De Natura et Gratia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Quod uero \'dominum\' dicit \'sine peccato mori potuisse\', illi etiam nasci potestas misericordiae, non condicio naturae fuit; sic etiam mortuus est potestate et hoc est pretium nostrum, quo nos a morte redimeret. et hoc istorum disputatio euacuare contendit, cum ab eis ita natura humana defenditur, ut possit liberum arbitrium isto pretio non egere, ut a potestate tenebrarum et praepositi mortis in regnum Christi domini transferantur. et tamen quando dominus ad passionem perrexit: ecce, inquit, ueniet princeps huius mundi e t in me nihil inueniet — [et] utique nihil peccati, unde praepositus mortis [*]( 10 Ps. 70,5 17 cf. De pecc. mer. II 30, 49-34, 56 pag. 119-125 et Hieronymi Contra Pelagianos III 19 (XXIII 616 M) 19 Pelagius 26 Ioh. 14,30 ) [*]( . 2 nomo Rml enim] autem LDm1P,V in mg.m2 4 reuiuiscat Cm2Em2 6 uita om.Lm1Dm1 8 dei gratia V 9 sed L 11 qua om. B 12 possis (i ex u) L possumus (u ex i) Dm1 iste omnino bd 13 uoluntas sola b sola om. Vm1 14 ass it LP 15 quur codd. 16 corporn̄ (in mg.m2 1 corporis) V 17 ad] et LDml 18 ualidis serui Dm1 20 conditio DV BCEbd 21naturar 23 ista P 24 per liberum arb. PVm2 postate Lml po*testateR 25 trauferantur R 26 ad (d s.l.m2) L et ecce VE 27 uenit RVEm1 28 inuen it RVmlEml et inclusimus )

253
iure suo ageret, ut perimeret —, sed ut sciant omnes. inquit, quia uoluntatem patris mei facio, surgite, camus hinc, id est quia non morior necessitate peccati, sed oboedientiae uoluntate.

Dicit \'nullum malum boni alicuius esse causam\', quasi poena bonum sit, qua tamen multi emendati sunt; sunt ergo mala quae prosunt mirabili misericordia dei. numquid ille boni aliquid passus est, qui dixit: auertisti faciem tuam a me et factus sum conturbatus ? non utique; et tamen haee ei conturbatio contra superbiam fuit medicinalis quodammodo. dixerat enim in abundantia sua: non mouebor in aeternum et sibi tribuebat quod a domino habebat. quid enim habebat quod non acceperat? quare ostendendum ci fuerat unde haberet, ut reciperet humilis, quod superbus amiserat. ideo: \'d o mi ne\'. inquit, \'in uoluntate tua praestitisti deeorimeo uirtutem. in qua ego abundantia mea dicebam: non mouebor, eum hoc mihi esset absque to, non a me. denique auertisti faciem tuam et factus sum conturbatus\'.

Hoc superbus amicus omnino non sapit; sed magnus est dominus. qui id persuadeat quomodo ipse nouit. nam procliuiores sumus quaerere potius quid contra ca respondeamus, quae nostro obiciuntur errori, quam intendere quam sint salubria, ut eareamus errore. unde cum istis non tam disputationibus quam pro eis sicut pro nobis orationibus est agendum. non enim hoc eis dicimus, quod sibi iste opposuit, \'ut esset causa misericordiae dei, necessarium fuisse peccatum\' — utinam non fuisset miseria. ne ista esset misericordia necessaria !— , sed iniquitatem peccati tanto grauiorem. quanto facilius homo non peccaret, quem nulla adhuc tenebat [*]( 1 Ioh. 14, 31 5. 25 Pelagius 8 Ps. 29, 8 11. 16 Ps. 29, 7 12 cf. I Cor. 4. 7 14. 17 Ps. 29, 8 ) [*]( 1 omnes gentes B 2 uoluntatOL 3quaC 5 nulliRC bonia lucius Rm1 ti poena n (n s.l.tn3)E n sit (n s.l.m2) r 11 sua] meab 12 tribuebat (ebat s. ras.m2) R ad 1. abebat E 14 acciperet YmlE inquid dumine V 15 uolunta L 16 habundantia LRm1C 18 post tuam add. a me d 10 amicus] animus V s. I. m2, Lm2 PBEm2bd, cj. intra cap. 62, 73: huic amico nostro merito placet sapis Lml 20 qui id (alt. i s.l.) DVE quid r id om.A persuadeat (all. a s.l.) r procliuiores (cli s. ras.m2) R 22 siut (t s.l.m2)V 24 agendum est V 25 ante opposuit ep. opus RC 20 misoria (a s. eras. litt.) R 27 grauiore Dml )

254
infirmitas. poena iustissima subsecuta est, ut mercedem mutuam peccati sui in semet ipso reciperet amittens sub se positam sui corporis quodammodo oboedientiam, quam praecipuam sub domino suo ipse contempserat. et quod nunc cum eadem lege peccati nascimur, quae in membris nostris repugnat lege mentis, neque aduersus deum murmurare neque contra rem manifestissimam disputare, sed pro poena nostra illius misericordiam quaerere et orare debemus.

Adtendite sane uigilanter quomodo dixerit: adhibet quidem etiam huic parti, si quando necessarium fuerit, misericordiam suam deus, quia homini post peccatum ita subuenire necesse est, non quia deus causam huius necessitatis optauerit. uidetisne quemadmodum non dicat necessariam misericordiam dei ut non peccemus, sed quia peccauimus? deinde subiungit: sed et medicus ad curandum iam uulneratum paratus esse debet; non debet autem ut sanus uulneretur optare. si ista similitudo rebus de quibus agimus congruit, certe uulnerari non potest natura humana peccato, quoniam peccatum nulla substantia est. sicut ergo uulnere uerbi gratia claudicans ideo curatur, ut sanato malo praeterito futurus dirigatur incessus, sic mala nostra non ad hoc solum supernus medicus sanat, ut illa iam non sint, sed ut de cetero recte ambulare possimus; quod quidem etiam sani non nisi illo adiuuante poterimus. nam medicus homo cumsanauerit hominem, iam de cetero sustentandum elementiset alimentis corporalibus, ut eadem sanitas apto subsidio conualescat atque persistat, deo dimittit, qui praebet ista in carne uiuentibus. cuius erant etiam illa quae, dum curaret, adhibebat. non enim quemquam medicus ex his rebus, quas ipse creauerit, sanat, sed ex illius opibus, qui creat omnia necessaria sanis atque uitiosis. ipse autem deus, cum per mediatorem dei et hominum hominem Christum Iesum [*]( 5 cf. Rom. 7, 23 9. 14 Pelagius 29 cf. I Tim. 2, 5 ) [*]( 1 subsequta P 2 semetipsos L 4 contemserat (p s. m ml) LD, P 10 huic etiamEbd 11 subueniri (i s. fin. e) F, bd necessumd 12 huiusce Dm2PRVCEd huiuscemodi b 13 necessarium LDm1C 15 paratus esse uulneratum b 16 opta∗∗re L 18 uulnere om. Vml 21 possimus (i ex 11) L possemus Dmt 22 ab illoL ab illo VB 23 ceteros L elimentisDmlE 26 etiam om.Vml 27 creauerit (i ex a) L 28 operihus b post uitiosis add. administrat R 29 hominu (u *. e m3) E hominem om.VEml Iesum Christum LBbd )

255
spiritaliter sanat aegrum uel uiuificat mortuum, id est iustificat inpium, et cum ad perfectam sanitatem, hoc est ad perfectam uitam iustitiamque, perduxerit, non deserit, si non deseratur, ut pie semper iusteque uiuatur. sicut enim oculus corporis etiam plenissime sanus nisi candore lucis adiutus non potest cernere, sic homo etiam perfectissime iustificatus, nisi aeterna luce iustitiae diuinitus adiuuetur, recte non potest uiuere. sanat ergo deus non solum ut deleat quod peccauimus, sed ut praestet etiam ne peccemus.

Acute sane tractat et uersat et, quantum sibi uidetur, redarguit atque conuineit quod eis dicitur \'etiam necessarium fuisse homini ad auferendam superbiae uel gloriae occasionem, ut absque peccato esse non posset. absurdissimum quippe et stultissimum\' putat \'peccatum fuisse ne peccatum esset, quoniam et ipsa superbia utique peccatum est\'; quasi non et ulcus in dolore est et sectio dolorem operatur, ut dolor dolore tollatur. hoc si experti non essemus et in aliquibus terris, ubi ista numquam contigerant, audiremus, sine dubio utique deridentes fortassis etiam uerbis huius uteremur et diceremus: \'absurdissimum est dolorem necessarium fuisse, ne ulceris dolor esset.\'