De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Quod si absurdum est, quid dicemus? an falsum testimonium non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen confingat in aliquem aut alicuius crimen occultet aut quoquo modo quemquam in iudicio premat? uidetur enim testis iudici necessarius ad causae cognitionem. sed si hactenus testem scriptura nominaret, non diceret apostolus: inuenimur et falsi testes dei, si testimonium diximus aduersus deum, quia excitauerit Christum, quem non excitauit. ita enim ostendit falsum testimonium esse mendacium, etiamsi in cuiusquam falsa laude dicatur.
An forte tunc dicit falsum testimonium qui mentitur, cum aut alicuius peccatum uel fingit uel tegit aut alicui obest quoquo modo? si enim mendacium, quod aduersus uitam cuiusquam temporalem dicitur, detestabile est, quanto magis quod aduersus uitam aeternam! sicuti est omne mendacium, si in doctrina religionis fiat. et ideo falsum testimonium uocat apostolus, si quis de Christo, etiam quod ad eius laudem uidetur pertinere, mentiatur. si autem mendacium sit, quod neque cuiusquam peccatum aut confingat aut tegat nec a iudice quaeratur et nulli obsit et prosit alicui, nec falsum testimonium esse nec reprehensibile mendacium?