De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, sed etiam nonnullis prosunt, exceptis his, quibus crimina occultantur et defenduntur: ut ideo sit illud turpe mendacium, quod quamuis nulli obsit et prosit pauperi, furtum tamen occultat; si autem ita nulli obesset et prodesset alicui, ut etiam nullum peccatum occultaret atque defenderet, turpe non esset. uelut si quispiam pecuniam suam te uidente absconderet, ne per furtum aut uim amitteret, atque inde interrogatus mentireris, neque obesses cuiquam et ei prodesses, cui opus erat illud occultum, et nullum peccatum mentiendo texisses. non enim quisquam peccat abscondendo rem suam, quam timet amittere. sed si propterea non peccamus mentiendo, quia nullius peccatum tegentes et nulli obsumus et alicui prosumus, quid agimus de ipso peccato mendacii? ubi enim positum est: ne furtum feceris, ibi positum est: ne falsum testimonium dixeris. cum ergo singula prohibeantur, cur falsum testimonium tunc est culpabile, si furtum tegat uel aliquod alium peccatum; si autem nulla defensione peccati per se ipsum fiat, non est culpabile cum ipsum furtum per se culpabile sit et cetera peccata? an occultare peccatum mentiendo non licet, facere licet? [*](22 Ex. 20, 14. 16 ) [*]( 1 quo. SJE quod R qui R 3 interrogatus MR 4 fatias B 8 quaedam] quidem RSFLy1 9 nonnulli MBBjybd 11 furrfurtum ip 15 ne-amitteret om. SF ammitteret M 16 neque] atque N 17 ocultum R 18 quisque β abscondendore. B 19 non om. 11 20 et fin.] ut \'P 22 feceris furtum y 23 cumj cur M 24 eat tunc y 28 mentiendo om. MRltrCPbd, del. in E et facere peccatum Mffi1 et faceret peccatum R )