De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Item quod scriptum est: uerbum custodiens filius a perditione longe aberit; excipiens autem excipit illud sibi, et nihil falsi de ore ipsius procedit, dicit aliquis non aliud hic accipiendum esse, quod positum est: excipiens uerbum filius, nisi uerbum dei, quod est ueritas. ergo (excipiens ueritatem filius a perditione longe aberit\' refertur ad illud, quod dictum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium. quod uero sequitur: [*]( 17 Ex. 20, 12 19 cf. Matth. 8, 22 21 Prou. 29, 27 (24, 23) 27 Ps. 5, 7 ) [*]( 1 inspecto p 2 testis sit Ebd 4 debent T 6 doctrina—fide om. 8 in ipsa] ipsa FLbd 10 etsi F ei] et 8 om. F 11 foriaaÎI 7 16 ammittat 8 amittat Mlir\'f 18 fortionem 8 fortiore F contempnitur r 19 exoluere Fr 21 custodiena] ezcipieos Efybd 24 aliud hic) alias S\'FEI illud y 25 pr. uerbum om. M 28 locuntur Hyip )

457
excipiens autem excipit illud sibi, quid aliud insinuat, nisi quod apostolus dicit: opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semet ipso habebit gloriam et non in altero? qui enim excipit uerbum, id est ueritatem non sibi sed ut homnibus placeat, non eam custodit, cum eis uidet placeri posse mendacio. qui autem excipit sibi, nihil falsum de ore ipsius procedit, quia etiam cum placet hominibus mendacium, non mentitur ille, qui ueritatem, non de qua illis, sed de qua deo placeret, excepit sibi. itaque non est, cur hic dicatur: omnes quidem perdet, qui loquuntur mendacium, sed non omne mendacium, quando uniuersaliter omnia mendacia circumcisa sunt in eo, quod dictum est: et nihil falsi de ore ipsius procedit. sed dicit alius ita esse accipiendum, sicut accepit apostolus Paulus, quod ait dominus: ego autem dico uobis, non iurare omnino. nam et hic omnis iuratio circumcisa est, sed ab ore cordis, ut numquam uoluntatis adprobatione fieret, sed necessitate infirmitatis alterius, id est a malo alterius, cui non aliter uidetur persuaderi posse quod dicitur, nisi iurando fides fiat; aut ab illo malo nostro, quod huius mortalitatis adhuc pellibus inuoluti cor nostrum non ualemus ostendere: quod utique si ualeremus, iuratione opus non esset. quamquam etiam in hac tota sententia, si, quod dictum est: custodiens uerbum filius a perditione longe aberit, de ipsa dictum est ueritate, per quam facta sunt omnia, quae incommutabilis semper manet, quoniam doctrina religionis ad eam contemplandam perducere nititur, potest uideri ad hoc esse dictum: et nihil falsi de ore [*]( 2 Gal. 6, 4 12 Prou. 29, 27 (24, 23) 15 Matth. 5, 84 23 Proa. 29, 27 (24, 23) 24 cf. Ioh. 14, 6; 1, 3 ) [*]( _1 illa 7 quod y1 3 gloriam habet 8 gloriam habebit Fp 5 eis] eiua S 6 placere 8 7 qui « 8 de om. MBfty, exp. in E quia Mf 9 de om. MRpfy, exp. in E quia e 10 hic cur R perdes f 11 sed-mendacium in mg. F 17 ueritatis cp sed-alterius om. φ 18 eui] cum <p 20 quo Bcp 22 opus om. S sententia tota Mlbfy si] sit J2 si quod] sicut SF 23 excipiens {lE*bd 24 ueritatem B 26 ducere S )
458
ipsius procedit, ut nihil falsi, quod ad doctrinam pertinet, dicat. quod mendacii genus nulla omnino conpensatione subeundum penitusque ac praecipue deuitandum est. aut si quod dictum est \'nihil falsi\', absurde accipitur, si non ad omne mendacium referatur, quod dictum est de ore ipsius\\ secundum superiorem disputationem os cordis accipiendum esse contendit, qui aliquando putat esse mentiendum.