De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Tanta porro caecitas hominum animos occupauit, ut eis parum sit, si dicamus quaedam mendacia non esse peccata, nisi etiam in quibusdam peccatum dicant esse, si mendacium recusemus, eoque perducti sunt defendendo mendacium, ut etiam primo illo genere, quod est omnium sceleratissimum, dicant usum fuisse apostolum Paulum. nam in epistula ad Galatas, quae utique sicut ceterae ad doctrinam religionis pietatisque conscripta est, illo loco dicunt eum esse mentitum, ubi ait de Petro\' et Barnaba: cum uidissem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii. cum enim uolunt Petrum ab errore atque ab illa, in quam inciderat, uiae prauitate defendere, ipsam religionis uiam, in qua salus est omnibus, confracta et comminuta scripturarum auctoritate conantur euertere. in quo non uident non solum mendacii crimen, sed etiam periurii se obicere apostolo in ipsa doctrina pietatis, hoc est in epistula, in qua praedicat euangelium; ibi quippe ait, priusquam ista narraret: quae autem scribo uobis, ecce coram deo quia non mentior. sed iam sit huius disputationis modus, in cuius totius consideratione et pertractatione nihil prae ceteris cogitandum atque orandum est quam illud, quod idem apostolus dicit: fidelis deus, qui non uos sinet temptari supra quam potestis [*]( 12 Gal. 2, 14 20 Gal. 1, 20 24 I Cor. 10, 13 ) [*]( 3 deceptorem] acceptorem M 4 porro tanta y animas SFL 5 uoce sit finitur fol. 94x codicis M; cetera pars folii praesecta est 6 esse dicant y 10 galathas KSFfa* 11 eum om. Pftp mentita ex mentiendum cp 14 ceciderat Fy 15 prauitatem R 16 comminuta] commutata S auctoritate scripturarum F 18 periurio Fl apostolum F 19 est er. in S praedicatur S 20 ibi] ubi Tcp uoce ista incipit fol. 94b cod. M 21 uobis om. SW quia om. SW 22 deputationis ep tutius SW 23 et pertractatione om. SFW ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pars III. ) [*]( 30)

466
ferre, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere. [*]( 1 etiam cum temptatione F exitus q) 2 amen F a codicibus M fol. 94b et R fol. 183* subscriptio abest Explicit liber beati Augustini de mendacio fol. 46* S, fol. 137* E Explicit liber aci Angnstini presbiteri de mendatio fol. 157* F a codice Y fol. 13* subscriptio abest Explicit liber de mendatio Anrelii Augustini doctoris contra mendatiani liber incipit ad Consentiam fol. 2o% a Explicit de mendacio Anrelii Augustini liber do gratias fol. 255b 9 Codicis L partes tantum comparaui )