De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Quid? si etiam ostendimus ante commixtionem mali, quam fabulose confictam dementissime crediderunt, in ipsa lucis natura, quam dicunt, magna mala fuisse, quid ad istas blasphemias addi posse uidebitur? illic enim fuit, antequam pugnaretur, dura et ineuitabilis pugnandi necessitas. ecce iam magnum malum, antequam bono misceretur malum. dicant, hoc unde, cum adhuc nulla esset facta commixtio. si autem necessitas non erat, uoluntas ergo erat. unde et hoc tam magnum malum, ut deus ipse naturae suae nocere uellet, cui noceri ab hoste non poterat, mittendo eam crudeliter miscendam, turpiter purgandam, inique damnandam ? ecce quantum malum perniciosae et noxiae et inmanissimae uoluntatis, antequam ullum malum de gente contraria misceretur. an forte nesciebat hoc euenturum membris suis, ut diligerent tenebras et inimicae existerent sanctae luci, sicut ipse dicit, hoc est non tantum deo suo, sed etiam patri, de quo erant? [*](1 propterea] postea b 6 eis uero A dllexit] dixit A 7 conpulsa P1 9 dei natura om. A 10 uicta] uita P1 12 tribuant PAVOb 14 quid] quod S2AG2 ostendamus P1 15 conuicta A 16 mala (ex male corr. m. I) P 18 purgaretur b 21 et om. A 24 turpitudine G1 25 perniciosae 81 tnanissimę A 26 genere contrario b 28 inimica G lucis SP dixit A 29 non tantum] Aotandtl APl ) [*](xxv. Aug. BMt. 6 (pars I). ) [*]( 56 )

880
unde ergo hoc in deo tam magnum ignorantiae malum, antequam ullum de gente contraria misceretur malum? si autem futurum hoc sciebat, aut sempiterna in illo erat crudelitas, si de suae naturae futura contaminatione et damnatione nihil dolebat, aut sempiterna miseria, si dolebat. unde et hoc tantum malum summi boni uestri ante ullam commixtionem summi mali uestri? ipsa certe particula naturae ipsius, quae in illius globi aeterno uinculo configitur, si hoc sibi imminere nesciebat, etiam sic erat in natura dei sempiterna ignorantia; si autem sciebat, sempiterna miseria. unde hoc tantum malum, antequam ullum de gente contraria misceretur malum ? an forte magna caritate gaudebat, quia per eius poenam perpetua quies ceteris lucis incolis parabatur? hoc quam nefas sit dicere naturae dei natura dei sic subueniri qui uidet, anathemet. sed si hoc saltem ita faceret, ut ipsa luci inimica non fieret, posset fortasse non tamquam dei natura, sed tamquam aliquis homo laudari, qui pro patria sua uellet mali aliquid pati, quod quidem malum ad tempus posset esse, non in aeternum. nunc uero et illam in globo tenebrarum confixionem dicunt aeternam et non cuiusque rei, sed naturae dei. et utique iniquissimum et execrabile et ineffabiliter sacrilegum gaudium erat, si dei natura gaudebat se tenebras dilecturam et lucis sanctae inimicam futuram. unde hoc tam inmane et scelestum malum, antequam ullum ex gente contraria misceretur malum ? quis tam peruersam et tam inpiam ferat insaniam summo malo tribuere tanta bona et summo bono, quod deus est. tanta mala ? [*]( 1 hoc ergo L 3 hoc futurum b eo fuit b 6 dolebat] docebat G docebat .G et om. A 8 globo A si (corr. m. 1 ex sibi) G 9 in natura] natura S nature̹ G 10 sic Gl sciebat om. Gt sempiternam misrriam SGb tantum] tam magnum A 11 ullum] illum P1 gente tenebrarfl A 1-1 natura dei] *a natura dei P om. VLAGb. quicumque V uidit V audit b anatbemet 81 anathematizet ALG, (mati 8. I.) Y anathematizaret b 15 ipsi b 17 qrna AGb 18 ad] at P* possed Pl esse om. A 20 et non s. I. a m. 1 P 22 luci b 28 immane P1 24 ei] de A 25 uesaniam Y. )
881