De Natura et Gratia
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Magna plane sententia conclusit hunc locum cum ait: credamus igitur quod legimus et quod non legimus nefas credamus astruere, quod de cunctis etiam dixisse sufficiat. contra ego dico nec omne quod legimus credere nos debere propter illud. quod ait apostolus: omnia legite, quae bona sunt tenete, ut astruere aliquid etiam quod non legimus nefas non esse. possumus enim aliquid bona fide testes astruere quod experti sumus, etiam si forte non legimus. hic fortasse respondet: \'ego cum hoc dicerem, de scripturis sanctis agebam\'. o utinam, non dico aliud quam in illis litteris legit, nerum contra id quod legit nihil uellet astruere! fideliter et oboedienter audiret quod scriptum est: per unum hominem peccatum intrauit in mundum o t per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, i n quo omnes peccauerunt n t. et non infirmaret tanti medici gratiam, dum fateri non uult naturam humanam esse uitiatam! o utinam sicut Christianus legeret praetor Iesum Christum nullum esse nomen sub caelo, in quo oportet saluos fieri nos, et non possibilitatem naturae humanae ita defenderet, ut homo per liberum arbitrium etiam sine isto nomine saluus esse posse credatur!
Sed putat fortasse ideo necessarium esse Christi nomen, ut per eius euangelium discamus quemadmodum uiuere debeamus, [*]( 4 cf. De spiro et litt. 36, 65 pag. 225, 19-21 et De pcrfectione iustitiae 6, 15 (CSEL XLII 12. 13) 8 Pela»ius 11 I Thess. 5, 21 18 Rom. 5. 12 23 cf. Act. 4, 12 ) [*]( 1 aliquanto (in mg. m2 aliquando) V 2 pr. peccati B 4 quod Dm1 quidquid LPml 5 cui∗∗R 7 magno L magna (a tin. s. e) D pleno J. plene BC 8 credamus (a ex i) VE legemus Rm1 9 asstruere /\' sufficiet VEml 10 e*go V 11 apostolus ait bdquae (ae in ras.) V quod E 12 asstruere LPV 13 asstruere LVPE16 illius LB illi∗s D 17 ualet DBCR (in mg. m2 uellet) asstruere L auderet C quod scriptum est om.C 23 esse om.Boportet—humanae in mg. D oporteat b24 btaL 25 saluos (u s. o) V saluum C )
Quid autem sibi opposuit \'ab eis dici contra quos loquitur: omnes enim peccauerunt\'? manifestum est quod de his dicebat apostolus qui tunc erant, hoc est de Iudaeis et gentibus. sed plane illud, quod commemoraui: per unum hominem peccatum intrauit in mundum e t per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, et antiquos et recentiores et nos et posteros nostros sententia ista conpleetitur. ponit etiam illud testimonium, unde probet cum dicuntur \'omnes\' non semper omnes omnino nullo praetermisso intellegi oportere. sicut p e r [*]( 5 cf. I Cor. 1, 17 6 1 Cor. 1,19 7 cf. I Cor. 1, 21 11 Gal. 2, 2L Gal. 5, 11 14.15 cf. Gal. 5,4 15 cf. Rom. 10, 3 17 cf. Rom. 10. 4 20 Rom. 3, 23 Pelagius 22 Rom. 5, 12 28 Rom. 5,18 Pelagius ) [*](1 ut eius om.C qua b hic D 2 salutim Lm1 salutē Vm1 saltem DPE 5 lexquae DVE naturalis (i m2 ex e) C qua (a s.l.)Lm2 quae (e s.l.)C uaeuaturC 6 sed (in mj. m2 habeo) V sapientum bd 7 istam sapientiam Cbd 9 euertit Cd 12 quur codd. 13 e*go C immudo (s. pr. m add.m3mo)E increpitabo in mg.Vm3 16 uestra Hml 19 quod BCd loquimur B 21 erat Cml iudeis C 22 illud om.C comoraui B memoraui E 23 pr. pecca∗∗tum L 24 homines pertransit in quo in mg.C 27 illut V homines B )
Sed esto, inquit, consentiam quia omnes peccatores fuissetestatur. dicit enim quid fuerint, non quod aliud esse non potuerint. quamobrem et si omnes homines, inquit, peccatores possent probari. definitioni tamen nostrae nequaquam id obesset, qui non tam quid homines sint quam quid possint esse defendimus. hic recte facit aliquando consentire, quoniam non iustificabitur in conspectu dei omnis uiuens, non tamen ibi esse quaestionem, sed in ipsa non peccandi possibilitate contendit, in qua nec nos aduersus cum certare opus est. nam neque illud nimis curo, utrum fuerint hic aliqui uel sint uel esse possint, qui perfectam, cui nihil addendum esset, habuerint [*]( 7. 9 Roni. 5, 18 12 cf. Rom. 4, 5 19l\'elagius 24 cf. Ps. 142, 2 ) [*](1 in nomnes—lin.3 homines om.B 3 in om.L 7 pr.sic Dm1 P 10 iustitiam (ius s.l.m2) V 11 non quia] neque C 12 instifi∗∗catur L 14 alio (0 s.l.m2) 1 saluos Vml 15 sicut] add. cnim Cbd 18 quem om. Rm1 iustifirancrit Christus bd 19 esto (e ex i) V 20 pro quod RC 21 peccatores inquit bd possent (e s. u m2) V 22 quid s. l.Vm2 quod in mg. CE 23 quod (\' possent Dmlbd hocValic. 500. 501 24 consentire (i ex a m2) C quia bd non oni.Lml 2G contemnitC nec nos in ras. Vm2 aduersus nos D eum inras. Vm2 eum certarc] cum certare Dm1 Pm1 conccrtarc Pm2Em1 28 adtendum Rm1 nbucrintL )
Verum est autem quod ait, \'quod deus tam bonus quam iustus talem hominem fecerit, qui peccati malo carere sufficeret, sed si uoluisset\'. quis enim eum nescit sanum et inculpabilem factum et libero arbitrio atque ad iuste uiuendum potestate libera constitutum ? sed nunc de illo agitur, quem semiuiuum latrones in uia reliquerunt, qui grauibus saucius confossusque uulneribus non ita potest ad iustitiae culmen ascendere, sicut potuit inde descendere, qui etiam si iam in stabulo est adhuc curatur. non igitur deus inpossibilia iubet, sed iubendo admonet et facere quod possis et petere quod non possis. iam nunc uideamus unde possit, unde non possit. iste dicit: uoluntate non est, quod natura potest. ego dico: \'uoluntate quidem non est homo iustus, si natura potest, sed medicina poterit quod uitio non potest\'.