De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Item dictum est apostolis, ut nihil secum portantes in uia ex euangelio uiuerent. et quodam loco etiam ipse dominus significauit, cur hoc dixerit, cum addidit: dignus est enim operarius mercede sua. ubi satis ostendit permissum hoc esse, non iussum, ne forte qui hoc faceret, ut in opere praedicationis uerbi aliquid ab eis, quibus praedicaret, in usus uitae huius sumeret, inlicitum aliquid se facere arbitraretur. posse tamen laudabilius non fieri in apostolo Paulo satis demonstratum est. qui cum diceret: communicet autem qui catechizatur uerbum ei, qui se catechizat in omnibus bonis, et multis locis id salubriter fieri ab eis, quibus uerbum praedicatur, ostenderet, sed tamen ego, inquit, non sum usus hac potestate. potestatem ergo dedit dominus, cum ista diceret, non imperio constrinxit. ita pleraque in uerbis intellegere non ualentes in factis sanctorum colligimus quemadmodum oporteat accipi, quod facile in aliam partem duceretur, nisi exemplo reuocaretur. [*]( 1 cf. Ioh. 12, 6 5 cf. Act. 11, 28-30 9 cf. Luc. 10, 4. 7 11 Matth. 10, 10 17 Gal. 6, 6 21 I Cor. 9, 12 ) [*]( 1 dabantur vt seruari (exLn. m. 2) f et mittebantur F 2 ut om. F necessario R 9 portarent T 10 euuangelio o 11 cur hoc dixerit m. 2 in mg. F 13 qui. S 15 huius uitae usus SF$ ueu Y aliquod y 18 qui om. j3 catecizatur SFL cathezizatur Mfio catezizatur V cathecizatur R uerbo SEFLfoybd seuo S 19 catecizat MS cathezizat \'fI catecizat (3 cathecizat i 20 praedicaret .E2γβbd 21 inquit ego i eo p inquid M usus sum p sum om. S ac MR potestatem rol 23 constriiit i constrincxit R itaque SF 24 quemammodum Mr.p 25 diceretur F exemplum R ) [*]( XXXXI Aug. Sect. V pars lII. ) [*]( 29 )