Nam primum est ad euitandum capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis: ad quod mendacium nulla condicione quisquam debet adduci. secundum autem, ut aliquem laedat iniuste: quod tale est, ut et nulli prosit et obsit alicui. tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri, quamuis non ad inmunditiam obsit corporalem. quartum, quod fit sola mentiendi fallendique libidine, quod merum mendacium est. quintum, quod fit placendi cupiditate de suauiloquio. his omnibus penitus euitatis atque reiectis sequitur sextum genus, quod et nulli obest et prodest alicui: uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam sciens, ubi sit, nescire se mentiatur quocumque interrogante. [*]( 3 cum-dicendum in mg. m. 2 y 5 dicendum est F 6 respondeat p 7 ostendas] demonstres F 10 ibi ubi R ubi ubi Jllpl at S 11 quicquid JRSv 801us 111 12 iudicatar] uideatur y 13 fuit 7 ac] aac M 16 deuitandum F uitandum <p 18 nulla debet condicione quisque adduci Eug 19 autem om. Eug ut—iniuste orn. Jffrv, tkl. in E 20 prosit fin. cp 21 fin. obsit om. SF 22 quodfit om. Ewg fit] sit p 23 mendacium est merum 7 merum (t. I. t uerO) F 24 et de F suaui loquio S suaui elcquio f Eug euitatie penitus T paenitus S 26 uelut-mentiatur om. Mjf, del. E )
445
septimum, quod et nulli obest et prodest alicui excepto, si iudex interrogat: uelut si nolens hominem ad mortem quaesitum prodere mentiatur, non solum iustum atque innocentem, sed et reum, quia christianae disciplinae sit, ut neque de cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus intercludatur. de quibus duobus generibus, quae solent habere magnam controuersiam, satis tractauimus et quid nobis placeret ostendimus, ut suscipiendis incommoditatibus, quae honeste ac fortiter tolerantur, haec quoque genera deuitentur a fortibus et fidelibus et ueracibus uiris ac feminis. octauum est genus mendacii, quod et nulli obest et ad hoc prodest, ut ab inmunditia corporali aliquem tueatur, dumtaxat ea, quam superius commemorauimus. nam etiam non lotis manibus manducare inmunditiam putabant iudaei. aut si et hanc quisquam inmunditiam uocat, non tamen talem, pro qua euitanda mentiendum sit. si autem mendacium tale est, quod alicui faciat iniuriam, etiamsi ab hac inmunditia, quam omnes homines abhorrent ac detestantur, muniat hominem, utrum et hoc genere mentiendum sit, si talis fiat iniuria per mendacium, quae non sit in eo genere inmunditiae, de quo nunc agimus, alia quaestio est; non enim iam de mendacio quaeritur, sed quaeritur, utrum alicui facienda sit iniuria etiam non per mendacium, ut illa ab altero inmunditia depellatur: quod
[*]( 18 cf. Matth. 15, 2. 20 ) [*]( 1 excepto-interrogat om. RSEF 2 interroget MT uelut-intercludatnr om. Mffb 5 correptione R diaperetur S 9 hac M tollerantnr B tolerentur F 10 post feminis haec sequuntur in codice R: Non ergo mentiendum quarenti ubi sit qui se fidei cuiuspiam commiserit sed fortius respondendum: nec prodam nec mentiar. tum repetuntur verba p. 442, 11 fecit boc-p. 442, 20 constantius hisce mutatis: 11 tagastenais; 13 missis; 15 se praebetur; 16 tam hab.; 20 potest offertur; eodem ordine haec membra apud Eugippium se excipiunt 11 est om. Y obest] prodest T 12 eam S 14 putabant iudei immunditiam ji iudei B 15 quispiam F inmundiciam S qua] qu R uitanda o 17 inmunditia quam] inquam T 18 aborrent ? adhorret o hac cp 19 sit] est f 20 sit] fit T 23 repellatur SF$ ) 446
nullo modo putauerim. quamquam proponantur leuissimae iniuriae — ueluti est illa, quam de uno modio amisso supra commemoraui — et multum perturbent, utrum non debeamus facere cuiquam uel talem iniuriam, si ea potest alius, ne stuprum patiatur, defendi aut muniri. sed, ut dixi, alia quaestio est.
Nunc illud, quod instituimus, peragamus: utrum mentiendum sit, si etiam ineuitabilis condicio proponatur, ut aut hoc faciamus aut stuprum patiamur uel aliquam execrabilem inquinationem, etiamsi mentiendo nulli faciamus iniuriam.