Quid ergo? si ad christianum homicida confugiat aut uideat, quo confugit, et de hac re interrogetur ab eo, qui ad supplicium quaerit hominem hominis interfectorem, mentiendum est? quomodo enim non tegit peccatum mentiendo, cum ille, pro quo mentitur, peccatum sceleratum admiserit? an [*]( 6 I Cor. 15, 15 ) [*]( 2 cum om. T 3 aut-quemquam in mg. F quo modo Sfi1 4 iuditio R uideatur Afcp 5 cause MF actenus MRSEz 6 scripture (p apostolus paulus MRIPytf inuenimur autem MfflPtf 8 eicitauit MREo 10 cuiusque p 11 falsum om. SfAEI qui] cum 7? 12 aut orn. SE1 peccatum alicuius MRrrpbd 13 obest om. T quoquo modo] commodo SF quo commodo (quo 8. I.) E 14 cuiulJquamuitam om. MREy esset in ras. F 17 eius] noa p 19 pr. ant om. e 20 a om. p r iudice S quaeritur R 22 confugiat homicida F 23 interrogatur F 25 enim] autem [J 26 ammiserit MRSy )
441
quia non de peccato eius interrogatur, sed de loco, ubi lateat? ergo mentiri ad cuiusquam tegendum peccatum malum est, mentiri autem ad tegendum peccatorem non est malum? ita sane, ait quispiam; non enim tunc peccat quisquam, cum euitat supplicium, sed cum facit aliquid dignum supplicio. pertinet autem ad disciplinam Christianam, ut neque de cuiusquam correctione desperetur neque cuiquam paenitendi aditus intercludatur. quid? si ad iudicem ductus de ipso loco, ubi se ille occultet, interrogeris, dicturus es aut: non ibi est, ubi eum scis esse, aut: non noui et non uidi, quod nosti et uidisti? dicturus ergo es falsum testimonium et occisurus animam tuam, ne occidatur homicida? an usque ad conspectum iudicis mentieris, iudice autem quaerente iam uerum dices, ne sis falsus testis? ipse igitur hominem proditione occisurus es. etiam proditorem quippe diuina scriptura detestatur. an forte proditor non est, qui iudici interroganti uerum indicat, esset autem proditor, si quemquam ultro ad exitium deferret? quid? si de iusto atque innocente ubi lateat sciens a iudice interrogeris, qui tamen ad mortem a maiore potestate iussus est rapi, ut ille, qui interrogat, exsecutor sit legis non conditor? an ideo non erit falsum testimonium, quod pro innocente mentieris, quia nec ille iudex, sed exsecutor interrogat? quid? si ipse conditor legis interroget aut quilibet iudex iniquus ad supplicium quaerens innocentem? quid facies? falsus testis an proditor eris? an ille erit proditor, qui iusto iudici latentem homicidam ultro detulerit, et ille non erit, qui iudici iniusto, ubi lateat innocens quem quaerit occidere,
[*]( .1 quia non om. r eius] quis SF$om. ? 2 tegendum cuiusquam MBErcpbil 4 ait ex aut M quisquam] quispiam F 5 supplitio R 7 disperetur MRS 8 qui y 9 occultat iZpY® interrogaris F 10 qui LF* 12 suam p 13 mentiris S querenti S iam] an S om. FL 14 dicis oe 91*9 S dicis β sia om. S proditionem P 15 non etiam FL proditorem deteetatnr FL 16 est om. M\'f 17 ad exitium ultro bd exitum J2{3 19 84 indice R 22 sed exsecutor] secntor M sed om. β executor py? 26 iudicia S ) 442
interroganti indicauerit eum, qui se fidei eius commiserat? an inter crimen falsi testimonii et proditionis dubius incertusque remanebis? an tacendo uel profitendo te non esse dicturum certus utrumque uitabis? cur ergo non hoc facias, priusquam ad iudicem uenias, ut caueas etiam mendacium? euitato enim mendacio omne testimonium falsum effugies, sine omne mendacium sit falsum testimonium siue non omne; euitato autem falso testimonio, quod tu esse intellegis, non effugies omne mendacium. quanto ergo fortius, quanto excellentius dices: nec prodam nec mentiar!