De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Conficitur ergo ex his omnibus haec sententia, ut mendacium, quod non uiolat doctrinam pietatis neque ipsam pietatem neque innocentiam neque beniuolentiam, pro pudicitia corporis admittendum sit. et tamen, si quisquam proponeret sibi sic amandam ueritatem, non tantum quae in [*]( 12 cf. I Cor. 15, 53 ) [*]( 1 nostri om. MR ipse M 2 carni bd delectione β 4 autem om. P 5 beneuolentia Ebd 7 beneuolentia frbd cui poasumus Mt. SF 11 omni modo] omnino F poenitus M 12 cum oin. SF in hoc 9 13 incorruptionem-induerit om. RS corruptionem M1 15 illa 9 16 corporehorum M corpore.orum S 18 corrumpi] cor MR 19 quis P 20 repararetur M 21 castite 9 25 beneuolentiam BFLfod pudicitiJ B 26 ammittendum MRS poneret S )

462
contemplando est, sed etiam in uero enuntiando, quod in suo quoque rerum genere uerum est, et non aliter proferendam ore corporis sententiam, quam in animo concepta atque conspecta est, ut fidei ueridicam pulchritudinem non solum auro et argento et gemmis et amoenis praediis, sed et ipsi uniuersae temporali uitae omnique corporis bono praeponeret, nescio utrum sapienter a quoquam errare diceretur et, si hoc suis omnibus talibus rebus recte anteferret plurisque penderet. recte etiam temporalibus rebus aliorum hominum, quos innocentia beniuolentiaque sua seruare atque adiuuare deberet. amaret enim perfectam fidem non solum bene credendi ea. quae sibi excellenti et fide digna auctoritate dicerentur, sed etiam fideliter enuntiandi, quae ipse dicenda iudicaret ac diceret. fides enim appellata est in latina lingua ex eo, quia fit quod dicitur: quam manifestum est non exhibere mentientem. quae etsi minus uiolatur, cum ita quisque mentitur, ut ei nullo incommodo nullaque pernicie credatur addita etiam intentione uel salutis tuendae uel pudicitiae corporalis, uiolatur tamen, et res uiolatur in animi castitate atque sanctitate seruanda. unde cogimur non opinione hominum, quae plerumque in errore est, sed ipsa quae omnibus supereminet atque una inuictissima est ueritate etiam pudicitiae corporis perfectam fidem anteponere. est enim animi castitas amor ordinatus non subdens maiora minoribus. minus est autem, quidquid in corpore quam quidquid in animo uiolari potest. certe enim cum pro pudicitia corporali quisque mentitur, uidet quidem corrumpendo corpori suo non suam, sed alienam inminere libidinem, cauet tamen, ne saltem permittendo sit particeps. [*]( 1 etiam] et SF\' uerum SF 2 et in non MRf proferenda MRT proferendo F1 3 ore] motu MR7ab sententia MRy 5 et prim. om. qp geminis T amenis β sed et] atque MSRjy uniuerse MR 6 boni S praeponere ify1 10 beneuolentiaque fłbd 12 excellent S et] ac Sy dediqua <p 13 ac diceret om. 5 14 quia] quod 2*\'1 15 exibere Fa 19 uiolatur om. T 20 in opinione 3? 22 est om. F 23 antepenere R 24 quicquid SM 27 corrumpendi SF1 28 saltim MRSfi )
463
permissio uero illa ubi nisi in animo est? etiam corporalis ergo pudicitia corrumpi nisi in animo non potest: quo non consentiente neque permittente nullo modo recte dicitur uiolari pudicitia corporalis, quidquid in corpore fuerit aliena libidine perpetratum. unde colligitur multo magis animi castitatem seruandam esse in animo, in quo tutela est pudicitiae corporalis. quamobrem quod in nobis est, utrumque sanctis moribus et conuersatione muniendum est atque sepiendum, ne aliunde uioletur. cum autem utrumque non potest, quid pro quo sit contemnendum quis non uideat? cum uideat, quid cui sit praeponendum, animus corpori an corpus animo, animi castitas pudicitiae corporis, an pudicitia corporis castitati animi, et quid magis in peccatis cauendum, permissio facti alieni. an commissio facti tui.