De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Item quod scriptum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium, alius dicit nullum hic exceptum esse mendacium, sed omne damnatum. alius dicit: ita uero, sed qui loquuntur ex corde mendacium secundum superiorem disputationem; nam ueritatem loquitur in corde, qui odit mentiendi necessitatem, quam poenam huius uitae mortalis intellegit. alius dicit: omnes quidem perdet deus, qui loquuntur mendacium, sed non omne mendacium; est enim aliquod mendacium, quod tunc insinuabat propheta, in quo nulli parcatur; id est, si peccata sua quisque confiteri detrectans defendat ea potius et nolit agere paenitentiam, ut parum sit quia operatur iniquitatem, nisi etiam iustus uideri uolens medicinae confessionis non succumbat, ut et ipsa uerborum distinctio non aliud intimare uideatur: odisti omnes, qui operantur iniquitatem — sed non perdes, si paenitendo in confessione ueritatem loquantur, ut faciendo istam ueritatem ueniant ad lucem, sicut in euangelio secundum Iohannem dicitur: qui autem facit ueritatem, uenit ad lucem - perdes autem omnes, qui non solum operantur quod odisti, sed etiam loquuntur mendacium, falsam iustitiam praetendendo nec in paenitentia confitendo peccata.
Nam de falso testimonio, quod in decem praeceptis legis positum est, nullo modo quidem contendi potest dilectionem ueritatis in corde seruandam et proferendum falsum ad eum, apud quem dicitur testimonium. cum enim deo tantum dicitur, tunc tantum in corde ueritas amplectenda est; cum autem homini dicitur, etiam ore corporis uerum proferendum est, [*](1 Ps. 5, 7 14 Ps. 5, 6 18 Ioh. 3, 21 ) [*]( 1 locuntnr Rrcp 4 locuntur R-f 7 dicet M et omnes R locantur 7 8 est-lllendacium om. SF aliquid MR 9 parcetur β peccatur 7 10 confite S detractans o 11 defendat om. (3 penitentiam S\'f ut parumj utrum SlFEl 12 nisi qui (qui s. 1. m. 2) F 14 omnes om. 7 16 ueritati emloquantur R loquatur S 17 aeuangelio M 19 autem om. js1 operantur iniquitatem MRftyEtb quam 7 27 etiam] et in 7 )
Saluo igitur eo, quod falsum testimonium dicere numquam licet, quaeritur, utrum liceat aliquando mentiri. aut si falsum testimonium est omne mendacium, uidendum est, utrum admittat conpensationem, ut dicatur uitandi maioris peccati gratia. sicut illud, quod scriptum est: honora patrem et matrem, rapiente officio potiore contemnitur: unde ultimum sepulturae honorem patri prohibetur exsoluere, qui ab ipso domino ad regnum dei adnuntiandum uocatur.
Item quod scriptum est: uerbum custodiens filius a perditione longe aberit; excipiens autem excipit illud sibi, et nihil falsi de ore ipsius procedit, dicit aliquis non aliud hic accipiendum esse, quod positum est: excipiens uerbum filius, nisi uerbum dei, quod est ueritas. ergo (excipiens ueritatem filius a perditione longe aberit\' refertur ad illud, quod dictum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. quod uero sequitur: [*]( 17 Ex. 20, 12 19 cf. Matth. 8, 22 21 Prou. 29, 27 (24, 23) 27 Ps. 5, 7 ) [*]( 1 inspecto p 2 testis sit Ebd 4 debent T 6 doctrina—fide om. 8 in ipsa] ipsa FLbd 10 etsi F ei] et 8 om. F 11 foriaaÎI 7 16 ammittat 8 amittat Mlir\'f 18 fortionem 8 fortiore F contempnitur r 19 exoluere Fr 21 custodiena] ezcipieos Efybd 24 aliud hic) alias S\'FEI illud y 25 pr. uerbum om. M 28 locuntur Hyip )