De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sicut illud: nolite cogitare de crastino, et: nolite itaque cogitare quid manducetis et quid bibatis et quid induamini. cum autem uidemus et [*](7 Matth. 5, 34 9 cf. Rom. 9, 1; Gal. 1, 20; Phil. 1, 8 15 Matth. J.>, 37 26 Matth. 6, 34, 25 ) [*]( 1 iudeoram B 3 esset β 4 poratum Mcpl 7 critum fl 8 epistolis SRFELfay apistoliB M 11 consuetudinem—ex om. S 12 ita ita M 14 lingam p precipitem M 16 sue lip infinnitati F 18 scriptura de illo F 19 ait omnino FLbd non cessit S 20 oiolatur eum R 21 aeditis S 24 non est T 27 itaque] inquit F )
449
ipsum dominum habuisse loculos, quo ea quae dabantur mittebantur, ut seruari possent ad usus pro tempore necessarios, et ipsos apostolos procurasse multa fratrum indulgentiae non solum in crastinum, sed etiam in prolixius tempus inpendentis famis, sicut in Actibus apostolorum legimus: satis elucet illa praecepta sic intellegenda, ut nihil operis nostri temporalium adipiscendorum amore uel timore egestatis tamquam ex necessitate faciamus.