Et ideo de libris noui testamenti exceptis figuratis significationibus domini, si uitam moresque sanctorum et facta ac dicta consideres, nihil tale proferri potest, quod ad imitationem prouocet mentiendi. simulatio enim Petri et Barnabae non solum commemorata, uerum etiam reprehensa atque correcta est. non enim, ut nonnulli putant, ex eadem simulatione etiam Paulus \'apostolus aut Timotheum circumcidit aut ipse quaedam ritu iudaeico sacramenta celebrauit, sed ex illa libertate sententiae suae, qua praedicauit nec gentibus prodesse circumcisionem nec iudaeis obesse. unde nec illos astringendos ad consuetudinem iudaeorum nec illos a paterna deterrendos censuit. unde illa uerba eius sunt: circumcisus quis uocatus est? non adducat [praeputium]. in praeputio quis uocatus est? non circumcidatur. circumcisio nihil est, et praeputium nihil est sed obseruatio mandatorum dei. unusquisque in qua uocatione uocatus est, in ea permaneat. quomodo enim potest adduci praeputium quod praecisum est? sed \'non [*](3 cf. Ez. 16, 52 13 cf. Gal. 2, 12. 13 15 cf. Epist. 75 Aug. n. 9-11 21 I Cor. 7, 18-20 ) [*]( 1 ponitur F 4 dicitur sodoma F in] ex El 7 proficiendum MR proficientes SF proficientis Let] met S aut β 12 nil g potest proferri y 13 enim] nanque in ras. E namque bd 14 reprehensa est atque correcta SEFfi 17 iudaico SEFLfaybd 18 sententiae] scientiae F 19 iudeis R adstringendos R 22 addnrat P preputium S om. M1, quod uocab. inclusi 25 quo M 27 precisum S precissum 3 )
423
adducat\' dixit \'non ita uiuat\', quasi praeputium adduxerit, id est, quasi in eam partem, quam nudauit, rursus tegmen carnis adtraxerit et quasi iudaeus esse destiterit, sicut alibi dicit: circumcisio tua praeputium facta est. et hoc non tamquam cogens dixit apostolus aut illos manere in praeputio aut iudaeos in consuetudine patrum suorum, sed ut neutri in alteram cogerentur, potestatem autem haberet quisque manendi in sua consuetudine, non necessitatem. neque enim, si uellet iudaeus, ubi nullum perturbaret, recedere a iudaeicis obseruationibus, prohiberetur ab apostolo, quando quidem consilium in eis permanendi ad hoc dedit, ne superfluis perturbati iudaei ad ea, quae saluti essent necessaria, non uenirent, neque ab illo prohiberetur, si uellet quisquam gentilium ideo circumcidi, ut hoc ipsum ostenderet, non se detestari quasi noxium, sed indifferenter habere tamquam signaculum, cuius utilitas iam tempore praeterisset; non enim, si salus ex eo iam nulla esset, etiam exitium inde metuendum fuit. ideoque et Timotheus, cum in praeputio uocatus esset, tamen, quia de iudaea matre ortus erat et ostendere cognatis suis debebat ad eos lucrifaciendos non hoc se didicisse in disciplina christiana, ut illa sacramenta, quae legis ueteris essent, abominaretur, circumcisus est ab apostolo: ut hoc modo demonstrarent iudaeis non ideo gentes non ea suscipere, quia mala sunt et perniciose a patribus obseruata, sed quia iam saluti non necessaria post aduentum tanti sacramenti, quod per tam longa tempora tota uetus illa scriptura propheticis figurationibus parturiuit. nam et Titum
[*](4 Rom. 2, 25 18 cf. Act. 16, 1. 3 27 cf. Gal. 2, 3. 4 ) [*]( 1 dixit id est F 2 partem om. F 4 facta est sed extiterit (eistiterit R) MBv 5 in om. M 6 preputio S iudaeos om. Fl 7 neuter S altera SF cogeretur SFE 8 necessitate. M necessitate Rrp 9 enim om. β 10 iudaicis Sy2EFL$fbd 11 coneilium-indaei ad om. SFLE1 13 quisque F 14 hostenderet E 18 preputio MS 19 iudea M et (s. et add. ut) ostenderet y 20 lucrifatiendos R 22 abhominaretur Fpy? . 28 demonntraregt Mf demonstraret Fpq\'b 24 et] aut F 27 appropheticis Y titum non est compulsus F circumcidere SF (in mg. a* ii 6 cõpulsus circumcidi) L ) 424
circumcideret, cum hoc urgerent iudaei, nisi subintroducti falsi fratres ideo fieri uellent, ut haberent, quod de ipso Paulo disseminarent, tamquam eorum ueritati cesserit, qui spem salutis euangelicae in circumcisione carnis atque eius modi obseruationibus esse praedicarent et sine his nemini Christum prodesse contenderent, cum contra nihil prodesset Christus eis, qui eo animo circumciderentur, ut ibi esse salutem putarent, unde est illud: ecce ego Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. ex hac igitur libertate Paulus paternas obseruationes obseruauit, hoc unum cauens et praedicans, ne sine his salus christiana nulla putaretur. Petrus autem simulatione sua, tamquam in iudaismo salus esset, cogebat gentes iudaeizare, quod uerba Pauli ostendunt dicentis: quomodo gentes cogis iudaeizare? non enim cogerentur, nisi uiderent eum sic eas obseruare, quasi praeter illas salus esse non posset. Petri ergo simulatio libertati Pauli non est conparanda. et ideo Petrum amare debemus libenter correctum, non autem astruere etiam de auctoritate Pauli mendacium, quia et Petrum coram omnibus in rectam uiam reuocauit, ne gentes per eum iudaeizare cogerentur, et ipse suae praedicationi adtestatus est, qui cum putaretur hostis paternarum traditionum eo quod nolebat eas inponere gentibus, non aspernatus eas ipse more patrio celebrare satis ostendit hoc in eis Christo adueniente remansisse, ut nec iudaeis essent perniciosae nec gentibus necessariae nec iam cuiquam hominum salutares.
[*]( 8 Gal. 5, 2 14 Gal. 2, 14 ) [*]( 1 cum] dum SFS urgaerent y nisi] ne F nisi (at ne) L 2 habere Ss quid F 4 circunciaione F circflcisionS M huiusmodi F 6 contenderent-prodesset om. MR 9 nihil uobis bd 10 ««seruaait E seruauit P 12 nulla simulatione [3 13 iudaizare SEFLfaabd 14 dicentes \'P 15 iudaizare SEFLfay*bd 16 ea S$illa S$17 libertate (p1 19 de pauli auctoritate .RPyoad pauli de auctoritate M qui MBEfaybd 20 iudaizare SEFLfabd 23 eas pr. om.$24 sfcatis 9 in om. F 25 esse R perniciose M perniosae JB1 ) 425
Quodsi auctoritas mentiendi nec de antiquis libris proferri potest, uel quia non est mendacium, quod figurate gestum dictumue recipitur, uel quia bonis ad imitandum non proponitur, quod in malis, cum proficere coeperint, in peioris conparatione laudatur, nec de noui testamenti libris, quia correctio potius quam simulatio, sicut lacrimae potius quam negatio Petri est imitanda.
Iam illis exemplis, quae de communi uita proferuntur, multo confidentius adserunt non esse credendum. prius enim docent iniquitatem esse mendacium multis documentis litterarum sanctarum et eo maxime, quod scriptum est: odisti. domine, omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. aut enim, ut solet scriptura, sequenti uersu exposuit superiorem, ut, quoniam latius solet patere iniquitas, intellegamus nominato mendacio tamquam speciem iniquitatis significare uoluerit, aut, si aliquid interesse arbitrantur, tanto peius est mendacium, quanto grauius positum est (perdes) quam \'odisti*. forte enim odit aliquem deus aliquanto mitius, ut eum non perdat; quem uero perdit, tanto uehementius odit, quanto seuerius punit. odit autem omnes, qui operantur iniquitatem; at omnes, qui loquuntur mendacium, etiam perdit. quo constituto quis eorum, qui haec asserunt, commouebitur illis exemplis, cum dicitur: quid? si ad te homo confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari? illa enim mors, quam stulte timent homines, qui peccare non timent, non animam, sed corpus occidit, sicut [*]( 11 Pb. 5, 6. 7 ) [*]( 3 recipitur ex recolitur E imitendum M non om. f γ4 proficere coeperintj profecerint SFL ceperint. Pт 5 de noui] donauit MR 7 est om. SF aestimanda S estimanda FL 8 illis er. E 10 IUtera-ram S 11 quo S 12 domine om. F omnes om. Ep, in mg. add. M iniquitatem om. M perdee (des m. 2 8. I.) S 13 locuntur 9 16 tamquam] #»«quam E quam βγφb 18 est positum β perdes 8. I. E hodisti 1i 19 odis β deus aliquem F 20 sguerius S 21 at] ad R aut β 22 locuntur Hji<p perdet MBEtpn 25 atnlti. E stnlti PY2 )
426
dominus in euangelio docet - unde praecipit, ne ipsa timeatur — os autem, quod mentitur, non corpus, sed animam occidit. his enim uerbis apertissime scriptum est: os autem, quod mentitur, occidit animam. quomodo ergo non peruersissime dicitur, ut alter corporaliter uiuat, debere alterum spiritaliter mori? nam et ipsa dilectio proximi ex sua cuiusque terminum accepit. diliges, inquit, proximum tuum tamquam te ipsum. quomodo ergo quisque diligit tamquam se ipsum, cui ut praestet uitam temporalem, ipse amittit aeternam? quandoquidem si pro illius temporali uita suam ipsam temporalem perdat, non est iam diligere sicut se ipsum, sed plus quam se ipsum: quod sanae doctrinae regulam excedit. multo minus igitur aeternam suam pro alterius temporali mentiendo amissurus est. temporalem plane uitam suam pro aeterna uita proximi non dubitabit Christianus amittere; hoc enim praecessit exemplum, ut pro nobis dominus ipse moreretur. ad hoc enim et ait: hoc est mandatum meum, ut diligatis inuicem, sicut et ego dilexi uos. maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. non enim quisquam est ita desipiens, ut dicat aliud quam saluti sempiternae hominum consuluisse dominum uel faciendo, quod praecepit, uel praecipiendo, quod fecit. cum igitur mentiendo uita aeterna amittatur, numquam pro cuiusquam temporali uita mentiendum est. enimuero isti, qui stomachantur et indignantur, si nolit aliquis mendacio perimere animam suam, ut alius senescat
[*]( 1 cf. Matth. 10, 23 3 Sap. 1, 11 7 Leu. 19, 18; Matth. 22. 39; 19, 19 17 Ioh. 15, 12. 13 ) [*]( 1 precipit S precepit EP ista SF, (in tex.) E ipse r 3 autem] enim E om. FLfibd 4 occidet BMf1 6 spiritaaliter SP 7 coiusque dilectione MRfab, (8. I.) E cniuaquae dilectione (ne s. I.) tp diligens R inquid Rl inquis <p 8 tamquam] sicut p 9 prestes P 10 si om. RM-s illius in 8. l. f3 ipsius E 11 aut suam M perdet f3 iam non est f 13 igitur minus 7 14 temporalis It 15 aeternam 81 19 maiorem hac F 20 ponat quis 22{3, (quis g. I. m. 2) E 22 precipit SF 25 sthomacantur S stomacantur E 26 in carne senescat F ) 427
in carne, quid, si etiam furto nostro, quid, si adulterio liberari possit aliquis de morte? ideone furandum est aut moechandum? nesciunt enim ad hoc se cogere, ut, si laqueum ferat homo et stuprum petat, confirmans, quod sibi collum ligabit, nisi ei concedatur, quod petit, consentiatur propter animam, sicut ipsi dicunt, liberandam. quod si absurdum et nefarium est, cur animam suam quisque mendacio corrumpat, ut alter uiuat in corpore, cum, si suum corpus propterea corrumpendum daret, omnium iudicio nefariae turpitudinis damnaretur? proinde non est in ista quaestione adtendendum, nisi utrum iniquitas sit mendacium. quod cum supra commemoratis documentis asseratur, uidendum est ita quaeri, utrum pro alterius salute mentiri aliquis debeat, ac si quaereretur, utrum pro alterius salute iniquus esse aliquis debeat. quod si respuitis animae salus, quae non potest nisi aequitate seruari, et se ut praeponamus non solum alterius, sed etiam nostrae saluti temporali iubet, quid restat, inquiunt, quo dubitare debeamus numquam omnino esse mentiendum? non enim dici potest esse aliquid in temporalibus commodis salute ac uita corporali maius aut carius. unde si nec ipsa praeponenda est ueritati, quid obici potest propter quod mentiendum esse contendant, qui aliquando putant oportere mentiri?
Pudicitia quippe corporis quia multum honorabili persona uidetur occurrere et pro se flagitare mendacium, ut, si stuprator inruat, qui possit mendacio deuitari, sine dubitatione mentiendum sit, facile responderi potest nullam esse pudicitiam corporis, nisi ab integritate animi pendeat: qua disrupta cadat necesse est, etiamsi intacta uideatur, et ideo non in [*]( 2 posset Ffy mecbandum MR$moecandum E 6 nefarium ex necessarium E 7 quisquae i\' corumpat <p 8 pr?pt?r?& (8. I- m. 2 ideo) E ideo β 9 dampnaretur r 11 memoratis Ml 12 utrum-14 debeat omnia in mg. m. 2 F 13 ac-debeat om. MJR 15 et se om. SFEt 17 quo] quod ,¥Rp( 18 nonquam i esse om. SFE1 esse fin. om. β 21 quod S 23 pudicitie pudicitiae Eibd honorabilis fYrbà 25 aine-sit om. β (del. m. 2) El 26 pudicitiam esse F 27 dirupta 22.F?7 di.rupta E 28 in om. M )
428
rebus temporalibus esse numerandam, quasi quae inuitis possit auferri. nullo modo igitur se animus mendacio corrumpit pro corpore suo, quod scit manere incorruptum, si ab ipso animo incorruptio non recedat. quod enim uiolenter non praecedente libidine patitur corpus, uexatio potius quam corruptio nominanda est. aut si omnis uexatio corruptio est, non omnis corruptio turpis est, sed quam libido procurauerit aut cui libido consenserit. quanto autem praestantior est animus corpore. tanto sceleratius corrumpitur. ibi ergo seruari potest pudicitia. ubi nulla nisi uoluntaria potest esse corruptio. certe enim si stuprator corpus inuaserit, qui nec ui contraria possit nec ullo consilio uel mendacio deuitari, necesse est fateamur aliena libidine pudicitiam non posse uiolari. quapropter quoniam nemo dubitat meliorem esse animum corpore, integritati corporis integritas animi praeponenda est, quae in aeternum seruari potest. quis autem dixerit integrum animum esse mentientis? etenim libido quoque ipsa recte definitur adpetitus animi, quo aeternis bonis quaelibet temporalia praeponuntur. nemo itaque potest conuincere aliquando esse mentiendum, nisi qui potuerit ostendere aeternum aliquod bonum obtineri posse mendacio. sed cum tanto quisque ab aeternitate discedat, quanto a ueritate discedit, absurdissimum est dicere discedendo inde posse ad boni aliquid aliquem peruenire. aut si est aliquod bonum aeternum, quod non conplectatur ueritas, non erit uerum, et ideo nec bonum erit, quia falsum erit. ut autem animus corpori, ita ueritas etiam ipsi animo
[*]( , 2 igitnr] ergo F animus se Ebd corrumpat F1? 3 scitsit MR$5 uex?atio R est nominanda R 9 p$cieuci$pudicitia E 10 nolomptaria R 11 contraria] contrairi (iri in rtts.) E, (iri s. 1. m. 2) T posit R 12 euitari F fateatur 7 13 pudicitia S 14 integritate M 17 diffinitur Jfp-f difinitur R apetitus M etpetitus R 18 quolibet β 20 optineri R$21 aeternitati M 22 quando R disceditj discendat R disc.dat (s. ras. or) E discordat (in ras.) 7, p6 post discordat sequitur: qui (quia P) autem (om. P) mentitur a ueritate discedit (tw mg.) E" P 23 discendo RM posse s. I. m. 2 E, om. SF boni om. MRryrl 26 autem om. F etiam ueritas bd ) 429
praeponenda est, ut eam non solum magis quam corpus, sed etiam magis quam se ipsum adpetat animus. ita quippe erit integrior et castior, cum eius potius inmutabilitate quam sua mutabilitate perfruetur. si autem Loth, cum ita iustus esset, ut angelos etiam hospites suscipere mereretur, stuprandas filias Sodomitis obtulit, ut feminarum potius ab eis corpora quam uirorum corrumperentur, quanto diligentius atque constantius animi castitas in ueritate seruanda est, cum uerius ipse corpori suo quam corpus uirile femineo corpori praeferatur I