De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Scriptum est etiam: ego autem dico uobis, non iurare omnino. iurauit autem ipse apostolus in epistulis suis et sic ostendit, quomodo accipiendum esset quod dictum est: dico uobis, non iurare omnino: ne scilicet iurando ad facilitatem iurandi ueniatur, ex facilitate ad consuetudinem atque ita ex consuetudine in periurium decidatur. et ideo non inuenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet linguam praecipitem. et hoc utique a malo, sicut dictum est: quod autem amplius est, a malo est, non tamen suo, sed eorum infirmitatis, quibus etiam sic fidem facere conabatur. nam quod loquens iurasset, dum non scriberet, nescio utrum aliqua de illo scriptura narrauerit. et tamen dominus, omnino, ait. non iurare; non enim concessit, ut id liceret scribentibus. sed quia praecepti uiolati reum Paulum, praesertim in epistulis conscriptis atque editis ad spiritalem uitam salutemque populorum nefas est dicere, intellegendum est illud, quod positum est \'omnino\', ad hoc positum, ut, quantum in te est, non affectes, non ames, non quasi pro bono cum aliqua delectatione adpetas iusiurandum.