De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Quodsi quisquam putat ideo cuiquam pro alio esse mentiendum, ut interim uiuat aut in his rebus, quas multum diligit, non offendatur, quo possit ad aeternam ueritatem peruenire discendo, non intellegit primo nullum esse flagitium, quod non eadem condicione suscipere cogatur, sicut iam superius demonstratum est, deinde ipsius doctrinae auctoritatem intercipi et penitus interire, si eis, quos ad illam perducere conamur, mendacio nostro persuademus aliquando esse mentiendum. cum enim doctrina salutaris partim credendis, partim intellegendis rebus constet nec ad ea, quae intellegenda sunt, perueniri possit, nisi prius credenda credantur, quomodo credendum est ei, qui putat aliquando esse mentiendum, ne forte et tunc mentiatur, cum praecipit ut credamus? unde enim sciri potest, utrum et tunc habeat aliquam causam, sicut ipse putat, officiosi mendacii, existimans falsa narratione hominem territum posse a libidine cohiberi atque hoc modo etiam ad spiritalia se consulere mentiendo arbitretur? quo genere admisso atque adprobato omnis omnino [*]( 4 cf. Gen. 19, 8 ) [*]( 2 animus appetat p 3 mobilitate [36 4 perfruitur SF esset iostos E 6 foeminarum E 8 corpore E 10 cuiquam uel Rβγφ, (vel 8. I.) E alio] aliquo MRE2 £ <p 12 diligat M 14 condicionem B 15 iam om. EI auctoritate R2 16 paenitus S quos (s aup. 4) e 19 quae ad intelligenda p 20 peraenire M 21 credum Sl 23 enim] etiam p scire F 24 et ipse β aestimane SEl estimans Fg 27 ammisso MRS1 )
Sic ista quaestione ex utraque parte considerata atque tractata non tamen facile ferenda sententia est; sed adhuc diligenter audiendi, qui dicunt nullum esse tam malum factum, quod non in peioris deuitatione faciendum sit; pertinere autem ad facta hominum non solum quidquid faciunt, sed quidquid etiam cum consensione patiuntur. unde, si extitit causa, ut eligeret Christianus turificare idolis, ne consentiret stupro, quod persecutor ei, nisi faceret, minabatur, recte uidentur quaerere, cur non etiam mentiretur, ut tantam illam turpitudinem deuitaret. ipsam enim consensionem, qua se stuprum pati mallet quam turificare idolis, non passionem dicunt esse, sed factum: quod ne faceret, elegit turificare. [*]( 2 nutrit] mittit β 3 caedene S 4 falsitati si] falsitatis MR uel LEfabd officio F*$o aliunde SE1 perpetrandi F 5 aut enim] autem MR in temporalia MR 6 ueritate M 9 ueritatis Ifs ftptus] apertus LF1 11 eis] his i debere om. F debere—bonos in mg. m. 2 y 13 horum ergo F trium-stultum in mg. m. 2 F 18 deuitatine R pertine (J 19 facti j3 quicquid Mf om. ° 20 existit SF exstitit MBbd 21 eligeretur M eligeret uir Bfaz 22 persecutore inisi M 23 quur MR ullam F om. L 24 ipsa B se om. BM$\'(, er. in E 26 elegi Bl turificaret B )
In qua propositione ista sunt, quae merito quaeri possunt: utrum talis consensio pro facto habenda sit; aut utrum consensio dicenda sit, quae non habet adprobationem; aut utrum adprobatio sit, cum dicitur: expedit hoc pati potius quam illud facere; et utrum recte ille fecerit turificare quam stuprum pati; et utrum mentiendum esset potius, si ea condicio daretur, quam turificandum. sed si talis consensio pro facto habenda est, homicidae sunt etiam, qui occidi maluerunt quam falsum testimonium dicere, et quod est homicidium grauius, in se ipsos. cur enim hoc pacto non dicatur, quod ipsi se occiderint, quia hoc elegerunt in se fieri, ne facerent quod cogebantur? aut si grauius putatur alium occidere quam se ipsum, quid? si haec condicio martyri proponeretur, ut, si nollet de Christo falsum testimonium dicere atque immolare daemonibus, ante oculos ipsius alius non quilibet homo, sed pater eius occideretur, rogans etiam filium, ne id perseuerantia sua fieri permitteret, nonne manifestum est illo in testimonii fidelissimi sententia permanente solos homicidas futuros fuisse. qui patrem eius occiderent, non illum etiam parricidam? sicut ergo huius tanti sceleris particeps iste non esset, cum elegisset patrem suum potius ab aliis interfici, etiam sacrilegum, cuius anima raperetur ad poenas, quam fidem suam falso testimonio uiolare: sic talis ille consensus non eum faceret tanti flagitii participem, si male facere ipse nollet, quidquid alii propterea fecissent, quia ipse non faceret. quid enim tales persecutores [*]( 2 şa:tlçţQ (in m9- m. 2 suo) F flagitiom tam inmane M.ff flagitium tam inmaneret R remoueri ME$yp moneri R 4 consentio P aut] ITL F 5 consentio P 6 aut] an F potius pati F 7 faceret R ille recte F turificaret R 12 cur ex quo F 13 occiderunt F elegerunt hoc Pad 14 quam se ipsum om. ap 15 quod il martiri rE manfi P postponeretur p 17 demonibus My ipsius] eius β 20 sententiam permanentfi R homicida M 21 etiam] esse F 24 raeperetur R reperetur M penam i penas P 25 uiolaret MRFS*9t1 26 ipso Sl quicquid RMfi )