De Natura Boni

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.

Sed in his omnibus quaecumque parua sunt. in maiorum comparatione contrariis nominibus appellantur: sicut in hominis forma quia maior est pulchritudo. in eius comparatione simiae pulchritudo deformitas dicitur. et fallit inprudentes, tamquam illud sit bonum et hoc malum; nec intendunt in corpore simiae modum proprium, parilitatem ex utroque latere membrorum, concordiam partium, incolumitatis custodiam et N cetera, quae persequi longum est.<. [*]( 1 alio (o sup. a am. 1) SP2. 2 alia P1 sed om. L nonnisi] non eunt nisi YLb 4 quanttl b 6 ut deo] ut ea deo G 8 post memoria sequitur in b omnis uirtus 12 suauitas] uanitas b 15 concurrere poternnt b 16 repperiuntur SAG et omnis species V 18 bonis omnibus] omnibus modis quibus L noluerint G iuditio P 19 poenis P1 laent G 22 conparationem P1 23 eius pulchritudo b comparatione et seinie. Simif sqq. b 26 parilitatem (ri ex ra a m. 1) P 27 incoJomitatis SÃG 28 quae] qua P1 prosequi b )

861

Sed, ut quod dicimus intellegatur et nimium tardis satis fiat, uel etiam pertinaces et apertissime ueritati repugnantes cogantur quod uerum est confiteri, interrogentur, utrum corpori simiae possit nocere corruptio. quod si potest, ut foedius fiat, quid minuit nisi pulchritudinis bonum ? unde tamdiu aliquid remanebit, quamdiu corporis natura subsistit proinde si consumpto bono natura consumitur, bona est ergo natura. sic et tardum dicimus ueloci contrarium; sed tamen . qui se omnino non monet, nec tardus dici potest. sic acutae. uoci contrariam uocem dicimus grauem uel canorae asperam; sed si omnem speciem uocis penitus adimas, silentium est, ubi uox nulla est: quod tamen silentium eo ipso, quod uox nulla est. tamquam contrarium uoci solet obponi. sic et lucida et obscura tamquam duo contraria dicuntur; habent tamen et obscura aliquid lucis, quod si penitus careant, ita sunt tenebrae lucis absentia sicut silentium uocis absentia.

Quae tamen etiam priuationes rerum sic in uniuersitate naturae ordinantur, ut sapienter considerantibus non indecenter uices suas habeant. nam et deus certa loca et tempora non inluminando tenebras fecit tam decenter quam dies. si enim nos continendo uocem decenter interponimus in loquendo silentium: quanto magis ille quarundam rerum priuationes decenter facit sicut rerum omnium perfectus artifex ? unde et in hymno trium puerorum etiam lux et tenebrae laudant deum, id est eius laudem bene considerantium cordibus pariunt.

Non ergo mala, in quantum natura est, ulla natura, [*](2 apertrsima S 4 sime P1 5 fgdius SP fedius stat quod minuit si A 6 aliquid om. G 7 siS sQpto A consumto P ergo eat V 9 sic] si 8 10 contraritt A grauem dicimus PAVLG canore S . 11 omnem om. A penitus om. A 13 apponi Gx et otn. A 14 et (s. I. a m. 1) 8 om. P1G1 15 locis Pl quod] quo AVG2b sint G 16 sicut-absentia om. L 17 sic G1 ordinantur in uniuersitate naturę b 19 haboeant S 20 facit P quam P1 dies] deus PSALGb 24 in om. A hymno 8 ymno AG 25 dominum G bene] in bene AG 27 mala est b quantum natura om. P* )

862
sed cuique naturae non est malum nisi minui bono. quod si minuendo absumeretur, sicut nullum bonum, ita nulla natura relinqueretur, non solum qualem inducunt Manichaei, ubi tanta bona inueniuntur, ut nimia eorum caecitas mira sit, sed qualem potest quilibet inducere.

Neque enim uel illa materies, quam hylen antiqui di- xerunt, malum dicenda est. non eam dico, quam Manichaeus hylen appellat dementissima uanitate nesciens, quid loquatur, formatricem corporum — unde recte illi dictum est, quod alterum deum inducat; nemo enim formare et creare corpora nisi deus potest: neque enim creantur, nisi cum eis modus et species et ordo subsistit, quae bona esse nec esse posse nisi a deo, puto quia iam etiam ipsi confitentur — sed hylen dico quandam penitus informem et sine qualitate materiem, unde istae quas sentimus qualitates formantur, ut antiqui dixerunt. hinc enim et silua graece λη dicitur, quod operantibus apta sit, non ut aliquid ipsa faciat, sed unde aliquid fiat. nec ista ergo hyle malum dicenda est, quae non per aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei priuationem cogitari uix potest. habet enim et ipsa capacitatem formarum; nam si capere impositam ab artifice formam non posset, nec materies utique diceretur. porro si bonum aliquod est forma, unde quia ea praeualent, formosi appellantur, sicut a specie speciosi, procul dubio bonum aliquid est etiam capacitas formae; sicut quia bonum est sapientia, nemo dubitat, quod bonum sit capacem esse sapientiae. et quia omne bonum a deo, neminem oportet dubitare etiam istam, si qua est, materiem non esse nisi a deo. [*]( 1 minui om. A 4 nimia u A 6 antiqui hylen b 7 non] nam G 8 appellajjt (exp. m. 1) P demandatissima (corr. m. 1) 8 12 necesse P 13 puto om. G quia] quae SL quod Gb 14 materiam A 15 istas A om. G formari A ut (8. 1. a m. 1) S om. PiA 16 hylc SPVALG dicitur hyle b 17 non] no P1 19 aliquem P1 20 cogitare P1 23 formonsi P1 24 a] ab AG aliquod VLb 26 quod-dubitare om. A 28 materiam P )

863

Magnifice igitur et diuine deus noster famulo suo dixit: ego sum qui sum et: dices filiis Israhel, qui est, misit me ad uos. uere enim ipse est, quia incommutabilis est; omnis enim mutatio facit non esse quod erat uere ergo ille est, qui incommutabilis est; cetera, quae ab illo facta sunt, ab illo pro modo suo esse acceperunt. ei ergo, qui summe est, non potest esse contrarium nisi quod non est; ac per hoc sicut ab illo est omne, quod bonum est, sic ab illo est omne, quod naturale est, quoniam omne, quod naturaliter est, bonum est. omnis itaque natura bona est et omne bonum a deo est; omnis ergo natura a deo est.

Dolor autem, quod praecipue malum nonnulli arbitrantur, siue in animo sit siue in corpore, nec ipse potest esse nisi in naturis bonis. hoc enim ipsum, quod restitit, ut doleat, quodam modo recusat non esse quod erat, quia bonum aliquod erat. sed cum ad melius cogitur, utilis dolor est, cum ad deterius, inutilis. in animo ergo dolorem facit uoluntas resistens potestati maiori; in corpore dolorem facit sensus resistens corpori potentiori. sunt autem mala sine dolore peiora; peius est enim gaudere de iniquitate quam dolere de corruptione . uerumtamen etiam tale gaudium non potest esse nisi ex adeptione bonorum inferiorum; sed iniquitas est desertio meliorum. item in corpore melius est uulnus cum dolore quam putredo sine dolore, quae specialiter corruptio dicitur: quam non uidit, id est non passa est mortua caro domini, sicut in prophetia praedictum erat: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. nam uulneratum [*](2 Ex. 3, 14 26 Ps. 15, 10 27 cf. Ioh. 19, 18 .34 ) [*](1 magnificenter et diuine G et] etiam A 3 uere-erat om. A quia] qui SMA inroutabilis A 5 inmutabilis SA 6 suo modo b -7 non ante est om. G 9 naturaliter b naturale est quod naturaliter est A post omne ras. 1 uocabllli in P 13 sit post corpore add. in b ]4 resistit LG3b 17 inutilis est b 19 sunt] siC G 21 correptione PV etiam om. b 22 ademptione SG demp.tione (n er.) A sed S (in mg. I siC) 27 uidere (8. I. a m. 1) P uulneratam P ) [*]( XXV Aug. sect. (pars 2). ) [*]( 55 )

864
esse confixione clauorum et percussum de lancea quis negat? sed etiam ipsa, quae proprie ab omnibus corruptio corporis dicitur, id est ipsa putredo. si adhuc habet aliquid, quod alte consumat, bonum minuendo crescit corruptio. quod si penitus absumpserit, sicut nullum bonum, ita nulla natura remanebit, quia iam corruptio quod corrumpat non erit. et ideo nec ipsa putredo erit, quia ubi sit omnino non erit.

Ideo quippe et parua atque exigua iam communi loquendi usu modica dicuntur, quia modus in eis aliquis restitit, sine quo iam non modica, sed omnino nulla sunt illa autem, quae propter nimium progressum dicuntur immodica. ipsa nimietate culpantur: sed tamen etiam ipsa sub deo, quia omnia in mensura et numero et pondere disposuit, necesse est. ut modo aliquo cohibeantur.

Deus autem nec modum habere dicendus est, ne finis eius dici putetur. nec ideo tamen immoderatus est, a quo modus omnibus rebus tribuitur, ut aliquo modo esse possint. nec rursum moderatum oportet dici deum, tamquam ab aliquo modum acceperit. si autem dicamus eum summum modum, forte aliquid dicimus, si tamen in eo, quod dicimus summum modum, intellegamus summum bonum. omnis enim modus, in quantum modus est. bonus est: unde omnia moderata, modesta, modificata dici sine laude non possunt, quamquam sub alio intellectu modum pro fine ponamus et nullum modum dicamus, ubi nullus est finis: quod aliquando cum laude dicitur, sicut dictum est: et regni eius non erit finis. [*]( 13 cf. Sap. 11, 21 26 Luc. 1, 88 ) [*](1 percudsum P\' de om. A 2 propriae P1 omnibus] hominibus G corruptio om. L 3 abet P1 6 abBumpserit (p m. 1 superscr.) P 6 quod] que A 7 omnino om. A 10 resistit AVLb non iam b 12 ipsa etiam b 13 qui G qu6 A omnia om. A in numero b dispossuit (exp. m. 1) P 14 nepcesse (ezp. m. 1) P et necesse A aJiquo modo b 15 dicendu P1 16 nee] non est b est om. h 17 omnibusj omnis PA tribuitur rebua b 18 necrur su P rursus b 20 forte—modum om. G 23 quaquft P1 24 ei-ubi om. G )

865
posset enim dici etiam "non erit modus," ut modus pro fine dictus intellegeretur; nam qui nullo modo regnat, non utique regnat.