De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Exceptis igitur iocis, quae numquam sunt putata mendacia — habent enim euidentissimam ex pronuntiatione atque ipso iocantis affectu significationem animi nequaquam fallentis, etsi non uera enuntiantis: quo genere utrum sit utendum perfectis animis, alia quaestio est, quam modo enodandam non suscepimus — exceptis ergo iocis prius agendum est, ne mentiri existimetur qui non mentitur.

Quapropter uidendum est, quid sit mendacium. non enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, si credit aut opinatur uerum esse quod dicit. inter credere autem atque opinari hoc distat, quod aliquando ille, qui credit, sentit se ignorare quod credit, quamuis de re, quam se ignorare nouit, omnino non dubitet, si eam firmissime credit; qui autem opinatur, putat se scire quod nescit. quisquis autem hoc enuntiat quod uel creditum animo uel opinatum tenet, etiamsi falsum sit, non [*](19 cf. de util. credo u. XXV p. 31 sq. ed. Z. ) [*]( 1 nusquam RMCvy errare M existimet C cum om. MCo 2 erratur om. MC 3 seuere om. MRCy*(l repraehendunt o antem] enim T 4 quisque 1 5 deprehendas i perlegeris MCfE2 ita] ita forte MRCE2Wf<pfi 6 reprehendis SFW reprehendas C 7 de om. F 8 cotidiane S cotidiani W tennis] hactenus S*FLWf> ac tenus (ac s. I. m. 2) f, 81E aut tenuia bd ac prope] proprie SFLW aut prope bd 13 falsitatis SW uerae <p uere y1 nuntiantis 97 annuntiantis P 14 enotandam tp 15 non om. CF, er. in L 22 du**bitet S si eam] sic enim SFL firme SFEXW opinator autem MEfiyy 23 quiquis 9 autem om. F hoc s. l. M 24 opinatam in ras. E putatum WSFLN )

415
mentitur. hoc enim debet enuntiationis suae fidei, ut illud per eam proferat, quod animo tenet, et sic habet, ut profert. nec ideo tamen sine uitio est, quamuis non mentiatur, si. aut non credenda credit aut quod ignorat nosse se putat, etiamsi uerum sit; incognitum enim habet pro cognito. quapropter ille mentitur, qui aliud habet in animo et aliud uerbis uel quibuslibet significationibus enuntiat. unde etiam duplex cor dicitur esse mentientis, id est duplex cogitatio: una rei eius, quam ueram esse uel scit uel putat et non profert; altera eius rei, quam pro ista profert sciens falsam esse uel putans. ex quo fit, ut possit falsum dicere non mentiens, -si putat ita esse, ut dicit, quamuis non ita sit; et ut possit uerum dicere mentiens. si putat falsum esse et pro uero enuntiat, quamuis reuera ita sit, ut enuntiat. ex animi enim sui sententia, non ex rerum ipsarum ueritate uel falsitate mentiens aut non mentiens iudicandus est. potest itaque ille, qui falsum pro uero enuntiat, quod tamen uerum esse opinatur, errans dici et temerarius; mentiens autem non recte dicitur, quia cor duplex cum enuntiat non habet nec fallere cupit, sed fallitur. culpa uero mentientis est in enuntiando animo suo fallendi cupiditas; siue fallat, cum ei creditur falsum enuntianti; siue non fallat, uel cum ei non creditur uel cum uerum enuntiat uoluntate fallendi quod non putat uerum. quod cum ei creditur, non utique fallit, quamuis fallere uoluerit: nisi [*]( 1 suae in mg. m. 2 T 3 ideo] inde W sine uitio] in nullo uitio MCfifvJE2 aut] autem F 4 credendo MRC se om. SEt 5 enim om. F 6 aliut M in om. W ip uerbis E in uerbis W 7 etiamueram esse om. W cor-duplex om. MRC 8 esse dicitur F eius rei MRy eius del. in E om. P 9 altera-profert om. MRFL 10 falsum SFL 11 non om. SFLW1 12 ut alt. om. MCRf\'© uerum] ut non P 15 aud C 17 enuntia. \'PI 19 dupplei (semper ita) T non habet cum enuntiat F 20 in enuntiando est F est om. SElW in animo F suo om. F fallendi in mg. m. 2 E 21 post fallat sequitur in E şit.lę 590 cum-ennntianti om. SFLW faleumcreditur om. Efi. del. T 22 fallat om. SFLW uel er. in C 23 efitiat y fallendi in mg. m. 2 y )
416
hactenus fallit, quatenus putatur ita etiam nosse uel putare ut enuntiat.

Quamquam subtilissime quaeratur, utrum, cum abest uoluntas fallendi, absit omnino mendacium.

Quid enim? si quisque falsum loquens, quod falsum esse existimat, ideo tamen facit, quia putat sibi non credi, ut eo modo falsa fide absterreat eum, cui loquitur, quem sentit sibi nolle credere? hic enim studio non fallendi mentitur, si mendacium est enuntiare aliquid aliter quam scis esse uel putas; si autem mendacium non est nisi cum aliquis enuntiat uoluntate fallendi, non mentitur iste, qui propterea falsum loquitur, quamuis nouerit uel putet falsum esse quod loquitur, ut ille, cui loquitur, non ei credendo non fallatur, quia eum sibi non crediturum uel scit uel putat. unde si adpareat fieri posse, ut aliquis propterea falsum dicat, ne fallatur ille, cui dicitur, existit aliud e contrario genus propterea uerum dicentis, ut fallat. qui enim uerum ideo loquitur, quia sentit sibi non credi, ideo utique uerum dicit, ut fallat; scit enim uel existimat propterea falsum putari posse quod dicitur, quoniam ab ipso dicitur. quamobrem cum ideo uerum dicit, ut falsum putetur, -ideo uerum dicit, ut fallat. quaerendum ergo est, quis potius mentiatur: utrum ille, qui falsum dicit, ne fallat, an ille, qui uerum dicit, ut fallat, cum et ille sciat uel putet falsum se dicere et iste sciat uel putet uerum se dicere. iam enim diximus eum, qui nescit [*](1 actenus MRClv quatinus Ffa nosse uel] nos sine R 2 ut om. WEl 5 quia p şj y, seå add. post enim si enim MRC quia F 6 tamen] non W 8 hinc R 9 scit W 10 pntat W aliquid itfRfipr? aliquit C 11 enuntiatur Ebd 12 putat W 13 ille cui loquitur om. SWLtEI, F haec uerba post fallatur praebet 14 scit] nouit MROE\'fi 15 nec W 16 dixerit W exsistit M existat C aliud 8. I. m. 2 Y e om. MCl contrario s4iad (exp. m. 2) f1 17 uerum pi. om. F 18 utique-putari om. SFL WEt itaque f1 20 ad pr. dicitur in mg. add. m. 2 utique fallere uult F 21 dicit uerum T 22 est ergo f est om. W 24 se falsum MRCff 25 se uerum E )

417
falsum esse quod enuntiat, non mentiri, si hoc putat uerum, eumque potius mentiri, qui etiam uerum enuntiat, cum falsum putat, quia ex animi sui sententia iudicandi sunt. de illis itaque non parua quaestio est, quos proposuimus: unum, qui scit aut putat se falsum dicere et ideo dicit, ne fallat — uelut si aliquam uiam nouerit obsideri a latronibus et timens, ne per illam pergat homo, cuius saluti prospicit et eum scit sibi non credere, dicat eam uiam non habere latrones ad hoc, ut iliac non eat, dum ideo credit latrones ibi esse, quia ille dixit non ibi esse, cui non credere statuit mendacem putans alterum autem, qui sciens aut putans uerum esse quod dicit, ad hoc tamen dicit, ut fallat; tamquam si homini non sibi credenti dicat latrones in illa uia esse, ubi reuera eos esse cognouit, ut ille, cui dicit, per illam uiam magis pergat atque ita in latrones incidat, dum putat falsum esse quod ille dixerit. quis ergo istorum mentitur: ille, qui elegit falsum dicere, ne fallat, an ille, qui elegit uerum dicere, ut fallat? ille, qui falsum dicendo egit, ut uerum sequeretur cui dixit, an iste, qui uerum dicendo egit, ut falsum sequeretur cui dixit? an forte ambo mentiti sunt? ille, quia uoluit falsum dicere, iste, quia uoluit fallere. an potius neuter eorum mentitus est? ille, quia uoluntatem habuit non fallendi, et ille, quia uoluntatem habuit uerum dicendi. non enim nunc agitur, quis eorum peccauerit, sed quis mentitus sit. cito enim uidetur ille peccasse, qui uerum dicendo egit, ut homo incideret in latrones, ille autem non [*](1 nuntiat RCMt si-mentiri om. S, in mg. E 6 uelud M ueluti f 7 illani] eam E cuiusj uiuus <p 8 eam] illam E latronem R latros M ad-l0 esse om. F 9 ille S quia (a s. I.) E quia -esae om. S ille-cui in mg. E 10 cui] qui ei S qui F statuit credere r 11 alter F 12 ad-dicit om. SFEl$ut ex et M 13 illa 9. I. m. 2 f reuera] uera (m. rec. corr. in uere) <p 14 cui dicit] qui init SF qui ibat L magis] ni?gQ& (exp. m. 2) 7 ita om. y 15 incedat Sl 16 falsum elegit p . eligit y1 17 eligit If\'r qui] quidem BIlL dicendo falsum F 18 egit] elegit SFL andixit in mg. m. 2 E, om. SF 20 noluit My 22 falendi e 24 alicui uidetur F ille uidetur E ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V parI III. ) [*]( 27 )
418
peccasse uel etiam bene fecisse, qui falsum dicendo egit, ut homo perniciem deuitaret. sed possunt exempla ista conuerti, ut et ille aliquid grauius eum pati uelit, quem falli non uult — multi enim quaedam uera cognoscendo sibi intulerunt perniciem, si talia fuerunt, ut eos latere debuerint — et iste II aliquid commodi uelit adipisci eum, quem uult falli. nonnulli enim, qui sibi mortem intulissent, si aliquid mali, quod uere contigerat, de caris suis cognouissent, falsum putando sibi pepercerunt; atque ita falli eis profuit, sicut aliis offuit uera cognoscere. non ergo id agitur, quo animo consulendi aut nocendi uel ille falsum dixit, ne falleret, uel iste uerum dixit. ut falleret; sed exceptis commodis aut incommodis eorum. quibus locuti sunt, quantum ad ipsam ueritatem falsitatemque adtinet, quaeritur, quis eorum an uterque neuterue mentitus sit. si enim mendacium est enuntiatio cum uoluntate falsum enuntiandi, ille potius mentitus est, qui falsum dicere uoluit et dixit quod uoluit, quamuis, ne falleret, dixerit; si autem mendacium est quaelibet enuntiatio cum uoluntate fallendi. non ille, sed iste mentitus est, qui etiam uerum dicendo fallere uoluit. quodsi mendacium est enuntiatio cum uoluntate alicuius falsitatis, ambo mentiti sunt, quia et ille suam enuntiationem falsam esse uoluit et ille de uera sua falsum credi uoluit. porro si mendacium est enuntiatio falsum enuntiare uolentis, ut fallat, neuter mentitus est, quia et ille habuit uoluntatem falsum dicendo uerum persuadere et iste, ut falsum persuaderet, uerum dicere. aberit igitur omnis temeritas atque omne mendacium, cum et id, quod uerum [*]( luel] sed p feeisse] egisse F 2 conuerti ita eiempla 7 ista] itaJKfCfb 3 et om. C grauius aliquid P 4 uera quaedam CLbd 5 taliam Bl eo MR ea C Iacere M tacere C debuerunt <p 8 contiogerat S 9 perpecerunt !fit obfuit EFLbd 14 quare (tn textu, qagritor M mg.) F an]ant SE 22 ille] iste$bd 25 et-persuaderet om. E1 et iste ut om. S iste—dicere] ille uertl dicendo falsum attendi FL. sed L in mg.; in textu habetur: f$l§uip (Jlcere 26 persuaderet OIØ. S fę.ĮŞŲ111 uerum (exp. m. 2) E 27 cum et] si SLFbd credendam SFL credendomue f credendumue (ue 8. l.) E, frbd )
419
credendumque cognouimus, cum opus est, enuntiamus et id uolumus persuadere, quod enuntiamus. si autem uel quod falsum est uerum putantes uel quod incognitum est nobis pro cognito habentes uel quod credendum non est credentes uel, cum id non opus est, enuntiantes tamen non aliud quam id, quod enuntiamus, persuadere conamur: non abest quidem temeritatis error, sed abest omne mendacium. nulla enim definitionum illarum timenda est, cum bene sibi conscius est animus hoc se enuntiare, quod uerum esse aut nouit aut opinatur aut credit, neque uelle aliquid nisi quod enuntiat persuadere.