De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

De qua re patebit aliquis considerationi locus, si prius diuinas auctoritates, quae mendacium prohibent, diligenter discutiamus. si enim ipsae nullum dant locum, frustra quaerimus qua exeamus; tenendum est enim omni modo praeceptum dei et uoluntas dei in his, quae tenendo praeceptum eius passi fuerimus, aequo animo sequenda; si autem relaxatur aliquis exitus, non est in tali causa recusandum mendacium. propterea diuinae scripturae non solum praecepta dei continent, sed etiam uitam moresque iustorum, ut, si forte occultum est, quemadmodum accipiendum sit quod praecipitur, in factis iustorum intellegatur. exceptis itaque his factis, quae potest quisque ad allegoricam significationem referre, quamuis gesta esse nemo ambigat — sicuti sunt fere omnia in libris ueteris testamenti; quis enim ibi aliquid audeat adfirmare non pertinere ad figuratam praenuntiationem ? quippe cum apostolus etiam filios [*]( 25 cf. Gal. 4. 22. 24 ) [*]( 2 quem M 8 perturbent] pertrahant β 5 aut] ac F 7 peragamur R 8 etiam si SF conditio <p 9 faciemus o ei- -secrabilem MREFJLybd 10 iniquitatem F* 11 consideratioms 9 13 discutiamus] consideremus F ipse RSft 14 que MB que ® exaeamus o 15 domini F 16 aliqui S 19 quemammodum MSo 20 precepitur e 22 refferre 9 esse om. F 23 sicut SF sunt omnia in libris fere ueteris β 24 aliquid ibi SF aliquis ibi ? ibi] sibi 7 audeat aliquid T afirmare 9 pertinere aliquid T figuratutam S 25 prenuntiationem MRS pronuntiationem F habraham R abraham tr habraam f{I )

447
Abrahae, quos utique naturali ordine propagandi populi editos esse atque uixisse facillime dicitur (non enim monstra et prodigia nata sunt, ut ad significationem aliquam ducant animum) duo tamen testamenta significare asserat et beneficium illud mirabile, quod deus populo Israhel praestitit ad eruendos eos de seruitute, qua in Aegypto premebantur, poenamque uindictae, cum in itinere peccassent, in figura contigisse dicat, quae facta inuenies, quibus istam regulam deroges et adfirmare praesumas ad figuram aliquam non esse redigenda? — his ergo exceptis ea, quae in nouo testamento a sanctis facta sunt, ubi morum imitandorum euidentissima commendatio est, ualeant ad exempla intellegendarum scripturarum, quae in praeceptis digesta sunt.