De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Sed tamen si talis optio proponeretur ei, qui turificare idolis quam muliebria perpeti maluit, ut, si illud uellet euitare, famam Christi aliquo mendacio uiolaret, insanissimus esset, si faceret. plus etiam dico, quia insanus esset, si alienae libidinis euitandae causa, ne id in eo fieret, quod nulla sua libidine pateretur, Christi euangelium falsis Christi laudibus infalsaret, magis euitans alienam corruptionem in corpore suo quam in doctrina sanctificationis animarum atque corporum corruptionem suam. quamobrem a doctrina religionis atque ab eis omnino enuntiationibus, quae propter doctrinam religionis enuntiantur, cum illa docetur et discitur, omnia penitus mendacia remouenda sunt; nec ulla omnino causa inueniri posse credatur, cur in rebus talibus mentiendum sit, quando nec ideo in ea doctrina mentiendum est, ut ad eam ipsam quisque facilius perducatur. fracta enim uel leuiter diminuta auctoritate ueritatis omnia dubia remanebunt: quae nisi uera credantur, teneri certa non possunt. licet igitur uel dissertori ac disputatori atque praedicatori rerum aeternarum [*]( 1 cedendus py 5 ledenda JRS 6 utrum facile reperiatur om. F ųţJ\'1JlJl faGile (reperiatar om.) L repperiatur MB eoluatur m uacmo spatio m. al.) S 7 iast1 F, (a. I. af tius) L 8 inoitis M iouiti. ? 11 in aliquo SF 12 quod F 14 libidine sua T 15 corrnmptionem S 16 Bignificationis p 18 atquae <p doctrinam doctrinam M 19 enuntiatur M 20 pgnitus S ulla] nulla Sa 21 talibas rebus F 22 sest M sit SF 23 uelle niter R 24 demota SlF» deminuta Mlty 25 credantur aera 1 non possant certa y 26 atque] ac F aeternarum-rerum om. 11 )

437
uel narratori aut pronuntiatori rerum temporalium ad aedificandam religionem atque pietatem pertinentium occultare in tempore quidquid occultandum uidetur, mentiri autem numquam licet, ergo nec occultare mentiendo.

Hoc primitus et firmissime constituto de ceteris mendaciis securius quaeritur. sed consequenter etiam uidendum est remouenda esse etiam omnia mendacia, quae aliquem laedunt iniuste, quia nulli est iniuria uel leuior inferenda, ut ab alio grauior repellatur. nec illa sunt admittenda mendacia, quae quamuis non obsint alteri, nulli tamen prosunt et obsunt eis ipsis, qui gratis mentiuntur. ipsi enim proprie mendaces dicendi sunt. interest enim inter mentientem atque mendacem. nam mentiens est etiam qui mentitur inuitus; mendax uero amat mentiri atque habitat animo in delectatione mentiendi. iuxta ponendi sunt et qui de mendacio uolunt placere hominibus, non ut alicui faciant iniuriam uel inferant contumeliam — iam enim supra hoc genus remouimus — sed ut suaues sint in sermonibus suis. isti ab illo genere, in quo mendaces posuimus, hoc differunt, quod illos mentiri delectat gaudentes de ipsa fallacia, istis autem placere libet de suauiloquio, qui tamen ueris mallent placere, sed quando non facile inueniunt uera, quae grata sint audientibus, mentiri eligunt potius quam tacere. difficile est tamen, ut isti totam narrationem falsam aliquando suscipiant; sed plerumque ueris falsa contexunt, ubi suauitas eos deserit. haec autem duo genera mendaciorum non obsunt credentibus, quia nihil de doctrina religionis ueritatisque falluntur aut de ullo commodo uel utilitate sua. sufficit enim eis, ut iudicent fieri potuisse [*]( 1 aut] uel bd prenuntiatori MR pronontiatori p 8 quicquid RSF 6 consequenter (e fin. ex u) M etiam om. F 8 ledunt MS iniustf M leuiter SF 9 ammittenda MiSt 10 proasuat R 11 propriae MRy 14 mentientem atquae o . habitat] adiuuat (d s. I.) S ueta uitat (in mg. at inuitat animos) F dilectione SIł 20 illa (s. I. ipsa) F fallatia R istos MRo libet] iubet p 21 saaui tonloquio R 24 falsam S pleramquae ? 26 de om. M 27 de om. 8 28 posse F )

438
quod dicitur et fidem habeant homini, quem non debent temere existimare mentientem. quid enim obest, si credo patrem aut auum alicuius uirum bonum fuisse, etiamsi non fuit, aut usque ad Persas militando peruenisse, etiamsi a Roma numquam recessit? ipsis autem mentientibus ualde obsunt: illis quidem, quia sic deserunt ueritatem, ut fallacia laetentur, istis, quia se malunt placere quam uerum.

Istis generibus sine ulla dubitatione damnatis sequitur genus mendacii tamquam gradatim ad meliora surgentibus, quod beniuolis et bonis uulgo tribui solet, cum ille, qui mentitur, non solum alteri non obest, sed etiam prodest alicui. de isto genere est tota contentio, utrumne sibi obsit, qui sic prodest alteri, ut faciat contra ueritatem. aut si ueritas illa sola dicenda est, quae ipsas mentes intimo atque incommutabili lumine inlustrat, facit certe contra aliquod uerum, quia etsi falluntur corporis sensus, contra uerum tamen facit, qui dicit aliquid ita esse uel non ita, quod ei nec mens nec sensus nec opinatio sua fidesue renuntiat. utrum ergo non sibi obsit, qui hoc modo alteri prodest, an illa conpensatione non obsit sibi, qua prodest alteri, magna quaestio est. si ita est, consequenter etiam sibi prodesse debet per mendacium, quod nulli obest. sed ea conexa sunt, et istis concessis necessario trahuntur quae multum conturbant. si enim quaeratur, quid obsit homini copiis superfluis redundanti, si de innumeris milibus frumentorum amittat unum modium, qui tamen modius possit ad necessarium uictum prodesse furanti, consequens erit, ut et furtum sine reprehensione fieri possit et falsum [*]( 2 mihi (michi Ifr) obrat Mpj\'\'P credat bd credam E2β 4 nonqaam T 6 iatis-uerum om. S 10 beneuolis EFbd 12 ota Ml utrwnDe MBff 13 aut] at F 15 lumini R aerum aliquod I 16 fantor Si- (in mg. fallaotur) F contra-sensus in mg. inf. m. 2 I 17 aliquit 7 18 fidesuere nuntiat R fide uerenuntiatur S fide ua nuncipt (ua ita acriptum, ut a m. 2 8. l. add. aera signif. uideatur) F 20 quia, 23 trauntur M conturbent MRylPy quaeratur om. SF 24 quod (s. I. t non) F 25 ammittat MR 27 hoc furtum 7 et] ut Jf )

439
testimonium sine peccato dici. quo quid dici potest peruersius? an uero, si alius furatus esset illum modium et tu uideres interrogatusque esses, mentireris honeste pro paupere et, si id pro tua paupertate facias, culpaberis? quasi amplius alium quam te diligere debeas. utrumque ergo turpe atque uitandum est.