De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sic ergo quod scriptum eat: os autem, quod mentitur, occidit animam, de quo ore dixerit, quaeritur. plerumque enim scriptura cum os dicit, conceptaculum ipsum cordis significat, ubi placet et decernitur quidquid etiam per uocem, cum uerum loquimur, enuntiatur, ut corde mentiatur. cui placet mendacium, possit autem non corde mentiri, qui per uocem aliud quam est in animo ita profert, ut maioris mali euitandi causa malum se admittere nouerit, cui tamen utrumque displiceat. et qui hoc asserunt, ita dicunt etiam illud intellegendum, quod scriptum est: qui loquitur ueritatem in corde suo, quia semper in corde ueritas loquenda est; non autem semper in ore corporis, si aliqua causa cauendi maioris mali aliud, quam in animo est, uoce proferri exigat. et esse quidem os cordis ex hoc iam intellegi potest, quod ubi locutio est, ibi os non absurde intellegitur. non recte diceretur: qui loquitur in corde suo, nisi et os in corde recte intellegeretur. quamquam et eo ipso loco, ubi scriptum est: os autem. quod mentitur, occidit animam, si circumstantia lectionis consideretur, non accipitur fortasse aliud quam os cordis. obscurum enim responsum ibi est, ubi homines latet, qui os cordis, nisi os corporis consonet, audire non possunt. illud autem os dicit in eo loco scriptura peruenire ad auditum spiritus domini, qui repleuit orbem terrarum, ita ut etiam labia et uocem et linguam commemoret in eo loco nec tamen omnia sinat intellectus nisi de corde accipi, quia dominum dicit non latere quod dicitur; quod autem bono isto ad aures nostras pertinente dicitur, nec homines latet. ita quippe [*]( 1 Sap. 1, 11 10 Ps. 14, 2 17 Sap. 1, 11 ) [*]( 1 sit R 2 occidet MR 3 scripturam R hoa R 4 discernitar Fp quicquid SMo 5 uerum etiam β renuntiatur S 8 ammittere SI/lfR-:; 9 asserunt] cesserunt o 11 ueritas in corde F 13 aliad ex aliquid Y et esse] et esse add. m. rec. S si F 16 nisi-corde 8. 1. m. 2 F 18 occidet MR 19 accipiatur SFLEbd 20 enim om. SF ibi M 25 sinit SFE1 de om. My deum RXEFfr 26 lateret R )