De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Fecit hoc episcopus quondam Thagastensis ecclesiae, Firmus nomine, firmior uoluntate. nam cum ab eo quaereretur homo iussu imperatoris per apparitores ab eo missos, quem ad se confugientem diligentia quanta poterat occultabat, respondit quaerentibus nec mentiri se posse nec hominem prodere passusque tam multa tormenta corporis — nondum enim erant imperatores christiani — permansit in sententia. deinde ad imperatorem ductus usque adeo mirabilis adparuit. ut ipse homini, quem seruabat, indulgentiam sine ulla difficultate inpetraret. quid hoc fieri potest fortius adque constantius? sed ait quisquam timidior: paratus esse possum ad quaelibet ferenda tormenta uel etiam mortem obeundam, ne peccem; cum autem peccatum non sit ita mentiri, ut neque cuiquam obsis neque falsum testimonium dicas et prosis alicui, stultum est et graue peccatum uoluntaria frustra sustinere tormenta et fortassis utilem salutem ac uitam incassum saeuientibus proicere. a quo quaero, cur timeat, quod scriptum est: [*]( 27 Ex. 20, 16 ) [*]( 1 huius i commiijserat S 4 hoc om. SFE*$et priusquam MEfay 6 siue-intellegis in mg. F 8 effugies (u ex i) 8 11 thagasensis slf\'SE thagatensis p 12 uolumtate R 13 missu9 Rl missis R* 14 confugentem e 15 se om. R 16 tam om. MRfty tw F er. in E 17 sentia Ml 20 fortius fieri, potest om. RMv 21 adque libet R 22 tormenta ferenda y 23 quum 14 26 ęt salutem f seruientibus MR se»uientibus E 27 quur MR )

443
falsum testimonium non dices, et non timeat, quod de deo dictum est: perdes omnes, qui loquuntur mendacium? non, inquit, scriptum est: omne mendacium. sed ita intellego, ac si sit scriptum: perdes omnes, qui loquuntur falsum testimonium. at nec ibi dictum est: omne falsum testimonium. sed ibi positum est, inquit, ubi cetera quae omni modo mala sunt. numquid et illud quod ibi est: non occides? quod si omni modo malum est, quomodo ab hoc crimine excusabuntur iusti, qui post legem datam multos occiderunt? sed respondetur, quod non ipse occidat, qui iusti alicuius praecepti minister est. horum ergo timorem sic accipio, ut tamen illum laudabilem uirum, qui nec mentiri uoluit nec hominem prodere, et melius arbitrer intellexisse, quod scriptum est, et intellectum fortiter impleuisse.