De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Ista sunt autem, quae sanctitatis causa seruanda sunt: pudicitia corporis et castitas animae et ueritas doctrinae. pudicitiam corporis non consentiente ac permittente anima nemo uiolat. quidquid enim nobis inuitis nullamque tribuentibus potestatem maiore ui contingit in nostro corpore, nulla inpudicitia est. sed permittendi potest esse aliqua ratio, consentiendi autem nulla. tunc enim consentimus, cum adprobamus et uolumus; permittimus autem etiam non uolentes euitandae alicuius maioris turpitudinis gratia. consensio sane ad inpudicitiam corporalem etiam castitatem animi uiolat. animi quippe castitas est in bona uoluntate et sincera dilectione, quae non corrumpitur, nisi cum amamus atque adpetimus, quod amandum atque adpetendum non esse ueritas docet custodienda est ergo sinceritas dilectionis dei et proximi — in hac enim castitas animi sanctificatur — et agendum quibus possumus uiribus et pia supplicatione, ut cum uiolanda [*]( 1 hoc-inculpabiliter om. 9 2 faciat S 6 aiMcipitrat Mlbf 7 in alt. om. SF pecuniariQ E Uq1JQ E 9 ammittitur 8 quod admittitnr ne graaius admittatur SF% 10 amittitur 7 13 aitetar SF maioris-p. 463, 19 nul om. E 16 pudicitia-doctrinae m mg. 1 18 qvicquid MR 27 non amandam (non a. I. m. S) F non 8. 1. 8 om. F 28 einceriter Mfayb 30 uiolando RMf2fa uiolanda. 11 )

461
adpetitur pudicitia corporis nostri, nec ipse animae sensus extremus, qui carne inplicatus est, aliqua delectatione tangatur; si autem hoc non potest, uel mentis in non consentiendo castitas conseruetur. custodienda est autem in animi castitate, quod ad dilectionem proximi pertinet, innocentia et beniuolentia, quod autem ad dei, pietas. innocentia est, qua nulli uocemus; beniuolentia, qua etiam prosumus, cui possumus; pietas, qua colimus deum. ueritas autem doctrinae, religionis atque pietatis nonnisi mendacio uiolatur, cum ipsa summa atque intima ueritas, cuius est ista doctrina, nullo modo possit uiolari: ad quam peruenire atque in illa omni modo manere eique penitus inhaerere non licebit, nisi cum corruptibile hoc induerit incorruptio nem et mortale hoc induerit inmortalitatem. sed quia omnis in hac uita pietas exercitatio est, qua in illam tenditur, cui exercitationi ducatum praebet ista doctrina, quae humanis uerbis et corporeorum sacramentorum signaculis ipsam insinuat atque intimat ueritatem, propterea et haec, quae per mendacium corrumpi potest, maxime incorrupta seruanda est, ut, si quid in illa castitate animi fuerit uiolatum, habeat unde reparetur. corrupta enim auctoritate doctrinae nullus aut cursus aut recursus esse ad castitatem animi potest.