De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Nam de falso testimonio, quod in decem praeceptis legis positum est, nullo modo quidem contendi potest dilectionem ueritatis in corde seruandam et proferendum falsum ad eum, apud quem dicitur testimonium. cum enim deo tantum dicitur, tunc tantum in corde ueritas amplectenda est; cum autem homini dicitur, etiam ore corporis uerum proferendum est, [*](1 Ps. 5, 7 14 Ps. 5, 6 18 Ioh. 3, 21 ) [*]( 1 locuntnr Rrcp 4 locuntur R-f 7 dicet M et omnes R locantur 7 8 est-lllendacium om. SF aliquid MR 9 parcetur β peccatur 7 10 confite S detractans o 11 defendat om. (3 penitentiam S\'f ut parumj utrum SlFEl 12 nisi qui (qui s. 1. m. 2) F 14 omnes om. 7 16 ueritati emloquantur R loquatur S 17 aeuangelio M 19 autem om. js1 operantur iniquitatem MRftyEtb quam 7 27 etiam] et in 7 )

456
quia homo non est cordis inspector. sed plane de ipso testimonio non absurde quaeritur apud quem quisque sit testis. non enim apud quoscumque loquimur, testes sumus, sed apud eos, quibus expedit et debetur per nos cognoscere aut credere ueritatem: sicuti est iudex, ne in iudicando erret; aut qui docetur doctrina religionis, ne erret in fide aut in ipsa doctoris auctoritate dubius fluctuet. cum autem ille te interrogat aut uult ex te aliquid nosse, qui eam rem quaerit, quae non ad eum pertineat, aut quam ei nosse non expedit, non testem, sed proditorem requirit. itaque si ei mentiaris, a falso fortasse testimonio alienus eris, sed a mendacio profecto non eris.

Saluo igitur eo, quod falsum testimonium dicere numquam licet, quaeritur, utrum liceat aliquando mentiri. aut si falsum testimonium est omne mendacium, uidendum est, utrum admittat conpensationem, ut dicatur uitandi maioris peccati gratia. sicut illud, quod scriptum est: honora patrem et matrem, rapiente officio potiore contemnitur: unde ultimum sepulturae honorem patri prohibetur exsoluere, qui ab ipso domino ad regnum dei adnuntiandum uocatur.