Conficitur ergo ex his omnibus haec sententia, ut mendacium, quod non uiolat doctrinam pietatis neque ipsam pietatem neque innocentiam neque beniuolentiam, pro pudicitia corporis admittendum sit. et tamen, si quisquam proponeret sibi sic amandam ueritatem, non tantum quae in [*]( 12 cf. I Cor. 15, 53 ) [*]( 1 nostri om. MR ipse M 2 carni bd delectione β 4 autem om. P 5 beneuolentia Ebd 7 beneuolentia frbd cui poasumus Mt. SF 11 omni modo] omnino F poenitus M 12 cum oin. SF in hoc 9 13 incorruptionem-induerit om. RS corruptionem M1 15 illa 9 16 corporehorum M corpore.orum S 18 corrumpi] cor MR 19 quis P 20 repararetur M 21 castite 9 25 beneuolentiam BFLfod pudicitiJ B 26 ammittendum MRS poneret S )
462
contemplando est, sed etiam in uero enuntiando, quod in suo quoque rerum genere uerum est, et non aliter proferendam ore corporis sententiam, quam in animo concepta atque conspecta est, ut fidei ueridicam pulchritudinem non solum auro et argento et gemmis et amoenis praediis, sed et ipsi uniuersae temporali uitae omnique corporis bono praeponeret, nescio utrum sapienter a quoquam errare diceretur et, si hoc suis omnibus talibus rebus recte anteferret plurisque penderet. recte etiam temporalibus rebus aliorum hominum, quos innocentia beniuolentiaque sua seruare atque adiuuare deberet. amaret enim perfectam fidem non solum bene credendi ea. quae sibi excellenti et fide digna auctoritate dicerentur, sed etiam fideliter enuntiandi, quae ipse dicenda iudicaret ac diceret. fides enim appellata est in latina lingua ex eo, quia fit quod dicitur: quam manifestum est non exhibere mentientem. quae etsi minus uiolatur, cum ita quisque mentitur, ut ei nullo incommodo nullaque pernicie credatur addita etiam intentione uel salutis tuendae uel pudicitiae corporalis, uiolatur tamen, et res uiolatur in animi castitate atque sanctitate seruanda. unde cogimur non opinione hominum, quae plerumque in errore est, sed ipsa quae omnibus supereminet atque una inuictissima est ueritate etiam pudicitiae corporis perfectam fidem anteponere. est enim animi castitas amor ordinatus non subdens maiora minoribus. minus est autem, quidquid in corpore quam quidquid in animo uiolari potest. certe enim cum pro pudicitia corporali quisque mentitur, uidet quidem corrumpendo corpori suo non suam, sed alienam inminere libidinem, cauet tamen, ne saltem permittendo sit particeps.
[*]( 1 etiam] et SF\' uerum SF 2 et in non MRf proferenda MRT proferendo F1 3 ore] motu MR7ab sententia MRy 5 et prim. om. qp geminis T amenis β sed et] atque MSRjy uniuerse MR 6 boni S praeponere ify1 10 beneuolentiaque fłbd 12 excellent S et] ac Sy dediqua <p 13 ac diceret om. 5 14 quia] quod 2*\'1 15 exibere Fa 19 uiolatur om. T 20 in opinione 3? 22 est om. F 23 antepenere R 24 quicquid SM 27 corrumpendi SF1 28 saltim MRSfi ) 463
permissio uero illa ubi nisi in animo est? etiam corporalis ergo pudicitia corrumpi nisi in animo non potest: quo non consentiente neque permittente nullo modo recte dicitur uiolari pudicitia corporalis, quidquid in corpore fuerit aliena libidine perpetratum. unde colligitur multo magis animi castitatem seruandam esse in animo, in quo tutela est pudicitiae corporalis. quamobrem quod in nobis est, utrumque sanctis moribus et conuersatione muniendum est atque sepiendum, ne aliunde uioletur. cum autem utrumque non potest, quid pro quo sit contemnendum quis non uideat? cum uideat, quid cui sit praeponendum, animus corpori an corpus animo, animi castitas pudicitiae corporis, an pudicitia corporis castitati animi, et quid magis in peccatis cauendum, permissio facti alieni. an commissio facti tui.
Elucet itaque discussis omnibus nihil aliud illa testimonia scripturarum monere nisi numquam esse omnino mentiendum, quandoquidem nec ulla exempla mendaciorum imitatione digna in moribus factisque sanctorum inueniantur, quod ad eas adtinet scripturas, quae ad nullam figuratam significationem referuntur, sicuti sunt res gestae in Actibus apostolorum. nam domini omnia in euangelio, quae inperitioribus mendacia uidentur, figuratae significationes sunt. et quod ait apostolus: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, non eum mentiendo, sed conpatiendo fecisse recte intellegitur, ut tanta caritate cum eis liberandis ageret, ac si ipse in eo malo esset, a quo illos sanare cupiebat. non est igitur mentiendum in doctrina pietatis; magnum enim scelus est et primum genus detestabilis mendacii. non est [*]( 23 I Cor. 9, 22 ) [*]( 7 sciasimis 9 8 saepiendum JSqp alicunde py 9 pro quo sit] prQStt (in mg. pro alio sit) F prosit S 10 contera»nendum S 12 casti..n M 13 facta S 16 nonquam 7 omnino esse F 18 imitationem R 19 figuratam] figurationem M 20 res om. SF gesta SF 21 domini oni. F quae in euangelio (sic coni.) F 24 eum] enim F1 ea F2 25 recte] certe cp tanta castitate SF1 27 est om. Eug magnam M. )
464
mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est iniuria. non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius iniuria consulendum est. non est mentiendum quarto genere propter mendacii libidinem, quae per se ipsam uitiosa est. non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa ueritas fine placendi hominibus enuntianda est, quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est! non est mentiendum sexto genere; neque enim recte etiam testimonii ueritas pro cuiusquam temporali commodo ac salute corrumpitur. ad sempiternam uero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio; non enim malis conuertentium moribus ad bonos mores conuertendus est, quia, si erga illum faciendum est, debet etiam ipse conuersus facere erga alios atque ita non ad bonos, sed ad malos mores conuertitur, cum hoc ei praebetur imitandum conuerso, quod ei praestitum est conuertendo. neque septimo genere mentiendum est; non enim cuiusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est. nec si quisquam in recte factis nostris tam male mouetur, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior, propterea recte facta deserenda sunt, cum id nobis praecipue tenendum sit, quo uocare atque inuitare debemus, quos sicut nosmet ipsos diligimus, fortissimoque animo bibenda est apostolica illa sententia: aliis quidem sumus odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem. et ad haec quis idoneus? nec octauo genere mentiendum est, quia et in bonis castitas animi pudicitia corporis et in malis id, quod ipsi facimus, eo quod fieri sinimus maius est. in his autem octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto emergit ad octauum, tanto amplius, quanto deuergit
[*]( 23 II Cor. 2, 16 ) [*]( 4 ipsa MRqJ 5 fine] sine p 6 hominibus om. T 10 dicendos β 13 ipse] ille F alios] filios Fl 14 ęį P 15 praebet 8 prestituta M 16 est om. y 18 si om. <p 20 rectis y 22 fortismoque M 27 fieri] seris cp 29 octauum] primum in ras. S tanto-primum om. S mergir F mergit LRMy;1 emergit fr* deuergit E emergit Eug ) 465
ad primum. quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putauerit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitratur aliorum.
Tanta porro caecitas hominum animos occupauit, ut eis parum sit, si dicamus quaedam mendacia non esse peccata, nisi etiam in quibusdam peccatum dicant esse, si mendacium recusemus, eoque perducti sunt defendendo mendacium, ut etiam primo illo genere, quod est omnium sceleratissimum, dicant usum fuisse apostolum Paulum. nam in epistula ad Galatas, quae utique sicut ceterae ad doctrinam religionis pietatisque conscripta est, illo loco dicunt eum esse mentitum, ubi ait de Petro\' et Barnaba: cum uidissem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii. cum enim uolunt Petrum ab errore atque ab illa, in quam inciderat, uiae prauitate defendere, ipsam religionis uiam, in qua salus est omnibus, confracta et comminuta scripturarum auctoritate conantur euertere. in quo non uident non solum mendacii crimen, sed etiam periurii se obicere apostolo in ipsa doctrina pietatis, hoc est in epistula, in qua praedicat euangelium; ibi quippe ait, priusquam ista narraret: quae autem scribo uobis, ecce coram deo quia non mentior. sed iam sit huius disputationis modus, in cuius totius consideratione et pertractatione nihil prae ceteris cogitandum atque orandum est quam illud, quod idem apostolus dicit: fidelis deus, qui non uos sinet temptari supra quam potestis [*]( 12 Gal. 2, 14 20 Gal. 1, 20 24 I Cor. 10, 13 ) [*]( 3 deceptorem] acceptorem M 4 porro tanta y animas SFL 5 uoce sit finitur fol. 94x codicis M; cetera pars folii praesecta est 6 esse dicant y 10 galathas KSFfa* 11 eum om. Pftp mentita ex mentiendum cp 14 ceciderat Fy 15 prauitatem R 16 comminuta] commutata S auctoritate scripturarum F 18 periurio Fl apostolum F 19 est er. in S praedicatur S 20 ibi] ubi Tcp uoce ista incipit fol. 94b cod. M 21 uobis om. SW quia om. SW 22 deputationis ep tutius SW 23 et pertractatione om. SFW ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pars III. ) [*]( 30)
466
ferre, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere.
[*]( 1 etiam cum temptatione F exitus q) 2 amen F a codicibus M fol. 94b et R fol. 183* subscriptio abest Explicit liber beati Augustini de mendacio fol. 46* S, fol. 137* E Explicit liber aci Angnstini presbiteri de mendatio fol. 157* F a codice Y fol. 13* subscriptio abest Explicit liber de mendatio Anrelii Augustini doctoris contra mendatiani liber incipit ad Consentiam fol. 2o% a Explicit de mendacio Anrelii Augustini liber do gratias fol. 255b 9 Codicis L partes tantum comparaui )