De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Velut cum legimus in euangelio: accepisti alapam, para alteram maxillam. exemplum autem patientiae nullum quam ipsius domini potentius et excellentius inuenimus. at ipse, cum alapa percussus esset, non ait: ecce altera maxilla, sed ait: si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? ubi ostendit illam praeparationem alterius maxillae in corde faciendam. quod etiam apostolus Paulus utique nouerat; nam et ipse, cum esset alapa percussus, ante pontificem non ait: percute maxillam alteram, sed, percutiet te dominus, inquit, paries dealbate; et tu sedes iudicare me secundum legem, et contra legem iubes me percuti? altissime intuens sacerdotium [*]( 5 cr. I Cor. X, 1-11 14 Matth. 5, 39 18 Ioh. 18, 23 23 Act. 23, 2 ) [*]( 1 reditos y 2 dicitur T dicit β mostra p 3 ut om. j ut ducant y 4 tamen om. F significantes cp asseritur S 5 exuendos F 6 seruitute Ml quam R3 in om. M paenamque ® 7 intinere M quem R que M 9 praesummas R redigenda* y 10 exceptis uidendum est utrum ea F neno F 11 emendatorum SF euitandorum y comendatio <p 12 exemplar SF 14 intellegimus M euuangelio <p 17 at] ad B et SF alteram maxillam SFf 19 cedis SRM 21 et-pontificem s. I. m. 2 F 23 percuti et S percutiat p te om. i dealbatae MR 24 sedens F* )