Xunc iam uideamus, utrum et baptizatis legatur caro esse contraria. ubi quaero, quibus dicebat apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus a d uersus carnem; haec enim inuicem aduersantur, u t non ea quae uultis faciatis. ad Galatas, ut opinor, id scripsit, quibus dicit: qui ergo tribuit uobis spiritum et uirtutes operatur in uobis, ex operibus legis an ex auditu fidei? unde apparet eum Christianis loqui et quibus deus tribuerat spiritum, ergo etiam baptizatis. ecce et baptizatis caro inuenitur esse contraria et non adesse possibilitas illa, quam inseparabiliter insitam dicit esse naturae. ubi est quod ait: qui fieri potest ut cuicumque baptizato sit caro contraria? quomodolibet intellegat carnem, quia reuera non natura eius, quae bona est, sed uitia carnalia carnis hoc loco nomine nuncupantur, ccco tamen etiam baptizatis caro contraria est. et quomodo contraria? ut non quod uolunt faciant. ecce adest uoluntas in homine; ubi est possibilitas illa naturae? fateamur gratiam nccessariam, clamemus: miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? et respondeatur nobis: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.
Quando enim istis rectissime dicitur: \'quare sine adiutorio gratiae dei dicitis hominem posse esse sine peccato\'? non tunc de illa gratia quaestio est, qua est homo conditus, sed de ista, qua fit saluus per Iesum Christum dominum nostrum. fideles enim orantes dicunt: ns o nos inferas in temptationem, sed [*]( 4 Gal. 5, 17 8 Gal. 3, 5 14 Pelagius 20 Rom. 7, 24. 25 28 Matth. 6, 13 ) [*](1 usque ad Dm2RCni2bd 2 contrauersia B desolnta VmlE 5sp*s 1\' 6 enim om.B 7 ea s. I. Dm1, om.B aute faciatis exp. illa V 8 galathas Vm2 13 adesse (ad s.l.) D inseparabiter R 14 qui] quomodo in textu V Rm2Em1 baptizato* (to ex tus) VE 15 contraria (ria s. I. ml) D 17 noneupantur VmlEml babtizatis P 18 ut] aut B uolunt m2 ex uult D faciunt Cml 19 illa (a exe) D 21 liberauit VCm1E 22 respondea∗tur V respondetur b 25 gratia b dei s.l.Dml posse om.Vm1 26 alt. qua (a m2 ex ę) R 28 temtationem P )
279
libera nos malo. si adest possibilitas ut quid orant? aut a quo malo se liberari orant nisi maxime de corpore mortis huius, unde non liberat nisi gratia dei per le sum Christum dominum nostrum ? non utique de substantia corporis, quae bona est, sed do uitiis carnalibus, unde non liberatur homo sine gratia saluatoris nec quando per mortem corporis discedit a corpore. et hoc ut diceret apostolus, quid supra dixerat ? uideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captiuum me ducentem in lege paceati, quae est in membris meis.ecce quod uitium naturae humanae inoboedientia uoluntatis inflixit. orare sinatur, ut sanetur. quid tantum de naturae possibilitate praesumitur? uulnerata, sauciata, uexata. perdita est. uera confessione, non falsa defensione opus habet. gratia ergo dei, non qua instituatur, sed qua restituatur, quaeratur;quao ab isto sola clamatur non esse necessaria, cum tacetur. qui si omnino nihil de gratia dei diceret nec eam quaestionem soluendam sibi proponeret, ut a se de hac re inuidiam remoueret, posset putari hoc quidem sentire, quod ueritas habet, sed non dixisse. quia non ubique omnia dicenda sunt. proposuit de gratia quaetionem, id respondit quod habebat in corde; definita quaestio est, non quam nolebamus. sed ubi quid sentiret dubitabamus.
Deinde multis uerbis apostoli conatur ostendere, unde non est controuersia, \'quod caro ab illo ita saepe nominetur, ut uelit intellegi non substantiam, sed opera carnis\'. quid hoc ad rem? uitia carnis contraria sunt uoluntati hominis; non natura accusatur, sed uitiis medieus quaeritur. quid est quod interrogat: uitiis fecit homini spiritum? et respondet sibi: sine dubio deus. et item interrogat: carnem quis creauit? itemque respondet: idem. credo, deus. interrogat tertio: bonus est qui utrumque creauit deus ? [*](2 Rom. 7, 24. 25 7 Rom. 7 , 23 24.28 Pelagius ) [*]( 1 molo E 2 mortis om.B 5 de nitiis ex diuitiis li carnililjns Ihnl 6 discendit (pr, i ex e) V 7 dixcrit B8 mels s. l. Vm2E 10 legi B 13 uulnerata (ta s.l.) D confessione (ne s.l.)D 16 tace*tur E nichil H (semper) 18 a se eras.V hoc (c s.l.) R 20 respondet b 21 uolebamus (in mg.m2 uolebā)V23 apostili r 25 intellegi∗V intelligi B 27 quis (s s. eras. d) D 28 hominis Cm2 29 iterū (s.l.m2 l item) V respondit (e s. i ml) V idem om.V.s. l. E item C )
280
respondet: nulli dubium est. adhuc interrogat: et utrumque quod bonus auctor creauit, bonum est? et ad hoc respondet: confitendum est. deinde concludit: si igitur et spiritus bonus et caro bona ut a bono auctore condita, qui fieri potest, ut duo bona possint sibi esse contraria? omitto dicere quia tota huius ratiocinatio turbaretur, si quis ab eo quaereret: \'aestus et frigus quis fecit?\' responderet enim sine dubio: \'deus\'. non ego multa interrogo, ipse concludat, utrum aut ista possint dici non bona aut non appareant inter se esse contraria. hic forte dicit: qualitates sunt istae substantiarum, non substantiae. ita est, uerum est, sed qualitates naturales et ad dei creaturam sine dubio pertinentes; substantiae quippe non per se ipsas, sed per suas qualitates, sicut aqua et ignis, dicuntur sibi esse contrariae. quid, si ita sunt caro et spiritus ? quod quidem non affirmamus, sed ut ratiocinationem eius non necessaria inlatione conclusam ostenderemus, hoc diximus. possunt enim et contraria non inuicem aduersari, sed ex alterutro temperari et bonam ualitudinem reddere, sicut in corpore siccitas et humiditas, frigus, calor, quorum omnium temperatione bona corporalis ualitudo consistit. sed quod contraria est caro spiritui, ut non ea quae uolumus faciamus, uitium est, non natura. gratia medicinalis quaeratur et controuersia finiatur.
Duo quippe ista bona a bono deo condita quomodo contra huius ratiocinationem in non baptizatis hominibus possunt sibi esse contraria? an et hoc eum dixisse paenitebit, quod affectu aliquo fidei christianae locutus est? cum enim dixit: qui fieri potest, ut cuicumque iam baptizato sit caro contraria, significauit non baptizatis carnem posse esse contrariam. nam cur addidit iam baptizato, cum posset etiam hoc non addito dicere: \'qui fieri potest, ut cuicumque sit caro contraria\' atque ad hoc probandum subicere illam ratiocinationem suam, quia utrumque bonum est a bono conditum et ideo [*](1—5. 9 Pelagins 24 Pclagius ) [*](1. 2 respondit (e s. i) VB 3 bonus] add. est DRBCbd 4 ut] et VEml qui] quomodo in textuV, Rm2Eml (ita VREsemper) 5 ratiocinio DmlB ratiotinatio V (passim) 6 aestus V aescum Rbd qui LDm1 PVBE responderet (alt. re s.l.) D 8 pr. non om. b apareant Dml 13 contraria∗V contraria R quid (i ex 0) V ista B 15 poss * V pos∗sunt R posse (nut a. ę m3) E haec s. exp. et Em3 16 alterutrum VEml ualetudinem PmlEml 17 humi- ditas (h s. l. ml)P et calor PRCEm2d, D (et s. l.) 18 naletudo Pm1V Em2 22 ratiotiationem B 24 loquutus LDm1P )
281
non potest inter se esse contrarium? si ergo 11011 baptizati, quibus certe fatetur carnem esse contrariam, suis illum interrogationibus urgeant et dicant: \'quis fecit homini spiritum ? iste respondebit: \'deus\'. itemque illi: \'carnem quis creauit ? respondet iste: \'idem, credo, deus\'. illi tertio: \'bonus est qui utrumque creauit deus? et iste: \'nulli dubium est. atque illi unum quod restat inquirunt: \'et utrumque quod bonus auctor creauit bonum est?\' iste fatebitur. tunc illi cum suo gladio iugulabunt inferentes conclusionem eius et dicentes: \'si igitur spiritus bonus et caro bona ut a bono auctore condita, qui fieri potest, ut duo bona sibi possint esse contraria?\' hic forte ille respondebit: \'date ueniam, quia non debui dicere cuicumque baptizato carnem non posse esse contrariam, ut hoc modo uobis non baptizatis contrariam confiterer, sed sine ulla exceptione dicere debui carnem nulli esse contrariam\'. ecce quo sc ipse conpingit, esse quae loquitur, qui non uult clamare cum apostolo: quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. sed cur, inquit, clamem iam baptizatus in Christo? illi hoc clament, qui nondum tale beneficium perceperunt, quorum in se uoces figurabat apostolus; si tamen uel hoc dicunt. sed naturae ista defensio nec illis hac uoce exclamare permittit. neque enim in baptizatis natura est et in non baptizatis natura non est. aut si uel in illis nitiata esse conceditur, ut non sine causa clament: infelix homo! quis me liberabit de corpore mortis huius ? eisque subueniatur in eo quod sequitur: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum, concedatur iam tandem aliquando humanam medico Christo indigere naturam.
Quaero autem, ubi natura istam perdiderit libertatem, quam sibi dari exoptat, cum dicit: quis me liberabit ? [*](3 cf. pag. 279,28 15. 23. 20 Roni. 7, 24. 25 17 Pelagius ) [*](1 intra H baptizatis V E quibus s.l.Vm\'2E 3 hominis codd., sed cf. p. 279,2S ita V 4 illic B quis s. I. Vm2 5 bonus] ds bonus V, E exp. ds deus eras. V 6 inquirant Lm2Vm2Cm2bd 8 ingulabant (u s. alt. a ml) l) 9 bonus spiritus B ct (e in ra>.) r bono V (o fin. ex a), Em3 10 possent R illi PRm1 Em1 14 se s.l.Vml 15 quae] qui (ę s. i) Vm2 Eml liberauit Vml libabit H 18 illi (i fin. in ras.) V hoc (c in ras.) V clamen Lml 19 (igurabant VE 20 illos D (o s. i), PRV BCEbd 22 aut D at RVm1CE uita B 24 liberauit Vmlb 28 quaenero R quac∗∗ro E istam Dm2Rm1CE ista eel., cf. 282, 8 29 quis-dicit m ml. Dml liberabit de corpore mortis huius b )
282
non enim et illo substantiam carnis accusat, cum dicit liberari se cupere de corpore mortis huius, cum etiam corporis sicut animae natura deo bono auctori tribuenda sit, sed utique de uitiis corporis dicit. nam de corpore mors corporis separat; sed contracta ex illo uitia cohaerent, quibus iusta poena debetur, quam etiam in inferno ille diues inuenit. hinc se non poterat utique liberare qui dieit: quis me liberabit d e corpore mortis huius ? ubicumque autem istam perdiderit libertatem, certe inseparabilis est possibilitas illa naturae, habet posse per naturale subsidium, habet uelle per liberum arbitrium; cur quaerit baptismatis sacramentum ? an propter commissa praeterita, ut ea tantum ignoscantur, quae fieri infecta non possunt? dimitte hominem, clamet quod clamabat. non enim tantum desiderat, ut per indulgentiam sit de praeteritis inpunitus. sed etiam ut sit de cetero ad non peccandum fortis et ualidus. condelectatur enim legi dei secundum interiorem hominem, uidet autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; uidet esse, non recolit fuisse: praesentibus urgetur, non praeterita reminiscitur. nec tantum repugnantem uidet, uerum etiam captiuantem sc in lege peccati, quae est in membris eius, non quae fuit. hine est quod clamat: infelix homo! quis me liberabit de corpore mortis huius ? sinatur orare, sinatur adiutorium medici potentissimi flagitare. quid contradicitur? quid obstrepitur? quid miser misericordiam Christi petere prohibetur et hoc a Christianis? nam et illi cum Christo ambulabant, qui caecum lumen clamando petere prohibebant; sed etiam inter tumultum contradicentium audit ille clamantem. unde huie responsum est: gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum.
[*]( 6 cf. Luc. 16,22—26 7 Rom. 7, 24 15 cf. Rom. 7, 22. 23 20 Rom. 7,24 25 cf. Marc. 10, 46-52 27 Rom. 7, 25 ) [*](1 substantia B se cupere] secũ∗∗∗∗Pm2 3 bona DRBCE auctori*R 4 nā∗ex non V mors (s in ras.) V 7 quis dicit B liberauit E 9 inscparabilis (i med. s. 2 eras. litl.) R natura Vml 12 dimitte (i pr. ex e) V 17 legi (i ex e) V legem E 18 urguetur D 19 se] sed r 20 eius] suls B infelix (x in ras. m2) R 21 liberauit DmlVCmlE 22 sinatur (i ex a) R ante orare m2 a ins. P 23 flagitari b quod obstrepitur V miser om. B 24 a om. Vm1 christianis (i tin. ex n) V 25 illo B caecos LDmlPVBEb 2C contradicentii DmlBE 28 nostrum om. Rm1 ) 283