De Natura et Gratia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Ita enim quod ci placet dabit nobis. si quod ci displicet in nobis. displiceat et nobis. auertet. sicut scriptum est. semitas nostras a uia sua et nostram faciet esse quae sua est, quoniam ab ipso praebetur credentibus in eum et sperantibus in eum ut ipse faciat. ipsa est enim uia iusta. quam ignorantes qui zelumdei habent, sed non secun d um sc i entiam, et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subieeti. finis enim legis (\'Christus ad iustitiam omni credenti, qui dixit: ego sum u i a. in qua iam ambulantes tamen terruit uox diuina, ne quasi de propriis in ea uiribus extollantur. uam quibus propter hoc ait apostolus: cum timore et tremore uestram ipsorum salute operamini; deus enim est qui operatur in uobis et uelle et operari pro bona uoluntate, eis propter hoc ipsum [*]( 1 cf. Ps. 58, 11 5 cf. Ioh. 15, 5 G Ps. 58, 11 7 Ps. 22, 6 9 cf. Ps. 36, 5 12 Ps. 91, 2 15 cf. Ps. 43, 19 17cf. Ps.36,3 18 Rom. 10, 2-4 23 Ioh. 14, 6 25 Phil. 2, 12. 13 ) [*](1 ante illo exp. in E 3 quiae C, om.b et exp.V,om.b subsequetur (i s. fin. e m2) D subsequentur VE ut—subsequetur om.b post praeueuit exp. autem Dm2, add.B 5 possumus facere Cbd 8 tua] eius r me om.H per om.V omnibus diebus (dicbus s.l.m2; in mg. pcr omnes dies) V 11 reue- lamus (e s. a) VE eū̄ Dm1 12 operire(iexa)R autem om.Vm1 14 inc. c. 33inb enim m2 exeum D 15auertct que (que ining.m2) P auertit Vm1Em1 17 alt. co b 18 faciet Lm1Vm1 ipsa(as.em2)V 20constituere] add. iustitiamd 21 non om. Vm1 26 urm LPm1VEm1 oper. sal. bd ) [*](17* )

260
dicit etiam psalmus: seruite domino in timore et exultate cum tremore. adprehendite disciplin a m, ne quando irascatur dominus et pereatis de uia iusta, cum exarserit in breui ira eius super uos. non ait \'ne quando irascatur dominus\' et non \'uobis ostendat uiam iustam\' aut \'non uos introducat in uiam iustam\', sed iam illic ambulantes sic terrere potuit, ut diceret: ne pereatis de uia iusta. unde, nisi quia superbia, quod totiens dixi et saepe dicendum est, etiam in ipsis recte factis cauenda est, id est in ipsa uia iusta, ne homo, dum quod dei est deputat suum, amittat quod dei est et redeat ad suum? ideo quo psalmus ipse concluditur faciamus: beati omues qui confidunt in e u m, utique ut ipse faciat, ipse ostendat uiam suam, cui dicitur: ostende nobis, domine, misericordiam tuam; ipse det salutem, ut ambulare possimus, cui dicitur: et salutare tuum, domine, da nobis; ipse in eadem uia deducat, cui dicitur: deduc m e, domine, in uia tua et ambulabo in ueritate tua; ipse ad illa, quo uia ducit, promissa perducat, cui dicitur: etenim illue manus tua deducet me et perducet me dextera tua; ipse ibi pascat recumbentes cum Abraham, Isaae et Iacob, de quo dictum est: faciet eos recumbere et transibit et ministrabit eis. non enim, cum ista commemoramus, arbitrium noluntatis tollimus, sed dei gratiam praedicamus. cui enim prosunt ista nisi nolenti, sed humiliter uolenti, non se de uoluntatis uiribus, tamquam ad perfectionem iustitiae sola sufficiat, extollenti?

Absit autem ut ei dicamus, quod a quibusdam contra se dici ait, \'conparari hominem deo, si absque peccato esse [*]( 1 Ps. 2,11-13 7 Ps. 2,12 12 Ps. 2,13 14.15 Ps. 84, 8 17 Ps. 85,11 19 Ps. 138,10 22 Luc. 12, 37 28 cf. Hieronymi epist. 133,8 (XXII 1156 M) ) [*]( 2 exultate] add. ei VEmSbd cu (s.l.m2 in) V 6 uos om.Rm1 11 amit*tat L ipse] iste bd 13 eo bd ostendit (a s. i m1) R 14 ostende om. Vm1 tuam (t ex s) L 15 et ipse D (et in mg.), PRVCEbd det (e ex a) D 16 domine om. d ipsi Lm1 20 deducet (u ex e) R 23 ministrabat r commemorauimusC 24 uolumtatis V 25 prosunt (tn mg. m2 ps) V 26 sufficiet (a s. e) V 27 c. 34 b quibusda (da s.l.m2) C 28 agit E esse-peccato in mgTm2. )

261
asseratur\'; quasi uero angelus, qui absque peccato est, conparetur deo. ego quidem hoe sentio, quia etiam cum fuerit in nobis tanta iustitia, ut ci addi omnino nihil possit, non aequabitur creatura creatori. si autem aliqui putant tantum nostrum futurum esse prorsusueetum. ut in dei substantiam conuertamur et hoc efficiamur prorsus quod ille est, uiderint quemadmodum astruant sententiam Suam; mihi hoc fateor non esse persuasum.

Iam sane hoc multum faueo libri huius auctori, quod aduersus eos qui dicunt: \'rationabile quidem uidetur esse quod asseris, sed superbum est dici hominem absque peccato esse posse\' ita respondet, ut omnino, si uerum est, nullo modo superbum esse dicendum est. ait enim acutissime atque uerissime: in qua magis parte humilitas collocanda est ? sine dubio falsitatis, si in ea quae ueritatis probatur esse superbia est. ac per hoc placet illi et recte placet, ut in parte ueritatis, non in parte falsitatis magis humilitas collocetur. ex quo est consequens, ut ille, qui dixit: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non e s t, uerum dixisse minime dubitetur, nc causa humilitatis hoc falsum dixisse uideatur. propterea enim addidit: et ueritas in nobis non est, cum forte sufficeret dicere: nos ipsos decipimus, nisi adtenderet quosdam putare posse ideo dictum \'nos ipsos decipimus\', quia etiam de uero bono qui se laudat extollitur. addendo itaque \'et ueritas in nobis non est\' manifeste ostendit, sicut etiam huic rectissime placet, hoc omnino uerum non esse: si dixerimus quia pecatum non habemus, ne humilitas constituta in parte falsitatis perdat praemium ueritatis.

Porro autem quod dei causam sibi agere uidetur defendendo naturam, non adtendit, quod eandem naturam sanam esse dicendo medici repellit misericordiam. ipse est autem creator eius qui [*]( 12 Pclagius 16. 20. 21. 25 I Ioh. 1, 8 ) [*]( 1 uero (e ex i)R quia bd 5 pror*sus R 6 astmant (in mg. m2 struant) T asstruant PE 9 uideatur b 11 modii B 12 est] sit bd, in ras. V, s. est Cm2 14 hacLB 15 non] non utb in om.VEml 16 qui om.B dixerit ,. dixerit, E 18 ante decipimus lilt. s eras. L decipimus) seducimus RC 19 nec LDCBbne*R 20 proptere∗a L addit Vm1 21 decipiamus VEml 22nisi - decipimus in mg.Vm2 posse ideo om.b 27 perdet L, a s. e D 29 non— naturam om.Vm1 sanu B 30 est om.Cml )

262
saluator eius. non ergo debemus sic laudare creatorem, ut cogamur, immo uere conuincamur dicere superfluum saluatorem. naturam itaque hominis dignis laudibus honoremus casque laudes ad creatoris gloriam referamus; sed quia nos creauit, ita simus grati, ut non simus, quia sanat, ingrati. uitia sane nostra, quae sanat, non diuino operi, sed humanae uoluntati iustaeque illius uindictae tribuamus; sed ut in nostra potestate fuisse ne acciderent confitemur, ita ut sanentur in illius magis esse misericordia quam in nostra potestate fateamur. hanc iste misericordiam et medicinale saluatoris auxilium tantum in hoc ponit, \'ut ignoscat commissa praeterita, non ut adiuuet ad futura uitanda\'. hic perniciosissime fallitur; hic etsi nesciens prohibet nos uigilare et orare ne intremus in temptationem, cum hoc ne nobis accidat in nostra tantum potestate esse contendit.

\'Quorundam\' sane \'exempha, quos peccasse legimus\', non\'ideo scripta\' dicit, qui sanum sapit, \'ut ad desperationem nou peccandi ualeant et securitatem peccandi nobis quodammodo praebere uideantur\'. sed ut disceremus uel paenitendi humilitatem uel etiam in talibus lapsibus 11011 desperandam salutem. quidam enim in peccata prolapsi desperatione plus pereunt nec solum paenitendi neglegunt medicinam, sed ad explenda inhonesta et nefaria desideria serui libidinum et sceleratarum cupiditatum fiunt; quasi perdant, si non fecerint quod instigat libido, cum eos iam maneat certa damnatio. aduersus hunc morbum nimium periculosum et exitiabilem ualet commemoratio peccatorum etiam in quae iusti sanctique prolapsi sunt.