De Natura Boni
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25.2). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1892.
Fieri autem potest, ut quaedam natura, quae modo et specie naturali excellentius ordinata est, etiam corrupta melior sit adhuc quam est incorrupta altera. quae minore modo et specie naturali inferius ordinata est . sicut in hominum aestimatione secundum qualitatem, quae aspectibus adiacet, melius est utique etiam corruptum aurum quam incorruptum argentum et melius est etiam corruptum argentum quam plumbum incorruptum: sic et in naturis potentioribus atque spiritalibus melior est etiam corruptus per malam uoluntatem spiritus rationalis quam inrationalis incorruptus; et melior est quilibet spiritus etiam corruptus quam corpus quodlibet incorruptum melior est enim natura, quae cum praesto est corpori, praebet ei uitam, quam illa, cui uita praebetur. quantumlibet autem corruptus sit spiritus uitae, qui factus est, uitam praebere corpori potest; ac per hoc melior illo est quamuis incorrupto corruptus.
Corruptio autem si omnem modum, omnem speciem omnem ordinem rebus corruptibilibus auferat, nulla natura remanebit. ac per hoc omnis natura, quae corrumpi non potest, summum bonum est, sicut deus est. omnis autem natura, quae corrumpi potest, etiam ipsa aliquod bonum est: non [*]( 1 nulle naturesunt Gnulla nturę est A 4 quid] quod P 6 quae] qfi b 7 ipsa etiam V ipsa om. P 10 naturalis (s 8. I. a m. I) G excellentig G 11 incorrupta (in 8. I. a w. 1) S 13$qualitatem b 14 utique] itaque Ab etiam om. b 15 etiam om. Ah utique argentum etiam corruptum L 17 etiam] enim b 21 eiJ et G quantum b 22 et uitam b 28 ille G 25 aatem] enim A 26 rebusque SP1 27 non om. G 28 alt. est om. A antem1 enim A 29 non-eat om. G )
Creaturis autem praestantissimis, hoc est rationalibus spiritibus, hoc praestitit deus, ut si nolint, corrumpi non possint, id est, si oboedientiam conseruauerint sub domino deo suo ac sic incorruptibili pulchritudini eius adhaeserint; si autem oboedientiam conseruare noluerint. quoniam uolentes corrumpuntur in peccatis, nolentes corrumpantur in poenis. tale quippe bonum est deus, ut nemini eum deserenti bene sit; et in rebus a deo factis tam magnum bonum est natura rationalis, ut nullum sit bonum, quo beata sit, nisi deus. peccantes igitur in suppliciis ordinantur: quae ordinatio quia eorum naturae non competit. ideo poena est; sed quia culpae competit, ideo iustitia est.
Cetera uero, quae sunt facta de nihilo, quae utique inferiora sunt quam spiritus rationalis, nec beata possunt esse nec misera. sed quia pro modo et specie sua etiam ipsa bona sunt nec esse quamuis minora et minima bona nisi a summo bono deo potuerunt, sic ordinata sunt, ut cedant infirmiora firmioribus et inualidiora fortioribus et inpotentiora potentioribus, atque ita caelestibus terrena concordent tamquam praecellentibus subdita. fit autem decedentibus et succedentibus rebus temporalis quaedam in suo genere pulchritudo. ut nec ipsa, quae moriuntur uel quod erant esse desinunt, turpent ac turbent modum et speciem et ordinem uniuersae creaturae: sicut sermo bene compositus utique pulcher est, quamuis in eo syllabae atque omnes soni tamquam nascendo et moriendo transcurrant.
Qualis autem et quanta poena cuique culpae debeatur, diuini iudicii est, non humani: quae utique et cum conuersis [*](3 enim A 6 sic] si G 10 nature b 12 sapliciis P 18 con- petit P1 15 sunt de nihilo facta L 18 necesse P nec- (uers. 24) erant om. L 19 esse poterant b cędent Pl 20 inuallidiora P innalida G 22 autem] enim A 23 temporalibus rebus G 24 desinant b 25 ac] aut PAVGb 29 qualis-humani om. G enim Å )
Omnes igitur naturae corruptibiles nec omnino naturae essent, nisi a deo essent, nec corruptibiles essent, si de illo essent, quia hoc, quod ipse est, essent. ideo ergo quocumque modo, quacumque specie. quocumque ordine sunt. quia deus est, a quo factae sunt; ideo autem non incommutabiles sunt, . quia nihil est, unde factae sunt. sacrilega enim audacia coaequantur nihil et deus, si quale est illud, quod de deo natum est, tale uelimus esse illud, quod ab eo de nihilo factum est.
Quapropter nec naturae dei omnino noceri potest nec alicui naturae sub deo noceri iniuste potest, quia et cum peccando iniuste aliqui nocent, uoluntas iniusta eis inputatur; potestas autem, qua nocere permittuntur. non est nisi a deo, qui et ipsis nescientibus nouit, quid illi pati debeant. quibus eos nocere permittit.
Haec omnia tam perspicua, tam certa si uelint aduertere, qui aliam naturam inducunt, quam non fecit deus, non tantis blasphemiis implerentur, ut et in summo malo tanta bona ponerent et in deo tanta mala. sufficit enim, ut supra dixi, ad eorum correctionem, si uelint adtendere, quod eos etiam inuitos cogit ueritas confiteri omnia prorsus bona non [*]( 1 remitatur A et cum] cura (sup. cum superscr. dm) A et—deum om. L reditur P\' 3 supplitio P et impone 0 4 quae] quia b etiam om. b habens (in tas.) S habent b 6 et] et ut A at b poenitua SP consumatur Gt consum mantur P 8 igitur] ergo b olno ns b 9 nec-essent om. L 12 autem] enim A non om. V, 8. l. L incommutabiles (s a m. 1 s. I.) P 13 elim] autem b audatia P 14 deo] eo G 16 Qua nec propter A natura G nocere omnino b 17nocere G quia Gl 18 aliquidG 20 nocentibus b 22 uellentPAVGb 27 prorsus bona. et ab alio parua bona & nisi sqq. A )
Commemoremus ergo bona quanta potuerimus. quae dignum est ut deo auctori tribuamus. et his sublatis uideamus, utrum aliqua natura remanebit. omnis uita et magna et parua, omnis potentia et magna et parua, omnis salus et magna et parua, omnis memoria et magna et parua, omnis intellectus et magnus et paruus, omnis tranquillitas et magna et parua, omnis uirtus et magna et parua, omnis copia et magna et parua, omnis sensus et magnus et paruus, omne lumen et magnum et paruum, omnis suauitas et magna et parua, omnis mensura et magna et parua, omnis pulchritudo . et magna et parua. omnis pax et magna et parua et si qua similia occurrere potuerint maximeque illa, quae per omnia reperiuntur, siue spiritalia siue corporalia, omnis modus, omnis species, omnis ordo et magnus et paruus, a domino deo sunt. quibus bonis omnibus qui male uti uoluerit, diuino iudicio poenas luet; ubi autem nullum horum omnino fuerit, nulla natura remanebit.