De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed uenitur aliquando ad huius modi articulum, ut non interrogemur, ubi sit ille qui quaeritur, neque cogamur, ut eum prodamus, si sic occultatus est, ut inueniri facile nisi proditus nequeat, sed quaeritur a nobis, utrum illo loco sit an non sit. ubi si eum esse scimus, tacendo eum prodimus uel etiam dicendo nequaquam nos esse dicturos, utrum ibi sit, an non sit; ex hoc enim colligit ille, qui quaerit, ibi eum esse; ubi si non esset, nihil aliud ab eo, qui mentiri nollet nec hominem prodere, nisi eum non ibi esse responderetur. ita per nostram uel taciturnitatem uel talia uerba homo proditur, ut intret qui quaerit, si potestatem habet et inuenit eum: qui tamen ab eius inuentione mendacio nostro posset [*]( 2 Ps. 5, 7 7 Ex. 20, 15 ) [*]( 1 de om. MBSEfaybd 2 scriptum F perdes-meodacium om. f locnntur R 3 non—testimonium in mg. F inquid MB 4 locuntur Rpf 5 at-testimonium om. SF omnes (in mg. m. al. omne) R 6 inquam F 7 numquid] num Rp numqvid E 11 eorum SF ego R 13 in Ii intellensse o est om. est spatio vacuo rel.) S 14 implense y 16 scit β 19 ait om. T eum alt. om. a 20 nbi M 21 sit alt. om. r qui colit (j: querit 8. l. m. 2) cp 22 ubi eum non esset nihil <p aliud om. 8 25 intret (s. l. I terimat) F habit 9 26 possit SF )

444
auerti. quapropter si nescis ubi sit, nulla est causa occultandae ueritatis, sed te nescire fatendum est. si autem scis ubi sit, siue ibi sit, ubi quaeritur, siue alibi, non est dicendum, cum quaesitum fuerit, utrum ibi sit an non sit: non dico quod quaeris. sed dicendum: scio, ubi sit, sed numquam monstrabo. nam si de uno loco non respondeas et te non esse proditurum fatearis. tale est, ac si eundem locum digito ostendas; monetur enim certa suspicio. si autem primo fatearis te scire ubi sit, sed non dicere, potest fortasse ab illo loco inquisitor auerti et tibi iam incumbere, ut ubi est a te prodatur. pro qua fide atque humanitate quidquid fortiter tuleris, non solum non culpabile, sed etiam laudabile iudicatur, exceptis dumtaxat his, quae si passus fuerit homo, non fortiter, sed inpudice ac turpiter pati dicitur. hoc est enim ultimum mendacium, de quo diligentius tractandum est.