 261,12 21 cf. Iob 1,1 23 Ps. 113,118 24 si—uocat] cf. Hilarii Tract. in ps. CXVIII 15,10 (CSEL XXII 493, 4) 27 cf. Iob 34, 18 ) [*](1 aut] ut VE 2 abstinet∗V 3 abet Rm1 6 pcetum Dml 8 saltim DRBCEp.c. 9 orum Rm1B 10 se] si RmlB 12 conflictione B purgare B 14 ettam ex etiam T\' si om. V 15 esse om.b 10 non] n̅∗∗D nam BEm1 non (u s. 0) quid (d s. I.) R quid E 20 uestro bd 21 ueras r (u s. a m2), x s. s E 22 cultor 6 m2 ex cultorem L illarius R hylarius B 24 disce.. dentes V iudiciis (inmg. iustificationibus) J 25 deus peccatores bd 26 est] sit Hil. 27 apostata Vm1 uocat (scil. dens)] uocant bd Hil. )

289
fuerit, tamquam de praeteritis loquens, sed quod sine peccato nemo sit. unde quidem, ut dixi, non contendo ; quisquis enim non cedit lohanni apostolo, qui nec ipse ait: si dixerimus quia peccatum \'non habuimus\', sed non habemus, episcopo llilario quomodo cessurus est ? pro gratia Christi clamo, sine qua nemo iustificatur, tamquam sufficiente naturae libero arbitrio. immo ipse pro ea clamat; ei cedatur dicenti: sine me nihil potestis facere.

Sanctus autem Ambrosius reuera in co loco, quem iste commemorat. illis resistit qui dicunt hominem non esse posse sine peccato in hac uita. ut enim ea diceret. accepit occasionem de Zacharia et Elisabeth. quod in euangelio commemorati sunt ambulasse in omnibus iustificationibus legis sine querella. numquid tamen negat gratia dei fieri per Iesum Christum dominum nostrum ? ex qua fide etiam ante eius passionem iustos uixisse non dubium est, qui praestat spiritum sanctum. per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, qua una iusti sunt quicumque sunt iusti. quem spiritum memoratus episcopus etiam precibus impetrandum ammonet — ita illi uoluntas diuinitus non adiuta non sufficit —, ubi in ymno suo dieit: uotisque praestat sedulis sanctum mereri spiritum.

Commemorabo et ego de hoc ipso opere sancti Ambrosii aliquid, ex quo iste commemorauit quod commemorandum putauit: \'u i sumest\', in qui t, \'m i hi\'. potest non soli n isum esse, quod uisum sibi esse declarat. non enim uoluntate tantum humana uisum est, sed [*]( 3 I Ioh. 1,8 7 loh. 15, 5 9 cf. Ambros. Exp. cuang. sec. Luc. I 17 (CSEL XXXII p. IV 21. 10-13) 12 cf. Luc. 1, C 21 cf. Ambros. Hymn. III 7—8 (XVI 1473 M) 25 Luc. 1, 3 uisum-gratia est] cf. Ambros. Exp. euar g. sec. Luc. 110(CSEL XXXIIp. IV 17,7-16 et August. De dono perseu. 19, 49 (XLV 1024 M) ) [*](3 qui] quia (a s. l. m2) P 4 habcmus (ui s. e ml) K habuimus (u in ras., i s.l.)C elario (i s. ẹ) E hęlario B 6 libere LB 10 non om. Vm1B 11 hac om.Rml de zacharia (e in ras., z s. eras. litt.) R 12 holisabeth VEb 13 qu∗ere∗la D quaerejla V quęrela II querela Rm2CEm2 lGsanctumj add. qui datus est nobis s.l.Dm2KCE, trp.Vm2 17 iusti sunt bd 18 admonetDm2Rbd 20 hymno PVE 22 mereri (ri s.l.m2) R 24 commcmorabit DmlB putauit C 25 non soli] noli V 27 humana (a fin. ex u) V ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 19 )

290
sicut placuit ei, \'qui in me\', inquit, \'loquitur Christus\', qui ut id quod bonum est nobis quoque bonum uideri possit operatur; quem enim miseratur et uocat. et ideo qui Christum sequitur potest interrogatus cur esse uoluerit Christianus respondere: uisum est mihi. quod cum dicit, non negat deo uisum; \'a deo\' enim \'praeparatur uoluntas hominum\'. ut enim deus honorificetur a sancto, dei gratia e s t. ecce quid iste sapiat, si uerbis Ambrosii delectatur, quod a deo praeparatur uoluntas hominum, et nulla uel non magna quaestio est, quis uel quando perficiatur, dum tamen sine Christi gratia id ipsum fieri posse minime dubitetur. deinde quantum erat, ut adtenderet iste unum uersum de Ambrosii uerbis quae posuit! cum enim ille dixisset : nam cum ecclesia ex gentibus, hoc est ex peccatoribus, congregata sit, quomodo e x maculatis inmaculata potest esse, nisi primo per Christi gratiam abluta delicto sit, deinde quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis ? ille addidit, quod iste apparet cur addere noluerit, ait namque ille: nec ab initio inmaculata-humanae enim hoc inpossibile naturae —, sed per dei gratiam et qualitatem sui, quia iam non peccat, fit ut inmaculata uideatur. haec uerba iste cur non addiderit quis non intellegat ? hoc agitur utique nunc in hoc saeculo, ut ad istam, quam omnes sancti cupiunt, inmaculatissimam puritatem ecclesia sancta perueniat, quae in futuro saeculo neque aliquo malorum hominum sibi permixto neque aliqua in se lege peccati resistente legi mentis ducat [*]( 1 II Cor. 13, 3 7 cf. Prou. 8, 35 15 nam cum — inmaculata uideatur] cf. Ambr. Exp. eu. sec. Luc. 117 (CSEL XXXII p. IV 21,17-22, 1) 29 cf. Rom. 7, 23 ) [*]( 2 xps (in mg. m2 1 sps) R sps V spu (in mg. m2 sps) E 3 qui enim miseretur (in mg. quo eni miseratur) b 6 quod (in my. m2 1 qui) R quo Vml qui Eml 7 dicitur R dm uisum B 10 si om.VEml 12 gratia. Christi bd 13 id (in mg. m2 1 haud) R id ex ait V, ex hait E 18 Christi] dei Ambros. gratiam] add. quod d Ambros. a dclicto Amlros. 21 ab om. V 22 immaculatę L 26 nunc] non C 28 maiorum Eml 29 permixto. (o in ras.) V, o ex um E resistentem E )
291
mundissimam uitam in aeternitate diuina. tamen adtendat iste quid secundum scripturas Ambrosius episcopus dixerit: nec ab initio inmaculata; humanae enim hoc inpossibile naturae. utique enim \'ab initio\' dicit, quo ex Adam nascimur. nam et ipse Adam inmaculatus procul dubio factus est; sed in eis, qui sunt natura filii irae ducentes ex illo quod uitiatum est in illo, ab initio esse inmaculatos humanae naturae inpossibile definiuit.