De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Haec certe omnia disputatio quamuis alternet aliis asserentibus numquam esse mentiendum et ad hoc diuina testimonia recitantibus, aliis contradicentibus et inter ipsa uerba diuinorum testimoniorum mendacio locum quaerentibus, nemo tamen potest dicere hoc se aut in exemplo aut in uerbo scripturarum inuenire, ut diligendum uel non odio habendum ullum mendacium uideatur, sed interdum mentiendo faciendum esse quod oderis, ut quod amplius detestandum est deuitetur. sed in hoc errant homines, quod subdunt pretiosa uilioribus. cum enim concesseris admittendum esse aliquod malum, ne aliud grauius admittatur, non ex regula ueritatis, sed ex sua quisque cupiditate atque consuetudine metitur malum et id putat grauius, quod ipse amplius exhorrescit, non quod amplius reuera fugiendum est. hoc totum ab amoris peruersitate gignitur uitium. cum enim duae sint uitae nostrae: una sempiterna, quae diuinitus promittitur, altera temporalis, in qua nunc sumus, cum quisque istam temporalem amplius diligere coeperit quam illam sempiternam, propter hanc, quam diligit. putat esse omnia facienda nec ulla aestimat grauiora peccata, quam quae huic uitae faciunt iniuriam et uel ei commoditatis [*]( 2 aubeuncium R 3 poenituaque M aut si quod] ut sicut ME1 ut sicut quod SR.r ut si quod F at sicut cp 5 sic quod SF 8 aliter (i s. I.) et aliis cp 9 nonquam 7 ad om. MR 12 potest tamen F 13 habendo mi 14 illum R illu tp1 nullum T uideatur] habeatur β 16 quo Mf o praetiosa S pretiosa (in mg. siora) F 17 ammittendum MHS 18 ammittatur MRSC?1 19 mentitur RiI 20 exorescit F ezorrescit RT 22 giginitur <p sint duae P 25 ceperit 9 quam alt. om. S 26 estimat R 27 eius SF commoditati. S commoditati F )

459
aliquid inique et inlicite auferunt aut eam penitus inlata morte adimunt. itaque fures et raptores et contumeliosos et tortores atque interfectores magis oderunt quam lasciuos, ebriosos, luxuriosos, si nulli molesti sunt. non enim intellegunt aut omnino curant, quod isti deo faciant iniuriam non quidem in illius aliquod incommodum, sed in suam magnam perniciem, cum dona eius in se corrumpunt, etiam temporalia, atque ipsis corruptionibus auersantur aeterna, maxime si iam templum dei esse coeperunt, quod Christianis omnibus apostolus ita dicit: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? quisquis templum dei corruperit, corrumpet illum deus; templum enim dei sanctum est, quod estis uos.

Et omnia quidem ista peccata, siue quibus iniuria fit hominibus in ipsis uitae huius commodis siue quibus se ipsi homines corrumpunt et nulli inuito nocent, omnia ergo ista peccata, etiamsi huic temporali uitae ad aliquam delectationem uel utilitatem uidentur consulere — nam nullus aliquid horum alio proposito ac fine committit - tamen ad illam uitam, quae sempiterna est, inplicatos omnibus modis inpediunt. horum autem alia sunt, quae solos facientes inpediunt, alia, quae eos etiam, in quibus fiunt. nam illa, quae utilitatis ad hanc uitam pertinentis gratia seruantur, cum auferuntur ab iniuriosis, illi soli peccant et a uita aeterna inpediuntur, qui ea faciunt, non hi, quibus faciunt. itaque etiamsi ea sibi auferri quisque consentiat, uel ne faciat aliquid mali uel ne in his ipsis maius aliquid incommodi patiatur, non solum [*]( 10 I Cor. 3, 16. 17 ) [*]( 1 inlicite 11 te <p poenitus M paenitus S 4 lusuriosos S luxoriosoa MR sint SFLEbd nec F 5 non curant T in iniuriam R 8 aduersantur (d s. I.) F aeternam MR si iam] sua 3 9 ceperant <p 11 abitat S 12 corrumpit alt. S 15 incommodis MRfb iųcommodis T sine F1 quibusnipsi. o 17 dilectionem S delectionem p 18 uident. m 19 finem. R 21 horum-inpediunt in mg. M 22 eos] hos JB-foJf2 os pM1 25 ii Ebd sibil ui S sit ui (sit s. I.) F 27 his] id 7 uinis p. )

460
non peccat, sed illud fortiter et laudabiliter, hoc utiliter et inculpabiliter facit. quae autem sanctitatis religionisque causa seruantur, cum haec uiolare iniuriosi uoluerint, etiam peccatis minoribus, non tamen iniuriis aliorum, si condicio proponitur et facultas datur, redimenda sunt. et tunc iam illa desinunt esse peccata, quae propter grauiora uitanda suscipiuntur. sicut enim in rebus utilibus, uelut in pecunia alioue aliquo commodo corporali, non uocatur damnum, quod propter maius lucrum amittitur, sic et in rebus sanctis non uocatur peccatum, quod, ne grauius admittatur, admittitur. aut si et illud damnum dicitur, quod aliquis perdit, ne amplius perdat, uocetur et hoc peccatum, dum tamen suscipiendum esse, ut amplius euitetur, ita nemo dubitet, sicut nemo dubitat cauendi maioris damni causa patiendum esse quod minus est.

Ista sunt autem, quae sanctitatis causa seruanda sunt: pudicitia corporis et castitas animae et ueritas doctrinae. pudicitiam corporis non consentiente ac permittente anima nemo uiolat. quidquid enim nobis inuitis nullamque tribuentibus potestatem maiore ui contingit in nostro corpore, nulla inpudicitia est. sed permittendi potest esse aliqua ratio, consentiendi autem nulla. tunc enim consentimus, cum adprobamus et uolumus; permittimus autem etiam non uolentes euitandae alicuius maioris turpitudinis gratia. consensio sane ad inpudicitiam corporalem etiam castitatem animi uiolat. animi quippe castitas est in bona uoluntate et sincera dilectione, quae non corrumpitur, nisi cum amamus atque adpetimus, quod amandum atque adpetendum non esse ueritas docet custodienda est ergo sinceritas dilectionis dei et proximi — in hac enim castitas animi sanctificatur — et agendum quibus possumus uiribus et pia supplicatione, ut cum uiolanda [*]( 1 hoc-inculpabiliter om. 9 2 faciat S 6 aiMcipitrat Mlbf 7 in alt. om. SF pecuniariQ E Uq1JQ E 9 ammittitur 8 quod admittitnr ne graaius admittatur SF% 10 amittitur 7 13 aitetar SF maioris-p. 463, 19 nul om. E 16 pudicitia-doctrinae m mg. 1 18 qvicquid MR 27 non amandam (non a. I. m. S) F non 8. 1. 8 om. F 28 einceriter Mfayb 30 uiolando RMf2fa uiolanda. 11 )

461
adpetitur pudicitia corporis nostri, nec ipse animae sensus extremus, qui carne inplicatus est, aliqua delectatione tangatur; si autem hoc non potest, uel mentis in non consentiendo castitas conseruetur. custodienda est autem in animi castitate, quod ad dilectionem proximi pertinet, innocentia et beniuolentia, quod autem ad dei, pietas. innocentia est, qua nulli uocemus; beniuolentia, qua etiam prosumus, cui possumus; pietas, qua colimus deum. ueritas autem doctrinae, religionis atque pietatis nonnisi mendacio uiolatur, cum ipsa summa atque intima ueritas, cuius est ista doctrina, nullo modo possit uiolari: ad quam peruenire atque in illa omni modo manere eique penitus inhaerere non licebit, nisi cum corruptibile hoc induerit incorruptio nem et mortale hoc induerit inmortalitatem. sed quia omnis in hac uita pietas exercitatio est, qua in illam tenditur, cui exercitationi ducatum praebet ista doctrina, quae humanis uerbis et corporeorum sacramentorum signaculis ipsam insinuat atque intimat ueritatem, propterea et haec, quae per mendacium corrumpi potest, maxime incorrupta seruanda est, ut, si quid in illa castitate animi fuerit uiolatum, habeat unde reparetur. corrupta enim auctoritate doctrinae nullus aut cursus aut recursus esse ad castitatem animi potest.