De Mendacio
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.
Istis generibus sine ulla dubitatione damnatis sequitur genus mendacii tamquam gradatim ad meliora surgentibus, quod beniuolis et bonis uulgo tribui solet, cum ille, qui mentitur, non solum alteri non obest, sed etiam prodest alicui. de isto genere est tota contentio, utrumne sibi obsit, qui sic prodest alteri, ut faciat contra ueritatem. aut si ueritas illa sola dicenda est, quae ipsas mentes intimo atque incommutabili lumine inlustrat, facit certe contra aliquod uerum, quia etsi falluntur corporis sensus, contra uerum tamen facit, qui dicit aliquid ita esse uel non ita, quod ei nec mens nec sensus nec opinatio sua fidesue renuntiat. utrum ergo non sibi obsit, qui hoc modo alteri prodest, an illa conpensatione non obsit sibi, qua prodest alteri, magna quaestio est. si ita est, consequenter etiam sibi prodesse debet per mendacium, quod nulli obest. sed ea conexa sunt, et istis concessis necessario trahuntur quae multum conturbant. si enim quaeratur, quid obsit homini copiis superfluis redundanti, si de innumeris milibus frumentorum amittat unum modium, qui tamen modius possit ad necessarium uictum prodesse furanti, consequens erit, ut et furtum sine reprehensione fieri possit et falsum [*]( 2 mihi (michi Ifr) obrat Mpj\'\'P credat bd credam E2β 4 nonqaam T 6 iatis-uerum om. S 10 beneuolis EFbd 12 ota Ml utrwnDe MBff 13 aut] at F 15 lumini R aerum aliquod I 16 fantor Si- (in mg. fallaotur) F contra-sensus in mg. inf. m. 2 I 17 aliquit 7 18 fidesuere nuntiat R fide uerenuntiatur S fide ua nuncipt (ua ita acriptum, ut a m. 2 8. l. add. aera signif. uideatur) F 20 quia, 23 trauntur M conturbent MRylPy quaeratur om. SF 24 quod (s. I. t non) F 25 ammittat MR 27 hoc furtum 7 et] ut Jf )