De Natura et Gratia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quid ergo iam opus est in pluribus inmorari? ueniamus interius ad causam, quam in hac dumtaxat quaestione uel solam uel paene solam cum istis habemus. sicut enim ipse dicit, [*]( 7 cf. Rom. 5, 5 13 Pelagius 17 cf. Luc. 10, 30. 34 23 Pelagius ) [*](1 sint (i ex u)E enim om.D Rm1 BC 2 quod om.C 3 adiuta] ad uitā E 4 fict V 5 possibilitate∗C sanatamC et ad hominis uoluntatēC 6 affectu LD proueniet V 9 agitur (i ex a) D 10 iste (in mg.m2 1 ipse) R ipse VE 14 qui] cui C m2 ex quae, b peccatoL peccato fi s. ? m1) D 16 ad om.V 18 qui m2 ex qua∗C grauius Dm1, l in mg. coufessusque B 20 igitur m2 ex agitur C 21 possibilia B 22 nunc (unc in ras.) V unde n̄ possit add. Vm2 et unde n̄ possit in mg. Em2 24 quidem] quid est B 28 uel solam s.l.Vm2,in mg.Em2 alt.solam om.Vm1 habeamun VE )

271
ad quod nunc agit non pertinere ut quaeratur, utrum fuerint uel sint aliqui homines in hae uita sine peccato, sed utrum esse potuerint siue possint\', ita ego etiamsi fuisse uel esse consentiam nullo modo tamen potuisse uel posse confirmo nisi iustifieatos gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum et hunc crucifixum. ca quippe fides iustos sanauit antiquos, quae sanat et nos, id est mediatoris dei et hominum hominis Christi lesu, fides sanguinis eius, fides crucis eius, fides mortis et resurrectionis eius; habentes ergo eundem spiritum fidei et nos credimus, propter quod et loquimur.

Iste uero obiecta sibi quaestione, in qua reuera intolerabilis uidetur cordibus christianis, quid respondeat adtendamus. ait enim: sed hoc est quod multos mouet, inquies, quod non per dei gratiam hominem sine peccato esse posse defendis. prorsus hoc est quod mouet, hoc est quod obicimus. rem ipsam dicit; hoc omnino aegerrime sustinemus, hinc a Christianis talia disputari ea quam in alios et in ipsos habemus dilectione non ferimus. audiamus igitur quomodo se ab obiectione quaestionis huius expediat: o ignorantiae caecitas, inquit, o inperitae mentis ignauia, quae id sine dei gratia defensari existimat, quod deo tantum audiat debere reputari! si nesciremus quae sequantur, his tantummodo auditis falsa nus de illis iactante fama et quibusdam fratribus idoneis testibus asseuerantibus credidisse putaremus. quid enim dici breuius potuit et uerius quam possibilitatem non peccandi, quantacumque est uel erit in homine, non nisi deo debere reputari? hoc et nos dicimus, iungamus dexteras.

An audienda sunt cetera? audienda plane et corrigenda utique uel cauenda. nam cum dicitur, inquit, ipsum posse arbitrii humani omnino non esse, sed naturae, sed auctoris naturae, dei [*]( 1. 13 Pelagins o cf. Rom. 7, 25 7 cf. I Tim. 2, 5 9 11 Cor. 4, 13 1K. 27 Pelagius ) [*](1 agit] ait DE fierint VmlEml 2 hominis B 3 etiam C 4 iusti- ficatus LDm1PVm1BEm1 iustificati b 7 Iesn Christi bd10 loquimur (m s. ras. t m2) L 11 isti Vml uero s.l.Rm2 abiecta VC intolerabiles Dm1 12 christianis (i /in. ex u)LPVE quod Dtnl quid (d s.l.m2)C 14 pworsns V 15 dicis (s in ras. ex t) V 16 a om.C in alio sed P 17 dilectione (e/in. ex i m2) D 18 ab om.E obiectione (uirg. add. m2) L 20 exL,timat (a ex e) D audiet V audeat Rm2B 21 andi*tis E iactantc (n s.l.) D, i s.l.P 26 corripienda (in mg. m2 corrigenda) VE 2^ sed naturae otn.bd )

272
scilicet, ecqui fieri potest ut absque dei gratia intellegatur, quod ad deum proprie pertinere censetur ? iam coepit apparere quid dicat; sed ne forte fallamur, latius id explanat et clarius. sed ut hoc manifestius, inquit, fiat, paulo latius disputandum est. dicimus enim cuiuscumque rei possibilitatem non tam in arbitrii humani potestate quam in naturae necessitate consistere. exemplis etiam uel similitudinibus quid dicat inlustrat. ut puta, inquit, loqui possum. quod loqui possum meum non est; quod loquor meum est, id est propriae uoluntatis; et quia quod loquor meum est, utrumque facere possum, id est et loqui et non loqui. quia uero quod loqui possum meum non est, id est arbitrii mei atque uoluntatis, necesse est me semper loqui posse; et si uoluero non posse loqui, non possum tamen non posse loqui, nisi forte membrum illud adimam, quo loquendi inpleri officium potest. multa quidem diei possent, quibus, si uelit. homo adimat sibi possibilitatem loquendi non adempto illo membro quo loquimur. uelut si aliquid fiat unde uox ipsa tollatur, loqui nemo poterit manentibus membris; non enim uox hominis membrum est; uexato sane aliquo interiore membro fieri potest, non adempto. sed ne uerbo premere uidear mihique contentiose dicatur: \'etiam nexare adimere est\', possumus quidem id efficere et ore aliquibus uinculis sic clauso atque obserato, ut id aperire minime ualeamus neque ut aperiatur in nostra sit potestate, cum in potestate fuerit ut clauderetur manente integritate et sanitate membrorum.

Sed quid ad nos? uideamus quid deinde contexat. uoluntatis enim arbitrio, inquit, ac deliberatione priuatur quicquid naturali necessitate constringitur. et hic nonnulla quaestio est. per enim absurdum est, ut ideo dicamus non pertinere ad uoluntatem nostram quod beati esse uolumus, quia id omnino nolle non possumus [*]( 3. 7. 25 Pelagius ) [*]( 1 ecqui] e qui L et qui DPRVBCm1Eb et quid Cm2 2 recensetur B quid (d s.l.m2) L quod R 3 id] hicL 4 cuiusquebd 5 tam ex tantum E 6 ex+emplis E 7 inlustratur (1n ml) C putat V quod loqui possum om.Lml ante meum eras. meu R 9 pr. et om.r 10 non om.C 12 posse V possum ex posset E non posse loqui expo.V 14 sibi] si V 17 jin. men- bri Cml 18 mihiquae D 20 idoficere (i init. s.l.) D si R obsecrato B 21 apperire E 22 sauitatem L sanitate (i ex 0 et ta s. ras. m2) C 24 exinde DHBCEm2 inde b 25 quidquid Lm1PV, c ex t V, d s. c C 26 per ΕΝῙm3 tamquam rarum not. r 28 non in mg. Bm2 nã B )

273
nescio qua et bona constrictione naturae nee dicere audemus ideo deum non uoluntatem sed necessitatem habere iustitiae. quia non potest uelle peccare.

Adtendite etiam quae sequuntur. hoc, inquit, et de auditu, odoratu uel uisu sentiri possibile est, quod audire, odorari, uidere potestatis nostrae sit, posse uero audire uel odorari uel uidere potestatis nostrae non sit, sed in naturali necessitate consistat. ant ego non intellego quid dicat ant ipse. quomodo enim in potestate nostra non est uidendi possibilitas, si in potestate nostra est non uidendi necessitas, quia in potestate est caecitas. qua id ipsum uidere posse nobis, si uolumus, adimamus? quomodo autem in nostra potestate est uidere, si uelimus, cum etiam salua integritate naturae corporis oculorumque nostrorum nee uolentes uidere possimus siue per noctem luminibus quae forinsecus adhibentur ademptis siue nos quisquam in tenebroso loco aliquo includat? item si quod audire possumus uel non possumus in nostra potestate non est, sed in naturae constrietione, quod uero audimus uel non audimus. hoc est propriae uolnntatis, cur non adtendit, quanta audiamus inniti. quae penetrant in sensum nostrum etiam auribus opturatis. sicuti est de proximo serrae stridor uel grunnitus suis? quamquam opturatio aurium ostendit non in potestate nostra esse apertis auribus non audire, facit etiam fortasse talis opturatio, quae ipsum sensum nostrum adimat, ut in nostra potestate sit etiam audire non posse. de odoratu autem quod dicit. nisi parum quod dicit adtendit, \'non esse in nostra potestate posse odorari uel non posse, sed in nostra potestate esse\', hoc est [*]( 4 1\'elagius 25 Pelagius ) [*]( 1 audeamus R 2dnmF 4 secuntur LE 5 de*V oratu Yml arloratu Em1 sentire b odorare (i s. e) V adorare Em1 6 uel uidere B nostrae] n B odorari∗E odorare b 7 nostrae om. LDm1PVBE necessitate naturali V E 8 quod C 9 sic DPRVBE sic C ante est exp. non C 11 in potestate nostra Cbd 12 n est uidere (n s.l.m3) E naturam DPRBCm1Em1 natura Vm1 14 ademtis Lm1P 15 loco (c s. tras. qu m2) R alico T* inrlamlat T* inclaudat E 16 uel non possumus exp. V 19 obturatis RCbd obduratis (bd ex pt) V 20 serre RE grunitus Dml 21 obturatio Rlibd obduratio (bd ex pt) V 23 obturatio Bbd obduratio (bd ex pt) V 24 oderatu L quod] quid V (d s.l.m2), DPRE 25 nisi parum quod dicit adtendit (nisi in nne ccrr. m. rec.) C nonne parum attendit Taurinensis I.V.5, bd 26 odorare b posse—uel non odorari in mg.Dm1 sed] so D sic B ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 18 )

274
in libera uoluntate, \'odorari uel non odorari\' cum inter odores graues et molestos quando constituti fuerimus, si quis nos illic manibus ligatis constituat, seruata prorsus integritate ac salute membrorum uelimus non odorari nec omnino possimus, quia cum spiritum ducere cogimur, simul et odorem quem nolumus trahimus.