De Natura et Gratia
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed ut non tantum illi, uerum etiam his, qui eosdem libros meos, quos iste legit, De libero arbitrio non legerunt atque illis non lectis hunc forsitan legunt, de hac re sententia mea satis appareat, ex ipsis libris commemorare me oportet, quod iste si sentiret atque in suis litteris poneret nulla inter nos de hac re controuersia remaneret. continuo quippe post uerba mea, quae iste commemorauit, quod occurrere poterat ipse subieci ut, quantum potui. pertractaui dicens: et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam inprobantur ut corrigenda iudicantur, sicut in diuinis auctoritatibus legimus. atquc hinc adhibitis exemplis etiam de infirmitate locutus sum dicens: sunt etiam necessitate facta inprobanda, ubi uult homo recte facere et non potest. nam unde sunt illae uoces: \'non i [*]( 4 Matth. 6, 13 8 Matth. 6, 12 15. 23. 27 cf. Retract. 1 8, 5 pag. 43,15. 44, 2 ed. Kn. 23 cf. August. De lib. arb. III 18, 51 (XXXII 1295 M) 27 ibid. III 18,51 29 Rom. 7.15 ) [*]( 1 agit E 2 possibilitateV 5 temtationem/\' ante non add.s.l.m2 si quod Veras., E exp. si s.l.Vm2Em1,eras.R 6 cauere b 12 ne- dicendo om.B 13 tcmtationem P 15 igitur om. d 17 libroL 18 ac K 21 commemora*»uit R 22 ∗occurre R occurre 11 24 inprobrantur V inprabantur (o s. a m1) E 25 auctoribus C 26 adhibetis Pm1 27 loquutus LDmlP 28 recte (0 fin. ex a) P 29 ille LBC )
Si ergo uolumus \'animos ad recte uiuendum frigidos et pigros christianis exhortationibus excitare et accendere\', primitus exhortemur ad fidem, qua Christiani fiant et eius nomini subiciantur, sine quo salui esse non possunt. si autem iam christianis sunt et recte uiuere neglegunt, uerberentur terroribus et praemiorum laudibus erigantur. ita sane, ut non solum ad bonas actiones. uerum etiam ad pias orationes eos exhortari meminerimus atque hac instruere sanitate doctrinae, ut et illine gratias agant, eum instituerint bene uiuere, quod aliquid sine difficultate fecerint, et ubi difficultatem aliquam sentiunt, fidelissimis et persenerantissimis precibus et misericordiae promtis operibus facilitatem a domino impetrare persistant. sic autem proficientes ubi et quando plenissima iustitia perficiantur non nimis curo; ubicumque autem et quandocumque perfecti fuerint, non nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum perfici posse confirmo. sane quando liquido cognouerint nullum peccatum se habere, non se dicent non habere peccatum. ne ueritas in eis non sit, sicut in eis ueritas non est, qui cum habeant non habere se dicunt?
Valde autem \'bona sunt praecepta\', si legitime his utamur. eo quippe ipso quo firmissime creditur \'deum iustum et bonum inpossibilia non potuisse praecipere\', hinc ammoneniur et in facilibus quid agamus et in difficilibus quid petamus. omnia quippe fiunt facilia caritati, cui uni Christi sarcina leuis est aut ea una est sarcina ipsa quae leuis est. secundum hoc dictum est: et praecepta eius grauia non sunt, ut cui grauia sunt, consideret non potuisse diuinitus dici: grauia non sunt, nisi quia potest esse cordis affectus cui grauia non sunt. et petat quo destituitur, ut inpleat quod iubetur. et quod dicitur [*]( 1 Pelagius 14 cf. Rom. 7, 25 16 ct. I Ioh. 1, 8 19 Pelagias cf. I Tim. 1,8 23 cf. Matth. 11, 30 23 I Ioh. 5, 3 ) [*]( 2 exortationibus LVE 3 exortemur Pm1VE finem Eml q iam E nomine V 8 illic Rm2VCm1Em1 instituerint (in mg. m2 l instruerint) R 10 perseuerentissimi* D(a s. fin. e), B 11 promptis RC prutis Dm1B 13 per- ficiatur LDm1PVm1 BEml perficia*tur R non minus (in mg. m2 1 n nimis)R 15 sane (a in i mul.) D aliquido P 16pr.se*R dicnit Dm2RVml BCEd non ante habere om. D (spalio 3 lift. uacuo relicto), RVBCEd 20 utimur B eo] Ego B 21 inpossibili* (e s. fin. i) V 23 aut] et in ras.V 26 potuisse∗V 2R quo] quod V quod C )
Caritas ergo inchoata inchoata iustitia est; caritas prouecta prouecta iustitia est; caritas magna magna iustitia est; caritas perfecta perfecta iustitia est, sed caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, quae tunc maxima est in hac uita, quando pro illa ipsa contemnitur uita. sed miror si non habet quo crescat, cum de mortali excesserit uita. ubicumque autem et quandocumque ita plena sit, ut ei non sit quod adiciatur, non tamen diffunditur in [*]( 3 Dent. 30, 14. Rom. 10, H 4 quod (= test. Deut.) — tuis] cf. Quaest. de Dent. LIV (CSEL XXVIII 414) 5 Rom. 10, 8 6 cf. Deut. 30, 2 12 Ioh. 13,34 14 Rom. 13, 8. 10 16 Prou. 2, 20 18 Ps. 16, 4 23 I Tim. 1,5 25 cf. Ioh. 15, 13 ) [*](1 isrl DR israel V BCE deutero nomio U si fin. om. V 2 sign̄f V 3 prope te Pbd 5 enim sunt bd 7 sicut (si in ras.) II suum om. VE 8 habeat (in mg. al. habebit)b grau∗eR 10 potest(test in ras.)V 11 ammonemur LDmlP 14 implebit R(b in u corr.),E 20 uoce durae inc. c. 70 in b durae] naturo R timore Rml 21 ergo] autem RVCE, in mg. m2 ergo V iucoata (alt. loco) s. I. Vm2Em2 27 ubicuque (cu s. I. m2) VE )
Venit etiam tunc in manus meas quidam liber Pelagi ubi hominis naturam contra dei gratiam, qua iustificatur inpius et qua Christiani sumus, quanta potuit argumentatione defendit. librum ergo, quo huic respondi defendens gratiam non contra naturam, sed per quam natura liberatur et regitur, De natura et gratia nuncupaui. in quo uerba quaedam, quae uelut Xysti Romani episcopi et martyris Pelagius posuit, ita defendi, tamquam re uerba eiusdem Xysti essent — id enim putaueram —, sed postea legi Sexti philosophi esse, non Xysti Christiani.
Hic liber sic incipit: Librum, quem misistis. [*]( 5 Rom. 4, 5 9 De nat. et gr. 64, 77 Hieron. cp. 133, 3. in Hier. c. 22. in Ezcch. c. 18 )