De Natura et Gratia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sicut ergo istae similitudines falsae sunt, ita et illud propter quod est uoluit adhibere. sequitur enim et dicit: si- mili ergo modo de non peccandi possibilitate intellegendum est, quod non peccare nostrum sit, posse uero non peccare non nostrum. si de integra et sana hominis natura loqueretur— quam modo non habemus; spe enim salui facti sumus; spes autem quae uidetur non est spes. si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus —, nec sic recte diceret, quod non peccare nostrum tantummodo sit, quamuis peccare nostrum esset; nam et tunc esset adiutorium dei et tamquam lumen sanis oculis, quo adiuti uideant, se praebere uolentibus. quia uero de hac uita disputat, ubi corpus quod corrumpitur adgrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, miror quo corde etiam sine adiutorio medicinae saluatoris nostri nostrum putet esse non peccare, posse uero non peccare naturae esse contendat, quam sic apparet esse uitiatam, ut hoc maioris uitii sit non uidere.

Quia non peccare, inquit, nostrum est, possumus peccare et non peccare. quid, si alius dicat: \'quia nolle infelicitatem nostrum est, possumus eam et uelle et nolle\'? et tamen eam uelle omnino non possumus. quis enim ullo modo uelle esse possit infelix, etiamsi aliud uult ubi cum et nolentem infelicitas consequatur? deinde quia dei multo magis est non peccare, num audebimus cum dicere et peccare posse et non peccare ? absit a nobis ut deum posse peccare dicamus! non enim, ut stulti putant, ideo [*]( 7 Pelagius 11 Rom. 8, 24. 25 17 Sap. 9, 15 23 Pelagius ) [*]( 1 odorare b (bis) 2 illic ex illa Vm2Em1 3 salute B 4 odorare LDm1 PV BEml 6 iste L 11 qui (e s. i) uidetur Vm2 13 et expectamus L 14 nostrum om.D 15 tunc (n in ras.) R ibi cod. Taurinensis I.V.5, b 16 quo∗ V quod Em3 quod diuti Cml praeberet Vd 17 disputet VEml 18 agrauat Lml 19 corda Dm1 B 20 medicina DmlB putat B 24 quia] qui B 25 et nolle et uelle bd 26 possit esse Vp.c. 27 aliut Vm1 aliquid codd.Vatic. 501. 655 29 a s. l. D 30 peccare posse bd )

275
non erit omnipotens, quia nec mori potest et negare se ipsum non potest. quid est ergo quod loquitur et quibus loeutionuni regulis conatur persuadere, quod non uult considerare? adhuc addit et dicit: quia uero posse non peccare nostrum non est, et, si noluerimus non posse non peccare. non possumus non posse non peccare. intorte hoc dixit et ideo subobscure. sed ita posset dici planius: quia posse non peccare nostrum non est, seu uelimus seu nolimus, possumus non peccare. non enim ait: seu uelimus seu nolimus, non possumus; sine dubio enim possumus, si uolumus; sed tamen uelimus nolimus habere nos asserit non peccare possibilitatem, quam naturae insitam dicit. sed de homine sanis pedibus tolerabiliter dici potest: uelit nolit habetis ambulandi possibilitatem; confractis uero, et si uelit, non habet. uitiata est natura de qua loquitur — quid superbit terra et cinis?—, uitiata est, medicum implorat: saluum me fac, domine, clamat; sana animam meam clamat. quid intercludit has uoces, ut defendendo quasi praesentem possibilitatem futuram inpediat sanitatem ?

Kt uidete quid adiungat, unde illud confirmare existimat: quia nulla, inquit. adimere uoluntas potest, quod inseparabiliter insitum probatur esse naturae. unde ergo illa uox: u t non quae uultis faciatis? unde etiam illa: non enim quod uolo facio bonum, sed quod odi malum, hoc ago? ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? ecce homines non ea quae uolunt faciunt. et de non peccando utique agebat, non de uolando. quia homines non alites erant. ecce homo quod uult bonum non agit, sed quod non uult malum. hoc agit; uello illi adiacet. perficere autem bonum non [*]( 1II Tim. 2,13 4 Pelagius 14 Eccli. 10,9 15 Ps. 11, 2 16 Ps. 4o, 5 20 Pelagius 21 Gal. 5,17 22 Rom. 7, 19. 15 28 cf. Rom. 7, 18 ) [*]( 1 negari RVCml 3 loquutionum LP 4 nostrum-lin. 5 peccare in mg. Lm2Vm2 5 non ante pr. posse om.C G intorte (te s. ras.) H, in mg. Vm3 sed—lin. 8 peccare om. C dicere DRB 7 non alt. om. V est in ras. R 8 nolimus (i ex u) V nolumus B 9 nolimus (i ex. u) L 10 uolimus B 12 tollera- biliter V Eml 19 confirmari VCp.c.,d 22 post uultis add. illa DRBCbd unde— nature in mg.E 23 quod (d add.m2) V 24 quam L insita om.LDm1 PVm1BE 25 uolunt m1 ex uult D 27 alit B 28 hoc s. exp. non Lm2 ) [*]( 18* )

276
adiacet. ubi est possibilitas, quae inseparabiliter insita probatur esse naturae? quemlibet enim in se transfiguret, si de se ipso ista non dicit apostolus, hominem certe in se transfigurat. ab isto autem ipsa humana natura inseparabilem nihil peccandi possibilitatem habere defenditur. sed his uerbis id agitur etiam a nesciente qui loquitur, non autem nesciente illo qui haec loquenda incautis etiam deum timentibus suggeret, ut euacuetur Christi gratia humana sibi ad iustitiam suam quasi sufficiente natura.

Vt autem declinetur inuidia, qua (\'christianis pro salute sua clamant et dicunt: \'quare sine adiutorio gratiaedei dicishominem posse non peccare ?\' ipsa, inquit, non peccandi possibilitas non tam in arbitrii potestate quam in naturae necessitate est. quicquid in naturae necessitate positum est, ad naturae pertinere non dubitatur auctorem, utique deum. quomodo ergo, inquit, absque dei gratia dici existimatur, quod ad deum proprie pertinere monstratur ? expressa est sententia quae latebat, non est quemadmodum possit abscondi. ideo dei gratiae tribuit non peccandi possibilitatem, quia eius naturae deus auctor est, cui possibilitatem non peccandi inseparabiliter insitam dicit. cum uult ergo, faciat; quia non uult, non facit. ubi enim est inseparabilis possibilitas, ei accidere non potes uoluntatis infirmitas uel potius uoluntatis adiacentia et perfectionis indigentia. si ergo ita est, unde uenit: uelle adiacet, perficere autem bonum non adiacet ? si enim iste qui hunc librum scripsit de illa hominis natura loqueretur, quae primo inculpata et salua condita est, utcumque acceptaretur hoc dictum; quamquam inseparabilem habere possibilitatem, id est, ut ita dicam, inamissibilem, non debuit illa [*]( 2 cf. II. Cor. 11, 13—15 11 Pelagius 23 Rom. 7,18 ) [*](1 insita om.LDm1PVBE 2 si∗∗L si (i ex e) T sc s.1. Dm2 set E 3 non s.l.D homine (nē s.l.m1) D transfiguret Rml autem m2 s. eras. enim D enim B 4 ipsa] ista VEml 5 de his V a nesciente (m mg. al an sciente) b nescientem L non sciente (in mg. m2 nesciente) V 6 nesciente*L 7 suggerit Dm2RVin2CEm2d suggereret P xpi (s. L ml crux om. gratia)C 8 sufficiente (nte s. ras.) Lm2Dml 12 quidquid VPm1Em1 13 auctore Dml 14 utique] itaque B 17 gratia et tribuit L 18 anctor e m2 ex auctorem L inseparibiliter V 19 uul B facit Vd 21 potutius V 25 prima B salua] sana Taurin. d ut quicumque B 26 acceptaretur in mg. Vm3 inseparabilitatem b abereL 27 ut. ita] uitiata U inammisibilem V )

277
natura dici, quae uitiari posset, et medicum quaerere, qui caeci oculos sanaret et uidendi possibilitatem restitueret, quae fuerat amissa per quaestionem, quoniam caecus puto quod uelit uidere. sed non potest; si autem uult et non potes, inest uoluntas, sed amissa est possibilitas.

Adhuc uidete quas moles conetur, qua suam sententiam ducat, inrumpere, si ualeret. obicit enim sibi quaestionem dicens: sed caro nobis secundum apostolum contraria est, inquies. deinde respondet: qui fieri potest, ut contraria baptizato sit caro contraria, cum secundum eundem apostolum in carne non esse inteltellegatur? ita enim ait: uos autem carne non estis. bene, quod baptizatis dicit carnem contrariam esse non posse; quod utrum uerum sit post uidebimus. nunc uero quia non potuit penitus se obliuisci esse Christianum, sed id licet tenuiter recordatus est, recessit a defensione naturae. ubi est ergo inseparabilitas possibilitatis? an forte nondum baptizati in natura hominum non sunt? hic prorsus, hic posset uigilare et, si aduertat, potest. qui fieri potest, inquit, ut cuicumque baptizato sit caro contraria? ergo non baptizatis potest caro esse contraria. exponat quemadmodum, cum sit etiam in ipsis illa ah co multum defensa natura. certe uel in eis concedit esse uitiatam. si iam in baptizatis ille saucius sanus de stabulo egressus est, aut sanus in stabulo est, quo cum curandum misericors Samaritanus aduexit. porro si uel istis concedit carnem esse contrariam, dicat quid contigerit, cum sit utrumque, hoc est et caro et spiritus, creatura unius eiusdemque creatoris procul dubio bona, quia boni, nisi quia hoc est uitium, quod propria inflictum est uoluntate; et hoc ut in natura sanetur, co ipso opus est saluatore, quo instituta est natura creatore. hoc saluatore eaque illius medicina, qua uerbum caro factum est, ut habitaret in nobis, si opus esse fateamur paruis et magnis, id est a uagitibus [*]( 8. 24 cf. Gal. 5, 17 Pelagins 11 Rom. 8, 9 17 Pelagius 21 cf. Luc. 10, 30-35 29 cf. Ioh. 1, 14. ) [*]( 1 ante oculos eras. oculos L 4 ammi-tsa V 6 qua] quam V 9 quij quomodo V (in mj. m2 qui),RCm2Em1b 11 in carne s.l. D 13 uerum bis E 15 possibilitatis in mg.Lm2, ti B.l.V 17 euigilare d qui] quomodo in te.rtu V, Rml 26 nis B est] add. ut B 28 hoc] add. est VRm2 29 quia B habitet b 30setA\' )

278
infantum usque canos senum, tota quae inter nos est huius quaestionis controuersia dissoluta est.