De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Sed fortassis exceptionem addendam quis putet, ut sint quaedam honesta mendacia, quae non solum nulli obsunt, sed etiam nonnullis prosunt, exceptis his, quibus crimina occultantur et defenduntur: ut ideo sit illud turpe mendacium, quod quamuis nulli obsit et prosit pauperi, furtum tamen occultat; si autem ita nulli obesset et prodesset alicui, ut etiam nullum peccatum occultaret atque defenderet, turpe non esset. uelut si quispiam pecuniam suam te uidente absconderet, ne per furtum aut uim amitteret, atque inde interrogatus mentireris, neque obesses cuiquam et ei prodesses, cui opus erat illud occultum, et nullum peccatum mentiendo texisses. non enim quisquam peccat abscondendo rem suam, quam timet amittere. sed si propterea non peccamus mentiendo, quia nullius peccatum tegentes et nulli obsumus et alicui prosumus, quid agimus de ipso peccato mendacii? ubi enim positum est: ne furtum feceris, ibi positum est: ne falsum testimonium dixeris. cum ergo singula prohibeantur, cur falsum testimonium tunc est culpabile, si furtum tegat uel aliquod alium peccatum; si autem nulla defensione peccati per se ipsum fiat, non est culpabile cum ipsum furtum per se culpabile sit et cetera peccata? an occultare peccatum mentiendo non licet, facere licet? [*](22 Ex. 20, 14. 16 ) [*]( 1 quo. SJE quod R qui R 3 interrogatus MR 4 fatias B 8 quaedam] quidem RSFLy1 9 nonnulli MBBjybd 11 furrfurtum ip 15 ne-amitteret om. SF ammitteret M 16 neque] atque N 17 ocultum R 18 quisque β abscondendore. B 19 non om. 11 20 et fin.] ut \'P 22 feceris furtum y 23 cumj cur M 24 eat tunc y 28 mentiendo om. MRltrCPbd, del. in E et facere peccatum Mffi1 et faceret peccatum R )
Quod si absurdum est, quid dicemus? an falsum testimonium non est, nisi cum quisque ita mentitur, ut aut crimen confingat in aliquem aut alicuius crimen occultet aut quoquo modo quemquam in iudicio premat? uidetur enim testis iudici necessarius ad causae cognitionem. sed si hactenus testem scriptura nominaret, non diceret apostolus: inuenimur et falsi testes dei, si testimonium diximus aduersus deum, quia excitauerit Christum, quem non excitauit. ita enim ostendit falsum testimonium esse mendacium, etiamsi in cuiusquam falsa laude dicatur.
An forte tunc dicit falsum testimonium qui mentitur, cum aut alicuius peccatum uel fingit uel tegit aut alicui obest quoquo modo? si enim mendacium, quod aduersus uitam cuiusquam temporalem dicitur, detestabile est, quanto magis quod aduersus uitam aeternam! sicuti est omne mendacium, si in doctrina religionis fiat. et ideo falsum testimonium uocat apostolus, si quis de Christo, etiam quod ad eius laudem uidetur pertinere, mentiatur. si autem mendacium sit, quod neque cuiusquam peccatum aut confingat aut tegat nec a iudice quaeratur et nulli obsit et prosit alicui, nec falsum testimonium esse nec reprehensibile mendacium?
Quid ergo? si ad christianum homicida confugiat aut uideat, quo confugit, et de hac re interrogetur ab eo, qui ad supplicium quaerit hominem hominis interfectorem, mentiendum est? quomodo enim non tegit peccatum mentiendo, cum ille, pro quo mentitur, peccatum sceleratum admiserit? an [*]( 6 I Cor. 15, 15 ) [*]( 2 cum om. T 3 aut-quemquam in mg. F quo modo Sfi1 4 iuditio R uideatur Afcp 5 cause MF actenus MRSEz 6 scripture (p apostolus paulus MRIPytf inuenimur autem MfflPtf 8 eicitauit MREo 10 cuiusque p 11 falsum om. SfAEI qui] cum 7? 12 aut orn. SE1 peccatum alicuius MRrrpbd 13 obest om. T quoquo modo] commodo SF quo commodo (quo 8. I.) E 14 cuiulJquamuitam om. MREy esset in ras. F 17 eius] noa p 19 pr. ant om. e 20 a om. p r iudice S quaeritur R 22 confugiat homicida F 23 interrogatur F 25 enim] autem [J 26 ammiserit MRSy )