De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Elucet itaque discussis omnibus nihil aliud illa testimonia scripturarum monere nisi numquam esse omnino mentiendum, quandoquidem nec ulla exempla mendaciorum imitatione digna in moribus factisque sanctorum inueniantur, quod ad eas adtinet scripturas, quae ad nullam figuratam significationem referuntur, sicuti sunt res gestae in Actibus apostolorum. nam domini omnia in euangelio, quae inperitioribus mendacia uidentur, figuratae significationes sunt. et quod ait apostolus: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, non eum mentiendo, sed conpatiendo fecisse recte intellegitur, ut tanta caritate cum eis liberandis ageret, ac si ipse in eo malo esset, a quo illos sanare cupiebat. non est igitur mentiendum in doctrina pietatis; magnum enim scelus est et primum genus detestabilis mendacii. non est [*]( 23 I Cor. 9, 22 ) [*]( 7 sciasimis 9 8 saepiendum JSqp alicunde py 9 pro quo sit] prQStt (in mg. pro alio sit) F prosit S 10 contera»nendum S 12 casti..n M 13 facta S 16 nonquam 7 omnino esse F 18 imitationem R 19 figuratam] figurationem M 20 res om. SF gesta SF 21 domini oni. F quae in euangelio (sic coni.) F 24 eum] enim F1 ea F2 25 recte] certe cp tanta castitate SF1 27 est om. Eug magnam M. )

464
mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est iniuria. non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius iniuria consulendum est. non est mentiendum quarto genere propter mendacii libidinem, quae per se ipsam uitiosa est. non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa ueritas fine placendi hominibus enuntianda est, quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est! non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam testimonii ueritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute corrumpitur. ad sempiternam uero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio; non enim malis conuertentium moribus ad bonos mores conuertendus est, quia, si erga illum faciendum est, debet etiam ipse conuersus facere erga alios atque ita non ad bonos, sed ad malos mores conuertitur, cum hoc ei praebetur imitandum conuerso, quod ei praestitum est conuertendo. neque septimo genere mentiendum est; non enim cuiusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est. nec si quisquam in recte factis nostris tam male mouetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior, propterea recte facta deserenda sunt, cum id nobis praecipue tenendum sit, quo uocare atque inuitare debemus, quos sicut nosmet ipsos diligimus, fortissimoque animo bibenda est apostolica illa sententia: aliis quidem sumus odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem. et ad haec quis idoneus? nec octauo genere mentiendum est, quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis et in malis id, quod ipsi facimus, eo quod fieri sinimus maius est. in his autem octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto emergit ad octauum, tanto amplius, quanto deuergit [*]( 23 II Cor. 2, 16 ) [*]( 4 ipsa MRqJ 5 fine] sine p 6 hominibus om. T 10 dicendos β 13 ipse] ille F alios] filios Fl 14 ęį P 15 praebet 8 prestituta M 16 est om. y 18 si om. <p 20 rectis y 22 fortismoque M 27 fieri] seris cp 29 octauum] primum in ras. S tanto-primum om. S mergir F mergit LRMy;1 emergit fr* deuergit E emergit Eug )
465
ad primum. quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putauerit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum.