De Natura et Gratia
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.
Sed deus, inquiunt, potest omnia sanare, hoc utique agit, ut sanet omnia, sed agit iudicio sno nec ordinem sanandi accipit ab aegroto. procul dubio quippe firmissimum apostolum nolebat efficere, cui tamen dicit: uirtus in infirmitate perficitur et non ei totiens oranti aufert nescio quem stimulum carnis, quem sibi dicit datum, ne in magnitudine reuelationum extolleretur. cetera enim uitia tantum in male factis ualent, sola autem superbia etiam in recte factis cauenda est. unde ammonentur illi, ne dona dei suae potestati tribuendo seseque extollendo grauius [*]( 1 cf. Rom. 4, 5 10. 20 Pelagius 23 II Cor. 12, 9 24 ct. II Cor. 12, 8. 7 26 cf. Prosperi Aquitani sent. ex Aug. delib. (LI 434 M) ) [*]( 5 et homo DRBCEd etiam s.l.Vm2Eml 6 aeternae V aeternę B lu.ce R lucae V 8 etiam] iam Dm1 PB,Vin mg. ne∗R n̄ B 9 sanet E 10 coniungitr eis ex de his R 11 offereudam V occansionem C 12 absordissimum Vm1 13 peccati Vml ante ne exp. si C nec B 14 superbia (per s.l.m2) L 16 post non eras. es R 18 uteremur] titiremur B 20 ait (a s.l.) E 21 aitJ5 22 procul-efficere in mg.Rm1firmum L firmissimum (missi s.l.)D 23 dixit bd in om.Cml 24 eis B toties BC oranti (t ml exd) R 25 ue*D in om.d extollctur Cml 27 superbia (per s.l.m2) L etiam om. Vm1 )
Xon itaque dicitur homini: \'neecsse est peccare, nc pecces, sed dicitur homini: \'deserit aliquantum deus, unde superbis, ut scias non tuum, sed eius esse et discas superbus non esse\'. nam illud etiam apostoli quale est! nonne ita mirabile, ut nisi quia ipse dicit, cui uera dicenti contradicere nefas est, sit credibile ? quis enim nesciat fidelium a satana uenisse primam peccati suasionem et quod ille primus auctor sit omnium peccatorum? et tamen quidam traduntur satanae, ut discant non blasphemare. quomodo igitur opus satanae excluditur opere satanae? haec atque huiusmodi intueatur, ne uideantur ei nimis acuta, quae acutule sonant et discussa inueniuntur obtunsa. quid quod etiam similitudines adhibet, quibus magis ammoneat quid ei debeat responderi? quid amplius dicam, inquit. nisi quia credi potest quod ignes ignibus extinguntur, si credi potest quod peccatis peccata curentur? quid si ignes quisquam extinguere non potest ignibus, sed tamen possunt, ut docui, dolores curari doloribus? possunt etiam, si quaerat et discat, uenenis uenena [*]( 1 Phil. 2, 12. 13 9Ps. 29, 7 10 of. Ps. 29, 8 13. 24 Pelagins 18 cf. Cen. 3, 1-fi 19 cf. I Tim. 1, 20 ) [*]( 1 qua*7? nil BCbd dicitur (in mg. dicit) r 2 uestruiu LPml 4 operari et uelle T7 7 potes Vml subripere codd. praeter Cra2,b 8 exestimet D 9habundantiaLmlDRCml mea (in mg. sua)V 10 in uoluntate Dm2PRVBCEbd 11 qui*R 12 ipsis RmZVEbd es Rml 13 utique B 15 et—esse in mg. Rml 17 sit] ut sitL non sit D (non m2 s. eϰp. nt), PRV BCEbd incrfdibile (in f.l.m2) L 19 quidam tamen DRBC 21 einsmodi nec D (0 s.I.), RCE 22 ei om.Vm1 25 nisi (in mg. m2 n habet nisi) r potest credi bd si] sic LPb 26 peccatis(i exa) V quod Dm7 exstinguere quisquam bd 27 possunt] posse r posseE 2suenis B )
Quonam modo, inquit, superbiam ipsam a peccato separabimus ? quid enim hoc urget, cum manifestum sit etiam ipsam esse peccatum ? tam peccare, inquit. superbire est quam superbire peccare. nam quaere quid sit quodcumque peccatum et uide, si inuenies aliquod sine superbiae appellatione peccatum. hanc autem sententiam sic exsequitur et sic probare conatur: omne, inquit. peccatum, nisi fallor, dei contemptus est et omnis dei contemptus ptus superbia est. quid enim tam superbum quam deum contemnere? omnino ergo peccatum et superbia est etiam scriptura dicente: initium omnis peccati su p superbia est. quaerat diligenter. et inueniet in lege multum diseretum esse a ceteris peccatis peccatum superbiae. multa enim peccata per superbiam committuntur, sed neque omnia superbe fiunt. quac perperam fiunt — certe a nescientibus, certe ab infirmis. certe plerumque a flentibus et nescientibus et quaedam superbia, cum magnum sit ipsa peccatum, ita sine aliis per se ipsa est, ut etiam plerumque, ut dixi, non in peccatis. sed in ipsis recte factis pede celeriore superueniat et obrepat. sed ideo uerissime dictum est, quod iste aliter intellexit: i initium o mnis peccati superbia. quoniam diabolum. a quo extitit origo peccati, ipsa deieeit et subsequente inuidentia hominem stantem unde ipse cecidit inde subuertit. nam utique iaetatiae ianuam. qua intraret. serpens ille quaesiuit, quando ait: critis sicut d i i. ideo dictum est: initium omnis peccati superbia, et: initium s u p superbiae hominis apostatare a deo. [*]( 4. 6. 9 Pelagius 13. 22 Eccli. 10, 15 20 cf. pag. 233. 26 26 Geu. 3, 5 27 Eccli. 10, 15. 14 ) [*]( 1 auertit LDm1Vm1B 4 quodam LD 5 separauimus DmlB super- abimus Cml urg*et C 7 querere VE S aliquid VEmlb hanc ex hoc D 9 si Vml exequitur VE ex*equitur C 10 contemtus I\'E alt. contemtus PV contemptor B 12 omneno (e ex i) V omne Bbd subia Iml 13 ini*tium R quaeret Vm1E 1sfl∗entibus R quidem Dm2RVCbd quidam B quedam E superbie B 19 a/t. ipsā B 20 pr. in s.l.Vm2Em1 celeriore (i s. lin. e m2) r 21 superuenict VE obrepct Vm1 23 exstitit PV deiecit (fill. e s.l.) Rm2Vm2 25 iactantia B per qua (per ef uirg. m1 postea add. uid.) V ) [*]( LX. August. VIII pare I. Vrba et Zycha. ) [*]( 17 )
Quid autem sibi uult quod dicit: deinde quomodo deo pro illius peccati reatu subditus esse poterit, quod suum non esse cognouerit ? suum enim non est, inquit, si necessarium est. aut si suum est, uoluntarium est; et si uoluntarium est, uitari potest. nos respondemus: \'suum est omnino, sed uitium quo committitur nondum omni ex parte sanatum est; quod quidem ut inolesceret, de non recte usa sanitate descendit; ex quo uitio iam male ualens uel infirmitate uel caecitate plura committit pro quo supplicandum est, ut sanetur et deinceps in perpetua sanitate uiuatur, non superbiendum, quasi homo eadem potestate sanetur qua potestate uitiatus est\'.
Et haec quidem ita dixerim, ut altius dei indicium me fatear ignorare cur etiam ipsam superbiam, quae et in recte factis animo insidiatur humano, non cito deus sanet; pro qua sananda illi piae animae cum lacrimis et magnis gemitibus supplicant, ut ad eam superandam et quodammodo calcandam et obterendam dexteram conantibus porrigat. ubi enim laetatus homo fuerit in aliquo bono opere se etiam superasse superbiam, ex ipsa laetitia caput erigit et dicit: \'ecce ego uiuo, quid triumphas? et ideo uiuo, quia triumphas\'. ante tempus enim fortasse de illa quasi uicta triumphare delectat, cum extrema eius umbra illo meridie, quantum arbitror. absorbebitur, qui meridies scriptura dicente promittitur: et educet sicut lumen iustitiam tuam e t indicium tuum sicut meridie, si fiat quod supra scriptum est: reueIa ad dominum uiam tuam et spera in cum, et ipse faciet, non, sicut quidam putant, quod ipsi faciant. nullos enim uidetur adtendisse, cum dixit: et ipse faciet, nisi eos qui dicunt: nos facimus. id est nos ipsi nos ipsos iustificamus. ubi quidem [*]( 1 Pelagius 21 I\'s. 36, 6 24 Ps. 36, 5 ) [*]( 2 esse non Γ3 pr. est] esse B aut] aut D at RCE 4 e prirn. s.l.Dml 5 sed uitium est RV quo ex co Lm2 quoil E quod (in mg.m2 quo) r 6.11 quide Dmi 7 quo**D 8 suplicantum Lml suplicandum DI\' 9 uitaturLm1P uitaetur V 11 dixerim∗∗L dixerimus B iuditiumVB consilium b (in mg. al iudicium), d 12 fatear (a tin. s. ras. m1)R quur codd. 14 suplicantLP 15 opterendam LDPm1Rm1C 17 se*R sed B 18 trium- fasLP et—triumphas in mg.D 19 triumfas P triumphari RV 21 obsor- bebitur Dml 24 reuella E ad dom.] domino DPm2RBCb 25 eoRCb 26 inc. c. 32 in b nullos (0 ex u) 1\' 28 id est om. Vm1 )