De Natura et Gratia

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VIII, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 60). Urba, Karl; Zycha, Joseph; editors. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1913.

Sed obiecit sibi quasi ab alio dictum et ait: potest quidem esse, sed per dei gratiam, inquies. deinde uelut respondendo subiungit: ago humanitati tuae gratias, quod assertionem meam. quam dudum oppugnabas, non modo non oppugnare aut non confiteri solum contentus non es, uerum etiam non refugis conprobare. nam dicere: potest quidem, sed per illud aut illud, quid aliud est quam non solum consentire quod possit esse, uerum etiam quomodo uel qualiter possit ostendere? nullus itaque magis alicuius rei possibilitatem probat quam qui eius etiam qualitatem fatetur, quia nec absque re esse qualitas potest. his dictis iterum sibi obieit: sed tu, inquies, hoc in loco dei gratiam, quando quidem eam non commemoras, uideris abnuere . deinde respondit: egone abnuo, qui rem confitendo confitear necesse est et per quod effici res potest. an tu, qui rem negando et quicquid illud est per quod res efficitur procul dubio negas? oblitus est iam se illi respondere, qui rem non negat, cuius obiectionem paulo ante proposuerat dicentis: potest quidem esse, sed per dei gratiam. [*]( 1 cf. I lor. 1, 17 4 Gal. 2, 21 8. 10 Pelagins 25 Pelagius ) [*]( 1 potuisse∗∗L 2 sine ulla∗R natura. Vm1 3 iustificari (ifin. ex e) RV 1 Christus om. Vm1 5 iuiusti∗L iniusti (in s.l.) D iusti B 6 insti om.Vm1 9 ante non add. omniuo d caret Oros. 10 obiicit d sibiom.V dictum (c s. rras. litt.) R quide Dm1 11 esscs E gratiam dci bd 1.elud (passim) DV BE 12 adsertionem VE 13 obpugnabus PRVC non anie confiteri om.DV BCd Oros. 15 nā s. exp. et Vm2 sed per illum aut per illud Oros. 16 consentire] non sentire DBC possct Uros. 17 posset LDmlli Oros. 18 adprobat Oms. neque bd 19 dictis (i fin. ex u) It iterum om. Vm1 20 commoras LD conmemorans V 21 rcspondet bdOros. cgonon (in mg.m2 ne) V egon̄∗R ergone (r s.l.) P non abnuo E 22 res effici DRBbd an] at (in mg. an)V, Rm2 Em1 quidquid LPCim1 23 illud om. Vm1 postt effic. add. potest H 25 p̄posuerat V potes Vm1 gratiam dei bd )

240
quomodo ergo illam pro qua iste multum laborat possibilitatem negat, qui ci iam dicit: \'potest esse, sed per dei gratiam\'? uerum tamen quia isto dimisso qui rem iam confitetur agit adhuc aduersus cos qui negant esse possibile hominem esse sine peccato, quid ad nos? contra quos uult agat, dum tamen hoc confiteatur, quod impietate sceleratissima negatur, sine gratia dei hominem sine peccato esse non posse. dicit ergo: siue per gratiam siue per adiutorium sine per misericordiam et quicquid illud est per quod esse homo absque peccato potest, confitetur quisquis rem ipsam fatetur.

Fateor dilectioni uestrae, cum ista legerem, laetitia repente perfusus sum, quod dei gratiam non negaret, per quam solam homo iustificari potest; hoc enim in disputationibus talium maxime detestor et horreo. sed pergens legere cetera primo ex datis similitudinibus coepi habere suspectum. ait enim: nunc si dixero: homo disputare potest, auis uolare, lepus currere, et non etiam per quae haec effici possint commemorauero, id est linguam. alas, pedes. num ego officiorum qualitates negaui. qui officia ipsa confessus sum? uidetur certe haec eum commemorasse, quae natura ualent; creata sunt enim haec membra huiusmodi naturis, lingua, alae, pedes. non tale aliquid posuit, quale de gratia intellegi uolumus, sine qua homo non iustificatur, ubi de sanandis, non de instituendis naturis agitur. hinc iam ergo sollicitus coepi legere cetera et me non falso comperi suspicatum.

Quo priusquam ueniam. uidete quid dixerit. cum tractaret quaestionem de differentia peccatorum et obiceret sibi, quod quidam dicunt lenia quaedam peccata ipsa multitudine, quod saepe inruant, non posse cuncta uitari, negauit \'debere argui nc leuia quidem correctione, si uitari omnino non possunt , [*]( 7.14. 27 Pelagius ) [*]( 2 qui etiam cib diciV esse om. Vml ueruntamen V 3 ait YmlE 4 pr. esse] este ll,om.C 7 non eras.V 8 quidquid PBEml 9 post absque exp. sine B potest] peccat d 11 repetente R perlusus (ns fin. s.l.m2) D 13 maxime om.Yml orreo L*orreo £ primo ex promo R 14 nunc] num Dm2RCEml nam d si s.l.Dm2Rmi 15 lupus RB 16 possunt YHEbdOros. lingua malas L 18 ẹṇ̄ V natura ualent (ra el u s.l.) D 20 uolu∗mus R 22 ego Oras. 25 de s.l.Lm2 et obiceret sibi quod quaedam saepe inrnant Oros. 26 quaeda s.l.Vm2 28 leui Bbd leui∗C quide (m s.l. m2 semper fere) D correptione dOros. )

241
scripturas utique non aduertens non testamenti. ubi didicimus hanc esse intentionem legis arguentis. ut propter illa quae perperam fiunt confugiatur ad gratiam domini miserantis uelut paedagogo concludente in eadem fide, quae postea reuolata est. ubi et remittantur quae male fiunt et eadem gratia iuuante non fiant. proficientium est enim uia, quamuis bono proficientes dicantur perfecti uiatores. illa est autem summa perfecti; cui nihil addatur, cum id quo tenditur coeperit possideri.

lam uero illud quod eis dicitur: \'ipso tu sine peceato es?\' reuera non pertinet ad eam rem do qua uertitur quaestio. sed quod dicit \'neglegentiae suae potius inputari, quod non est sine peccato\', bono quidem dicit, sed dignetur inde et orare dominum, ne illi haec iniqua neglegentia dominetur, quem rogabat quidam, quando dicebat: itinera mea dirige secundum uerbum tuum et non dominetur mih i omnis iniquitas, no, dum suae diligentiae quasi propriis uiribus fidit, neque hic ad neram iustitiam neque illic, ubi sine dubio perfecta desideranda est et speranda, perueniat.

Et illud quod a quibusdam eis dicitur nusquam esse scriptum his omnino uerbis posse esse hominem sine peccato\', facile refellit. quia non ibi est quaestio, quibus uerbis dicatur quaecumque sententia. non tamen fortasse sine causa, cum aliquotiens in scripturis inueniatur homines dictos esse sine querella. nono inuenitur, qui sit dictus sine peccato nisi unus solus de quo aperte dictum est: cum qui non nouerat [*]( 2 hanc essc-247, 9 caret] cf. Orosii Excerpta. 13—21 (CREL V 665―672) 3 cf. Gal. 3, 24. 23 9. 11 Pelagius 14 l\'s. 118, 13.1 19. 21 Pelagius 23 cf. Iob 1, 8. Luc. 1, 6. Phil. 3, 6 25 II Cor. 5, 21 ) [*]( 1 didicimus Oros. dicimus codd. discimus coni. Ben. 2 propti-r illa quae) quia per illam Oros. illam C 3 pcdagogo LDPRVE 4 eadem om. Oros. 5 remittuntur B alt. fiunt Oros. 6 Uia om. V 7 perfecti (i s. eras. lilt.) L elle Dml antem] enim B 8 quoḍ R 9ei d 12 ct orare] exorarc (x inras.) V deum bd 13 inqua L Quā b 15 non] ne PYEOros. omnes Rml 17 iustiam E sinc dubio ubi F a. c. 18 perueuiet VE 19 quod cis (ei d) a quib. dic. bd a—dicitur] quid3 dicit∗∗(qui s. eras. 2 litt.) V 20 ucrbis] uel L 21 est ibi DRBCbd quaeque b 22 aliquoties VmlBE 23 esse s.l. Vm2 querella PV quaercla C 24 nemo] non bd dictus sitOros. ) [*]( LX. August. VIII pars I. Vrba et Zycha. ) [*]( 16 )

242
peccatum, et eo loco, ubi de sacerdotibus sanctis agebatur: etenim expertus est omnia secundum similitu dinem sine peccato: in illa scilicet carne, quae habebat similitudinem carnis peccati, quamuis non esset caro peccati; quam tamen similitudinem non haberet, nisi cetera omnis hominis esset caro peccati. iam illud quomodo accipiendum sit: omnis qui natus est ex deo non peccat et non potest peccare, quia semen eius in ipso manet, cum ipse apostolus lohannes, quasi non sit natus ex deo aut eis loqueretur qui nondum essent nati ex deo, aperte posuerit: dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et ueritas in nobis non est, in libris, quos de hac re ad Marcellinum scripsi, sicut potui, explicare curaui. et illud, quod dictum est: non potest peccare, pro eo dictum esse, acsi diceretur \'non debet peccare\' non inprobanda mihi uidetur huius assertio. quis enim insanus dicat debere peccari, cum ideo sit peccatum, quia non debet fieri?