De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed utrum sit utile aliquando mendacium, multo maior magisque necessaria quaestio est. utrum ergo mentiatur quisquis fallendi non habet uoluntatem uel etiam id agit, ne fallatur, cui aliquid enuntiat, quamuis enuntiationem ipsam falsam habere uoluerit, quia ideo uoluit, ut uerum persuaderet; et utrum mentiatur quisquis etiam uerum uolens enuntiat causa fallendi, dubitari potest. nemo autem dubitat mentiri eum, qui uolens falsum enuntiat causa fallendi. quapropter enuntiationem falsam cum uoluntate ad fallendum prolatam manifestum est esse mendacium. sed utrum hoc solum sit mendacium, alia quaestio est.

Interim de hoc genere, in quod omnes consentiunt, inquiramus: utrum aliquando sit utile falsum aliquid enuntiare cum uoluntate fallendi. nam qui hoc sentiunt, adhibent testimonia sententiae suae, commemorantes Sarram, cum risisset, angelis negasse quod riserit; Iacob a patre interrogatum [*]( 25 cf. Gen. 18, 15 26 cf. Gen. 27, 19 ) [*]( 1 recognouimus SFL 3 pro cognito] cognitum SFW 4 quod uel 9 5 opus non F 6 quidem om. WEY temeritas et error MRCEpfb 7 sed tamen MRCFPfav diflnitionum R diffinitionum MF$f 9 aut (s. add. uel) E łųţ med. (s. add. uel) E 10 uelit F 13 uoluntatem non habet F id agit om. y1 14 qui S alicui SF om. L denuntiat SFL enuntianti omnem C1 15 suaderet MBfx(l 18 quiapropter MR 19 falsam om. SFL, s. I. E 24 adhibent] habent SFL 25 sententiae suae testimonia 7 sailram S saram LEFbd 26 negasset R ) [*]( 27* )

420
respondisse, quod ipse esset Esau maior filius eius; Aegyptias, quoque obstetrices, ne infantes Hebraei nascentes interficerentur, etiam deo adprobante et remunerante mentitas et multa eius modi exempla eligentes eorum hominum mendacia commemorant, quos culpare non audeas atque ita fatearis aliquando esse posse non solum reprehensione non dignum, sed etiam dignum laude mendacium. addunt etiam, quo non solos premant diuinis libris deditos, sed etiam omnes homines sensumque communem dicentes: si quis ad te confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari, non es mentiturus? si aliquid aegrotus interroget, quod ei scire non expedit, qui etiam possit te non respondente grauius adfligi, audebisne aut uerum dicere in perniciem hominis aut silere potius quam honesto et misericordi mendacio ualitudini eius opitulari? his atque talibus copiosissime se arbitrantur urgere, ut, si consulendi causa exigit, aliquando mentiamur.

Contra illi, quibus placet numquam mentiendum, multo fortius agunt, utentes primo auctoritate diuina, quoniam in ipso Decalogo scriptum est: falsum testimonium ne dicas, quo genere complectitur omne mendacium; quisquis enim aliquid enuntiat, testimonium perhibet animo suo. sed ne quis contendat non omne mendacium falsum testimonium esse appellandum, quid dicturus est ad id, quod scriptum est: os quod mentitur occidit animam? quod ne quis arbitretur exceptis aliquibus mentientibus posse intellegi, alio loco legat: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. [*]( 1 cf. Ex. 1, 19..20 19 Ex. 20, 16 24 Sap. I, 11 26 Ps. 5, 7 ) [*]( 1 egyptias 7 egiptias 9 2 haebrei MS hebrei py 3 approbante? 7 6 reprahensione M 7 laude dignam E addunt-non] annunciantes ut non SF annuntiant ut non L 8 set M 10 es] est MC 12 te non respondente possit ECbd aut exp. E om. y 14 ualetudini MRbd 15 urguere SC 16 mentiantur F 17 illis R numquam on. ? sic mentiendum Me., 19 decalago o1 non SEF 21 annuotiat (prim. n 8. l.) 8 22 contendat] concedat SF omnS B 24 occidet RIC\'f 26 locuntur MREfotp )

421
unde ore suo ipse dominus, sit, inquit, in ore uestro: est est, non non; quod autem amplius est, a malo est. hinc et apostolus, cum exuendum ueterem hominem praeciperet, quo nomine omnia peccata intelleguntur, consequenter ait in primis ponens: quapropter deponentes mendacium loquimini ueritatem.

Nec illis, quae de ueteribus libris mendaciorum exempla prolata sunt, terreri se dicunt: ubi quidquid gestum est, figurate accipi potest, quamuis reuera contigerit; quidquid autem figurate fit aut dicitur, non est mendacium. omnis enim enuntatio ad id, quod enuntiat, referenda est. omne autem figurate aut factum aut dictum hoc enuntiat, quod significat eis, quibus intellegendum prolatum est. unde credendum est illos homines, qui propheticis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia, quae scripta sunt de illis, prophetice gessisse atque dixisse; nec minus prophetice eis accidisse, quaecumque sic acciderunt, ut eodem prophetico spiritu memoriae litterisque mandanda iudicarentur. de obstetricibus autem, quia non eas possunt dicere prophetico spiritu significandi futuri ueri gratia aliud pro alio renuntiasse Pharaoni, etiamsi aliquid ipsis nescientibus quod per eas actum est significauit, pro gradu suo dicunt adprobatas et remuneratas a deo. qui enim nocendi causa mentiri solet, si iam consulendi causa mentiatur, multum profecit. sed aliud est, quod [*]( 1 Matth. 5, 37 5 Eph. 4, 25 ) [*]( 1 sit] ait sit (m. al. add.) S in ore uestro sit F inquid Cy autem El inquit E1 om. SF in ore uestro] sermo uester i in ore ŞŲQ uestro p 2 alt. est om. R 3 et om. E* exsuendum M 4 peccata-ait suppleta in ima pag. <p 7 qui F 8 quicquid Ms.,cp 9 quicquid Sift( 10 omnes M 13 unde et F 15 commorantur M 16 prophetisse y egisae E1^ gessisse-propbetice om. i1 prophetisse fi 17 nt epdem (a. Q acr. a) danda iudicarentur memoria litterisque mandanda iudicarentur ? 18 memoriae-spiritu in mg. m. 1 add. ji 20 pharahoni (h alt. m. 1 8. I.) S 22 est om. β 24 mentitor Mo proficit MEF(*$prof»cit (una litt. euan.) R )

422
per se ipsum laudabile proponitur, aliud, quod in deterioris conparatione praeponitur. aliter enim gratulamur, cum sanus est homo, aliter, cum melius habet aegrotus. nam in scripturis ipsis iustificata etiam Sodoma dicitur in conparatione scelerum populi Israhel. et ad hanc regulam dirigunt omnia mendacia, quae proferuntur de ueteribus libris nec reprehensa inueniuntur uel reprehendi non possunt, ut aut indole proficientium et spe adprobentur aut significationis alicuius causa non sint omnino mendacia.