Quid istis blasphemiis comparari potest? nihil omnino. sed si aliarum peruersarum sectarum considerentur errores, si autem iste sibi error ex parte altera, de qua nondum diximus, comparetur, adhuc etiam multo peius et execrabilius in dei naturam blasphemare conuincitur. dicunt enim etiam nonnullas animas, quas uolunt esse de substantia dei et eiusdem omnino naturae, quae non sponte peccauerint, sed a gente tenebrarum, quam mali naturam dicunt, ad quam debellandam non ultro, sed patris imperio descenderunt, superatae et oppressae sint, affigi in aeternum globo horribili tenebrarum. ita secundum eorum sacrilega uaniloquia deus se ipsum in [*]( 2 subdarentur Pl 4 qUit uana ista P1 possent PY posset b 5 mortuam dicunt b 10 aimuisit P111 excęcata G* 18 decorata G 16 xpo (1 s. I. a m. 1) 8 non illi] nulli G 17 praestare P1V a deo] ideo G 23 exsecrabilius (s exp. m. 1) P 24 natura PV 25 substantiae P1 .26 que P peccauerunt b 27 quam-tenebrarum u. 29 om. L 28 oppressae cum sint (eum s. 1. add. m. 2) P )
877
quadam parte a magno malo liberauit et rursus se ipsum in quadam parte damnauit, quam liberare ab hoste non potuit et tamquam de ipso hoste deuicto insuper triumphauit. o scelestam et incredibilem audaciam talia de deo credendi, talia loquendi, talia praedicandi! quod cum defendere conantur. ut in peiora inruant clausis oculis. dicunt malae naturae commixtionem facere ista, ut bona dei natura tanta mala patiatur; nam ipsam apud se ipsam nihil horum pati potuisse uel posse. quasi inde laudanda sit natura incorruptibilis, quia ipsa sibi non nocet, et non quia ei nihil noceri ab aliquo potest deinde si natura tenebrarum nocuit naturae dei et natura dei nocuit naturae tenebrarum: duo ergo mala sunt, quae sibi inuicem nocuerunt, et meliore animo fuit gens tenebrarum, quia etsi nocuit, nolens nocuit; neque enim nocere, sed frui uoluit bono dei. deus autem illam extinguere uoluit, sicut Manichaeus apertissime in epistula ruinosi sui, Fundamenti delirat. oblitus enim, quod paulo ante dixerat: ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna supra lucidam et beatam terram, ut a nullo umquam aut moueri aut concuti possint. postea dixit: lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersum sua sancta impendere saecula, nisi aliquod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta perpetua quies lucis incolis pararetur. ecce timuit labem ac uastitatem impendentem saeculis suis. certe sic erant fundata super lucidam et beatam terram, ut a nullo
[*]( 3 de se ipso G hoete ipso b 4 audatiam P et talia b 5 conantur om. A 6 ruant G 10 nihil ei PVAGb noceri (i ex e a m. T) P 11 possit b nocuit om. b 15 sed frui om. G 16 epistula P1 17 quid b inter ante et dixerat spat. 5 litter. uac. rel. sed. ras. 8 18 eisdem 8 19 a om. b 22 ex om. A aduersus A Vb 24 potens lumen (ns add. m. 2; 1 in rae. utd. a m. I) P 25 ac destruat (corr. m. 1 ex adestrua) P qua] qui P1 26 extinctaj destruta Ll ) 878
umquam moueri aut concuti possent. ecce a timore nocere uoluit uicinae genti, quam destruere et extinguere conatus est. ut perpetua quies lucis incolis pararetur. quare non addidit "et perpetuum uinculum?" an illae animae, quas in globo tenebrarum in aeternum configit, non erant incolae lucis, de quibus aperte dicit, quod errare se a priore lucida sua natura passae sint? ubi et nolens coactus est dicere libera eas uoluntate peccasse, qui non uult peccatum ponere nisi in necessitate naturae contrariae ubique nesciens, quid loquatur, et tamquam ipse iam inclusus sit in tenebrarum globo. quem finxit, quaerens, qua exeat, et non inueniens. sed dicat quod uult seductis et miseris, a quibus multo amplius quam Christus honoratur, ut hoc pretio tam longas et tam sacrilegas eis fabulas uendat. dicat quod uult, includat in globo tamquam in carcere gentem tenebrarum et forinsecus affigat naturam lucis, cui de hoste extincto quietem perpetuam promittebat: ecce peior est poena lucis quam tenebrarum, peior poena diuinae naturae quam gentis aduersae. illa quippe etsi in tenebris intus est, ad naturam eius pertinet in tenebris habitare; animae autem, quae hoc sunt quod deus, non poterunt recipi, sicut dicit. in regna illa pacifica et a uita ac libertate sanctae lucis alienabuntur et configentur in praedicto horribili globo: unde et adhaerebunt, inquit, iis rebus animae eaedem, quas dilexerunt, relictae in eodem tenebrarum globo, suis meritis id sibi conquirentes. certe non est liberum uoluntatis arbitrium. uidete quomodo insaniens quid dicat ignorat et contraria sibi loquendo peius bellum contra se gerit quam contra deum ipsius gentis
[*]( 1 a] in G 3 ut sic A 7 sunt P nolensl nesciens A 10 in om. A V globo tenebrarum P 11 quam b fixit P1V 18 amplius ipse V 14 eas G uendit P1 15 carcerg ingentS A 16 affigat b (tn mg. al. affligat) hoste] honeste A 17 permittebat A 18 peior] peior est b poene P1 22 libertate (ult e in ras. ; corr. a m. 1 ex n S confringentur AG 23 inquid P1 his SGPVb 24 eadem P1 25 conquerentes A 26 certe om. V uide PVG 27 peius] potius V 28 gentis tenebrarum 0m. A ) 879
tenebrarum. deinde si propterea damnantur animae lucis, quia dilexerunt tenebras, iniuste damnatur gens tenebrarum, quae lucem dilexit. et gens quidem tenebrarum lucem ab initio dilexit, quam etsi uiolenter, tamen possidere uoluit, non extinguere, lucis autem natura in bello tenebras extinguere uoluit ; eas ergo uicta dilexit. quod uultis eligite: utrum necessitate conpulsa, ut diligeret tenebras, in uoluntate seducta: si necessitate, quare damnatur? si uoluntate, quare dei natura in tanta iniquitate deprehenditur ? si necessitate dei natura coacta est diligere tenebras. uicta est ergo, non uicit; si uoluntate, quid iam miseri dubitant peccandi uoluntatem tribuere naturae, quam deus ex nihilo fecit, ne retribuant eam luci, quam genuit?