De Mendacio

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio V, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 41). Zycha, Joseph, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1900.

Magna quaestio est de mendacio, quae nos in ipsis cotidianis actibus nostris saepe conturbat, ne aut temere accusemus mendacium, quod non est mendacium, aut arbitremur aliquando . esse mentiendum honesto quodam et officioso ac misericordi mendacio. quam quaestionem tam sollicite pertractabimus, ut quaeramus cum quaerentibus; utrum autem aliquantum inueniamus, nihil nobis temere adfirmantibus lectori bene adtendenti satis indicabit ipsa tractatio. latebrosa est enim nimis et quibusdam quasi cauernosis anfractibus saepe intentionem quaerentis eludit, ut modo uelut elabatur e manibus quod inuentum erat, modo rursus adpareat et rursus absorbeatur. ad extremum tamen sententiam nostram uelut certior indago conprehendet. in qua si ullus error est, cum ab omni errore ueritas liberet atque in omni errore falsitas [*]( 2 Liber Consentii de mendacio fol. 65* M Incipit de mendacio fol. 136* M, fol. 69b C Incipit liber sci Augustini cuius titulus est de mendacio fol. 1 S Incipit Augustini Aurelii liber de mendacio fol. 224x. f Incipit liber de mendacio fol. 110* L, fol. 140* F, fol. 123 E Incipit sci Augustini liber de mendatio fol. 1% y, fol. 17* (J 3 questio (semper fere e) or mendatio (saepissitne t) F 4 sepe M, (semper fere e pro aea PY 6 offltioso (t pro c et c pro t saepissime) P 7 misericorde C questionem S 8 ut] aut J2 9 aliquantum] aliquid Myfa aliquid... E inueniamur W nichil (semper fere) Ffy 10 attendente M 11 nimis om. F amfractibus MRf anfranctibus E sepe R 12 querentis (saepe e pro ae) R uelud P uelut-modo oMt. Y* 14 obsorbeatur MBC uelnd Or 15 cercior T compraehendaet j compraohendet <p comprehendit SEFfiW ullus] utilis SLElW 16 in om. MCo omnis C erroris C errori cp )

414
inplicet, numquam errari tutius existimo, quam cum in amore nimio ueritatis et reiectione nimia falsitatis erratur. qui enim seuere reprehendunt, hoc nimium dicunt esse; ipsa autem ueritas fortasse adhuc dicat: nondum est satis. sane quisquis legis, nihil reprehendas, nisi cum totum legeris; atque ita minus reprehendes. eloquium noli quaerere; multum enim de rebus laborauimus et de celeritate absoluendi tam necessarii cotidianae uitae operis: unde tenuis, ac prope nulla fuit nobis cura uerborum.