De Natura et Gratia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Porro si ab istis uel hoc impetramus, ut nondum baptizati implorent auxilium gratiae saluatoris, non est hoc quidem parum aduersus illam falsam defensionem tamquam sibi sufficientis naturae et potestatis liberi arbitrii; neque enim sibi sufficit qui dicit: infelix homo! quis me e liberabit? aut plenam Jibertatem habere dicendus est, qui se adhuc postulat liberari.

Verum tamen etiam illud uideamus, utrum illi qui baptizati sunt faciant bona quae uolunt nulla carnis concupiscentia repugnante. sed quid hinc dicamus. ipse commemorat, ubi concludens hunc locum: ut diximus, inquit, illud quo continetur: caro concupiscit aduersus spiritum, non de carnis substantia, sed de operibus sentire necesse est. hoc et nos dicimus non de carnis substantia, sed de operibus dictum, quae ueniunt de carnali coucupiscentia, de peccto scilicet, de quo praecipit ut non regnet in nostro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius.

Sed adtendat etiam ipse iam baptizatis fuisse dictum: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quaenultis faciatis. et ne ab ipsa pugna desides faceret et per hanc sententiam laxamentum peccandi dedisse uideretur, adiungit: quodsispiritu ducimini, non ad huc estis sub lege. sub lege est enim, qui timore supplicii quod lex minatur, non amore iustitiae sc sentit abstinere ab opere peccati, nondum liber nec alienus a uoluntate peccandi. in ipsa enim uoluntate reus est, qua mallet, si fieri posset, non esse quod timeat ut libere faciat quod occulte desiderat. ergo sispiritu. inquit, ducimini, non ad huc estis sublege, utique lege, quae timorem incutit, non tribuit caritatem, quae caritas dei diffusa est in cordibus nostris non per [*](5 Rom. 7, 24 10 Pelagius Cal. 5, 17 14 cf. Rom. 6,12 17 Gal. 5, 17 20. 26 Gal. 5, 18 28 cf. Rom. 5, 5 ) [*](1 inperamus 1) 4 potestis B libiri B liborari E 5 infelix] add.ego b 8 ficiant V 9 qui Vml 10 quod LDmlB 11 aducrsus (sus s. I. m2) V 13 camali] carnis (in mg. al carnnli) b 14 pracripit (pr. i ex e) Bm2V precepit llCEbd 16 Sed] Ncc b attcndit b 19 ab ipsa] absa B 21 estis adhuc V 24 peccanti Hml quam L 27 utique legem B 28 non-sanctum Rml in texlu, n per legẽ litterę sed per legc sps sci in mg. Rm2 non per lcge (in mg. m2 per lcgis) littnç scd per legẽ spm scm V )

284
legis litteram, sed per spiritum sanctum qui datus est nobis. haec est lex libertatis, non seruitutis, quia caritatis utique, non timoris, de qua et Iacobus apostolus ait: qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis. unde et ille non quidem iam lege dei terrebatur ut seruus. sed condelectabatur ei secundum interiorem hominem; uidet tamen adhuc aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. ita et hic: s i s p i ritu, inquit, ducimini, non adhuc estis sub lege. in quantum quisque spiritu ducitur, non est sub lege. quia in quantum condelectabatur legi dei, non est sub legis timore, quia timor tormenum habet, non delectationem.

Proinde si recte sentimus, sicut pro membris sanatis gratias agere ita pro sanandis orare debemus, ut absolutissima cui nihil addi possit sanitate, perfecta dei suauitate, plena libertate perfruamur. non emim abnuimus humanam naturam posse esse sine peccato aut ullo modo negare debemus perfici posse, quam proficere non negamus, sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum; eo adiuuante fieri dicimus, ut iusta et beata sit, a quo creata est ut sit. facile itaque refellitur, quod a quibusdam sibi dicit opponi: \'diabolus nobis aducrsatur\'. prorsus huic obiectioni eadem uerba respondemus, quae ipse respondit: resistamus illi, et fugiet. res istite, inquit beatus apostolus, diabolo, et f ugi e t a uob i s. unde animaduertendum quid possit his nocere quos f ugit uel quam uirtutem habere intellegendus sit, qui solis praeualere non resistentibus potest. haec et mea uerba sunt; uerius enim dici non potest. sed hoc interest inter nos et istos, quod nos etiam cum diabolo resistitur poscendum dei adiutorium non solum non negamus, uerum etiam praedicamus, isti autem tantam uoluntati tribuunt potestatem, ut pietati auferant orationem. nam utique [*]( 3 Iac. 1, 25 5 cf. Rom. 7, 22. 23 7 Gal. 5, 18 11 cf. I Ioh. 4, 18 17 cf. Rom. 7, 25 20. 21 Pelagius 21 Iac. 4, 7 ) [*]( 1 pcr lege sps sci (in mj. ml per spm scm) E qui dat. est nob. in mg.VE 2 quia—timoris in mg. Vin2Em1 7 ita-lege in mg. Vm2Em1 spu∗L 10 lcgi (i exu m2) R 13 absolutissima (b s.l.ml) LD asolutissima B 15 abnuamus YmlE 18 eo] ergo (rs. gm2) L aiuuante L 20 opponi∗V abiectioni R 21 eteadcm Vbd, et exp. E respondemus (i s. all. e ml) V 23 animaduertendum] add. est DRBCbd, est s. I. E 24 solis (i ex u) D solus RB 25 haec et uerba mea sunt ucrius enim dici non potest (in mg. m2 hoc n habet in ...) V uerba mea VE 27 diabulo Dm1 resistimus b 28 tantam trib. pot. uol. bd )

285
ut diabolo resistamus et fugiat a nobis, ideo precantes dicimus: n p nos inferas in temptationem; ideo et admoniti sumus tamquam ab imperatore milites exhortante et dicente: uigilate et orate, ne intretis in temptationem.

Quod uero contra eos disputat, qui dicunt: \'et quis nolit sine peccato esse, si hoc in hominis esset positum potestate?\' recte quidem disputat \'hoc ipso eos non esse inpossibile. quia hoc uel multi uel omnes uolunt\'; sed hoc unde sit possibile confiteatur, et pax est. ipsa est enim gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, qua omnino iste nos orantes adiuuari, ut non peccemus, nusquam dicere uolunt. quod si forte latenter sentit, ignoscat aliter suspicantibus. ipso enim hoc facit, qui cum tantam de hac re patiatur inuidiam, sentire id uult et confiteri uel profiteri non uult. quid erat magnum ut hoc diceret, cum praesertim sibi hoc tamquam ex persona aduersariorum oppositum tractare et aperire susceperit? cur illic solam naturam defendere uoluit et quia ita homo creatus est, ut non peccare posset. si peccare noluerit. asseruit, ac per hoc quod ita creatus est eam possibilitatem ad gratiam dei pertinere definiuit, qua possibilitate, si noluerit peccare, non peccat, et noluit aliquid dicere de eo, quod ipsa natura gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum uel sanatur. quia uitiata est. uel quia sibi non sufficit adiuuatur?

Vtrum enim in hoc saeculo fuerit uel sit uel possit esse aliquis ita iuste uiuens, ut nullum habeat omnino peccatum, potest esse aliqua quaestio inter ueros piosque (\'Christiano; posse tamen esse certe post hanc uitam quisquis ambigit desipit. sed ego nec de ista uita uolo contendere. quamquam enim mihi non uideatur aliter intellegendum quod scriptum est: non iustificabitur i n conspectu tuo omnis uiuens et si qua similia, tamen utinam possit ostendi uel haec testimonia melius aliter intellegi posse uel perfectam plenamque iustitiam, cui prorsus nihil addendum [*]( 1 Matth. 6,13 4 Marc. 14, 38 8 Pelagius 29 Ps. 142, 2 ) [*]( 1 diabulo Dml 2 ctiam moniti (in mg. m2 ct admoniti) T et iam mon. E 3 exortante RBE 4 orate (e in ras.) V temtationem P 7 noluit k 8 ipsũ Vm2 11 ut non peccomns s,l.V m2Em2 14 re om.Rml 1shomo ita bd 21 nolllit] noluerit b aliquid ex aquit Rm1l 26 posset E 28 uideatur (a ex n) r 30 tamen utinam] ut (utinam d) tamcn bd 32 adtendum (d s. t m1) R )

286
sit, et heri fuisse in aliquo, dum in isto corpore uiueret, et hodie esse et eras futuram, dum tamen longe plures sint, qui cum sibi usque ad ultimum uitae huius diem necessarium esse non dubitent, ut ueraciter dicant: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, spem suam tamen in Christo atque in eius promissionibus ueram, certam, firmam esse confidant! nullo tamen modo nisi adiuuante gratia saluatoris Christi crucifixi et dono spiritus eius uol quolibet ad plenissimam perfectionem uel quemquam ad qualemcumque prouectum uerae piaeque iustitiae peruenire qui negauerit, nescio utrum recte possit in qualiumcumque Christianorum numero deputari.