De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Haec certe omnia disputatio quamuis alternet aliis asserentibus numquam esse mentiendum et ad hoc diuina testimonia recitantibus, aliis contradicentibus et inter ipsa uerba diuinorum testimoniorum mendacio locum quaerentibus, nemo tamen potest dicere hoc se aut in exemplo aut in uerbo scripturarum inuenire, ut diligendum uel non odio habendum ullum mendacium uideatur, sed interdum mentiendo faciendum esse quod oderis, ut quod amplius detestandum est deuitetur. sed in hoc errant homines, quod subdunt pretiosa uilioribus. cum enim concesseris admittendum esse aliquod malum, ne aliud grauius admittatur, non ex regula ueritatis, sed ex sua quisque cupiditate atque consuetudine metitur malum et id putat grauius, quod ipse amplius exhorrescit, non quod amplius reuera fugiendum est. hoc totum ab amoris peruersitate gignitur uitium. cum enim duae sint uitae nostrae: una sempiterna, quae diuinitus promittitur, altera temporalis, in qua nunc sumus, cum quisque istam temporalem amplius diligere coeperit quam illam sempiternam, propter hanc, quam diligit. putat esse omnia facienda nec ulla aestimat grauiora peccata, quam quae huic uitae faciunt iniuriam et uel ei commoditatis [*]( 2 aubeuncium R 3 poenituaque M aut si quod] ut sicut ME1 ut sicut quod SR.r ut si quod F at sicut cp 5 sic quod SF 8 aliter (i s. I.) et aliis cp 9 nonquam 7 ad om. MR 12 potest tamen F 13 habendo mi 14 illum R illu tp1 nullum T uideatur] habeatur β 16 quo Mf o praetiosa S pretiosa (in mg. siora) F 17 ammittendum MHS 18 ammittatur MRSC?1 19 mentitur RiI 20 exorescit F ezorrescit RT 22 giginitur <p sint duae P 25 ceperit 9 quam alt. om. S 26 estimat R 27 eius SF commoditati. S commoditati F )